Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

CIrca tertiam distinctionem in qua magister loquitur de legalium cessatio ne, quaeritur: An institutio baptismi ci cuncisionem & lega lia euacuet. Haec d stio vnum supponit & aliud quaerit. Supr ponit baptismum esse institutum, & le galia esse euancuata: sed quaerit an illa euacuatio fuit in prima baptismi institutione, & de tempore euacuationis legalium

⁋ Pro solutione quaestionis scito. quod praecepta le galia in lege Moysi erant triplicia. Quaedam erat praecepta moralia, quae euidenter deducuntur ex princ piis practicis notis in lumine naturali, quemadmodum sunt omnia praecepta decalogi dempto tertio de sanctificatione sabbati: quod est pure positiuum & nen morale: saltem quo ad illius determinatae diei sanctificationem. Ista praecepta in omni lege manent: quia sunt d iure naturae: modo ius naturae est immobile. institu. de iure natu. S. vltimo. Alia erant praecepta iudicialia ad decidendas lites forenses & causas inter homines: & quia non omnibus eadem expediunt: nec eadem eisdem omni tempore: ideo iudicialia mutata sunt: saltem robur non habent inquantum huiusmodi. potest tamen aliquis legissator leg bus iudicialibus vti si voluerit. & ita lustinianus fecit, multas Exodi leges in corpore iuris ciuilis in serens: sed tunc non obligant inquantum legales: sed inquantum aliunde rationabiliter impositae sunt. Cerimonialia erant praecepta de ritu colendi dei, & de ministris ordinandis qui ei seruirent: aliqua futura significantia. & talia mutata sunt: immo illa seruare es iudaizare: quia repraesentabant Christum futurum quiiam venit: ergo illa seruare est dicere Messiam in legi promissum nondum venisse: quod legi gratiae ianuam claudit: & per consequens est in ea praecipua haeresis: Thunficatio tamen quia significat deuotionem qua in qua libet lege est necessaria: & nihil praecise futurum circa Messia importat, in lege gratiae quae lege Mosaica est perfectior, manet sicut in lege Mosaica. Ergo alis legalia adhuc manent: aliqua vero manere possunt licet non maneant. Aliqua sunt tabifica & venenosa. Legalium autem cessatio erat congrua. quia erant obscura quitum ad significationem: quia repraesentabant futi ra: quae non ita clare sine reuelatione deprehenduntur sicut praesentia & praeterita. propterea in fine primi peri hermenias recte dicit philosophus. De futu- ris contingentibus non est determinata veritas. hinc multae reuelationes de futuro in Apocalypsi nobis & maioribus nostris qui in eam commentarios scripsere, manserunt & manent ambiguae. sed sic erat de lege Moysi: vt patet ad Hebraeos. x. Vmbram habens lex futurorum bonorum. Et hinc non abs re mystice Moyses velata facie loquebatur populo. Praeterea imperfectam gratiam conferebant respectu eorum quae sunt in lege gratiae. ad Hebraeos. vii. Nihil ad perfectum adducit lex. Ad obseruantiam autem onerosa ad modum erant. hinc Actuum. xv. dicit Petrus. Quid tem tatis imponere iugum super ceruicem discipulorum quod nec nos nec patres nostri portare potuimus: & tamen rationabilissime eis tale iugum imponebatur: quia populus idololatriae maxime deditus erat: vt patet consideranti aetatem illius populi tam sub ducibus quam sub regibus: immo multi reges ludae, & capita, & plerique reges Israelis, erant pessimi & ingratissimi idololatrae, non obstantibus beneficiis & magnalibus dei eis & patribus eorum ostensis propterea eis vt ab hac idololatria & a malis reliquis cohiberentur, tot onera difficilia imponebantur. Tempus autem gaere his contrariatur. est enim tempus veritatis clare exhibitae. Ioannis. i. Veritas per Iesum Christum facta est. secundum illud conterranei notri Sedulii lib. v. lam reseranda docens quia lex velamine Moysi Tecta diu Christo nobis veniente patescit. Est etiam imps plenitudinis contra imperfectum. Ad Galattias. iiii. venit plenitudo temporis. Cotra onerosam obseruationem legis Mosaicae est tempus mansuetudinis. Hinc dicit Christus Matthaei. xi. lugum enim meum suaue est: & onus meum leue. & Sedulius lib. i. Mirabilium diuinorum. Cuius nnus leue est: cuius iuga ferre suaue est. Cum eim transsatum sit sacerdotium: ne cesse est vt legis translatio fiat. ad Hebraeos. vii.

⁋ lstis praenotatis de legalium cessatione. ponam conclusiones aliquas, Primo de baptismi institutione, & an tempus praecisum illius ex scriptura habeatur. Secundo locuturus de tempore cessationis legalium.

⁋ Prima conclusio. Non instituebatur baptismus quando Ioannes baptista baptizabat. probatio. loanes in nomine venturi baptizabat vt vulgo dicitur: & licet Christus esset corporaliter praesens venturus erat secundum famam: modo istud non est forma baptismi. Si teneatur aliorum more quod nulla forma vsus est: adhuc habetur propositio.

⁋ Secunda propositio. baptismus non instituebatur per illud loan. iii. quando Nicodemus nocte venit ad Christum probatur. quia non videtur quod tam necessarium sacramentum institueretur in secreto: respectu etiam personae, quae non debuit esse praeco illius.

⁋ Tertia propositio. institutio baptismi non differebatur ad resurrectionem vsque. Matthaer vltimo. Euntes baptizate eos &c. Nam discipuli Christi ante passionem baptizabant. vt dicitur loan. iii. F go verisimile est tunc baptismum fuisse institutum, & quod veram formam seruabant.

⁋ Quarta est, non tamen debe mus magis ee dubii de bapti smi institutione: quamuis no legatur punctualiter vbi instituebatur: quam si sciremus locu determinate vbi erat primaeua institutio, quenadmodum scimus quod anima Christi descendit ad inferos: l cet dubitemus an per lineam rectam an arcualem, in instanti an tempore. Forte dicis. Actuum. i. dicit btuns Lucas. quia loanes quidem baptizauit aqua: vos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies: & illud erat post Christi resurrectionem: ergo apostoli adhuc no erant baptizati. & per consequens non est veri simile quod baptismus institutus erat ante passionem. Respondetur quod illud intelligitur de generibus linguarum

⁋ Circa illud quod principaliter inquiritur duae sunt positiones oppositae duum absolutissimorum theologorum, scilicet Hieronymi & Augustini. Hieronymus pro legalibus praecise assignauit duo tempora: vnum tempus ante passionem Christi in quo legalia non erant mortua. sed statin post passionem Christi erant mortua & mortifera: ita quod peccabant mortaliter omnes ea obseruantes. quia cerimoniae significabant Christum vt nasciturum / passurum & huiusmodi: quae tempore passionis impleta sunt: sacramenta autem significant ipum vt natum & passum. sicut dicit Augustinus cor tra Faustum. mo hoc erat impletum statim post passio nem propterea dicit quod apostoli numqum seruarunt legalia secundum veritatem post passionem Christi: sed solum quadam pia simulatione: hoc est simulabant se ea seruare in pia causa ne conversionem iudeorum impedirent: & actus exteriores legis in veritate seruabat: sed non fecert eos tamquam legis cerimonias: vt si quis pelliculam virilis menbri abscideret perper sanitatem: talis exterius putarei recutitus, licet non faciat illud gratia circuncisionis legalis seruandae. hoc modo seruarunt legalia post passionem,

⁋ Sed contra istd arguitur. indeces erat quod apostoli ecclesia bases occultarent ea perper scandalum quae pertinent ad veritatem vitae & doctriae: & quod simulatione vterentur in iis quae pertinent ad salutem fidelium. Secundo arguitur. quia ex positione Hio rtio. sequitur quod Petrus pia simulatione seruans legalia non peccasset. consequens est falsum. Apostols enim dicit ad Gala. ii. Cum autem venisset cephas antiochiam, in facien ei restiti: quia reprehensibilis erat. ergo sequitur quod Petrus in hoc peccauit: alioqun non fuisset reprehesibilis: cuius oppositum recitat Paulus.

⁋ Respondetur. ha replicae non vincunt sententiam Hierony. Ad primam di ceret. quod veritas pro tempore est tacenda. nam veritas odium parit secundum Comicum. & de hoc in materia de scan dato amplius dicemus. Ad secundam Guilielmus Altisio dorensis in tertio in materia de scandalo, & in principio quaerti dicit quod Petrus non recte ambulauit ad veritatem euangelii: hoc est non vsquequamque recte & discretes quia non cosiderauit omnes circumstatias quas vtile erat cosiderare. poterant enim considerare quod vtile erat dice re gentilibus: quod ipse non obseruabat legalia tanquam in eis ponens spem: sed non tenebatur eis hoc dicere. sicut & Paulus indiscrete petiit a se stimulum carnis deleri & non peccauit. Reprehensibilis erat: id est dignus reprehendi: quia non adhibuit tantam diligentiam: quantam Paulus vel prudens voluit adhiberi. Et in ilso passu glossa marginalis Hierony. ad Augustini & patet in epistolis ab eo ad Augustinum missis: sio dicit. Paulus in Petro non potuit reprehendere quod ipse fecit: nec arguere simulationem cuius & ipse reus erat: sed fuit haec reprehensio dispensatoria non vera: nec Petrus peccauit: nec Paulus procaciter arguit. Petrus autem fuit huius decreti auctor, legem post euangelium non esse seruandam: sed simulauit prae timore iudaeorum: ne occasione getium a fide recederet: & sic perderet suum gregen. Simulauit autem & Paulus pero simili metu in circuncisione Timothei. modo simulatio est licita sicut insidiae vel fictio: & ipse qui nutriuit comam ex voto vt nazarei in Cenchris, ex lege caput totondit. Vide si dici possit quod scriptura non dicit Petrum assertiue repraehensibilem: sed recitat factum inter Petrum & Paulum: & recitat illud quod Pau lus de Petro dixit: quod ipse protunc Petro dixit quod rep hensibilis erat: quod est indubitanter verum. sicut hoc totum est verum: dico quod homo est asinus: licet homo est asinus sit falsum: quia totum illud factum est verum. Et licet ecclesia epistolas Pauli receperit: non tamen omnes eius operationes suscepit. & sic consequenter loquendo dicere potes Petrum non peccasse: licet forte Paulus venialiter peccauit. Opposito modo potes dicere Petrum peccasse. Vel dicere potes quod neuter eorum peccauit. vterque enim rectam intentionem habebat & motiuum sufficiens pro se. Petrus cum gentibus antio chiae comedebat: sed cum iudaei a Iacobo alphei mis si venerunt antiochiam: segregauit se a gentibus. sicut li tera ad Galathas dicit. Cum autem venisset cephas antiochiam in facien ei restiti: quia reprehensibiliserat. prius enim quam venirent quidam a Iacobo cum gentibus edebat: cum autem venissent subtrahebat & segregabat se timens eos qui ex circuncisione erant. super illo verbo, cum gentibus edebat, glossa interlinearis dicit: non habens discretio nem in cibis: hoc est conedit cum gentilibus cibos in lege vetitos: & cum segregauit se ab huiusmodi comestione discernendo cibos: putabant reliqui quod necessarium erat seruare legalia. propterea sequitur in litera apostoli: & simulationi eius cosenserunt caeteri iudaei: ita vt Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem: sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem euangelit dixi cephae coram omnibus. Si tu cum iudaeus sis gentilite & non iudaice viuis: quomodo gentes cogis iudaizare: vbi glossa pulchra interlinearis: Qui omnia qua vident in te, putant esse necessaria saluti.

⁋ Alia est positio ommunior Augustini multum elegans, modum de secessio ne legalium exponentis. Ponit Augu. tria tempora: vnum ante passione Christi in quo legalia suum cursum obligandi habuerunt. Secundum tempus post promulgationem euangelii in quo legalia sunt mortua & mortifera. Tertium tempus medium inter illa extrema & breue sciliet a passione Christi ad diuulgationem euangelii: in quo legalia fuerunt mortua: hoc est non habebant vim obligatoriam, sed non erant mortifera: quia conversi de iudaismo poterant illa licite seruare, dum tamen non ponerent in eis spem, reputantes illa sibi necessaria ad salutem: quasi sine eis fides Christi iustificare non posset: & hoc erat vt synagoga quae lex dei erat pro suo tempor duceretur ad tumulum cum honore. Nec ratio adducta de cerimoniis oppositum concludit: quae licet praesentabant Christum futurum: illa tamen futuritio non erat sufficienter adhuc nota: & propterea iudaeo converso cerimonia adhuc seruare non erat peccatum. Et patet illud, nam aliqon cerimoniae significabat Christum nasciturum: quae seruabantur licite post natiuitatem Christi ante passionem: quia nondum erat declaratus talis. sic in proposito. Conversis autem de gentilitate non erat talis cam obseruantiae. quare Paulus Timotheum ex matre iudaea ortum circumcidit. Actuum. xvi. Titum vero ex vtroque parente ger tilem non circuncidit. aliqua tamen erant imposita gentilibus ad tempus seruanda: vt post hac dicetur. Petrus ergo non peccauit seruando legalia: nec postea Paulus. sed tenendo hunc modum Petrus peccauit venialiter: quia dedit intelligere aliis ex suo facto indiscreto quod legalia erant de necessitate salutis obseruanda.

⁋ Exomnibus istis colliguntur aliquae co clusiones. Quarum vna est. Seruare legalia post legem euangelicam promulgatam est mortiferum. hoc patet cap. Maiores. de baptis. & eius effect. & abhic octingentos annos erat error Cherinthi, & Hebionis: sicut Hieronymus scribit respondendo ad Augustinum: quod Augustinus non negaret.

⁋ Alia conclusio. Non constat ex sacra scriptura quando seruare legalia primo erat mortiferum. probatio. secundum positionem Augustini: licitum erat seruare legalia post passionem Christi: & apostoli ea seruarunt post tempus scripturae sacrae, quod patet. quia Lucas imposuit finem scripturae sacrae nou testameti in actibus apostolorum: & hos deduxit ad quartum annum Neronis vsque: vt dicit Hierony. in libro virorum illustrium. & vide in festo sancti Lucae secundum vsum Romanum. Et glossa marginalii Actuum. xv. dicit quod Petrus & Paulus post passio nem domini anno. xxx. id est vltimo Neronis passi sunt martyrium. ergo cum toto illo tempore & post licuit seruare legalia: ex scriptura non constat de fine cessationis quando incoeperunt esse mortifera. Sed putandum est quod ibant in nihilum & in mortificationem statim post secundum templum a Romanis euersum: quando iudaei erant dispersi in gentibus. modo Hierosolyma post Christi passionem anno. xlii. a Tito & Vespasiano euersa est.

⁋ Vltima conclusio. Secundum hunc modum licitum erat iudaeo seruare legalia quando conuertebatur ad fidem toto tempore intermedio. hoc patet ex his quae dicta sunt. Auctoritas apostoli ad Galathas v. Si circuncidimini Christus nihil vobis prodest. intelligitur pro illo tempore, si quis putasset neminem posse saluari sine legalium obseruatione.

⁋ Sed contra cessationem legalium arguitur. Scribitur Matth. v. Non veni soluere legem sed adimplere. praeterea circuncisio data est in foedu sempiternum, vt scribitur Genesis. xvii.

⁋ Ad pri mun respondetur quod Christus non soluit legem toto tempore peregrinationis suae secundum carnem: sed eam seruauit ad mortem vsque inclusiue. Secundo dicitur: quod quo ad pre cepta moralia quae sunt praecipua in lege, quae ordinant ad dilectionem dei & proximi: quia in his duobus mandatis pendet vniuersa lex & prophetae: nullo modo soluit legem: sed roborauit: & obscuros sensus explanauit, vt de dilectione inimici, & similibus: & sic cum principaliores partes legis manent, tota lex est immutata, quemadmodum propter noua statuta accidentalia manentibus essentialibus alicuius religionis tota religio manet. Tertio dicitur quod lex Mosaica manet in se vel in meliore: sicut qui promittit vel vouet alicui dare duodenum, dans scutu non soluit votum vel promissum in forma: tamen in aequiualente vel plus valente.

⁋ Ad secundum argumentum respondetur quod circuncisio data est Abrahe in foedus sempiternum secundum se vel melius. Secundo dicitur quod nos sumus semen Abrahae spiritualiter & filii eius secundum sensum literalem: quia eius imitatores. Ad Galathas. iiii. Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit: vnum de ancilla: & vnum de libera. & nos sumus filii liberae, vt illic deducit apostolis Nec oportet ex sola nuda litera sensum literalem colligere: quia litera occidit: spiritus autem viuificat. ii ad Corith. iii. Illic etiam promittitur semini Abrahae ter ra chanaam in possessionem aeternam: quia sic dicit lite ra Geneseos. Daboque tibi, & semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessio nem aeternam. & tamen ad literam nudam sicut hebraei capiunt, hoc non est impletum. vnum autem passum scripturae alius exponit. Quia legem eorum & cerimonias erat mutaturus: declarat Hieremias: immo verius deus per os Hiere. xxxi. cap. sui libri. vbi sic scribitur. Ecce dies veniunt dicit dominus, & seminabo domum istus & domum iuda semine hominium & semine iumentorum, hoc est iudaeorum & gentilium. Et paulopost sequitur. Ecce dies veniunt dicit dominus: & feriam domui islius, & domui iuda foedus nouum: non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris &c. & paucis interiectis semper continuando materiam de mutatione legis Mosaicae, & datione legis gratiae. Dabo legem meam in visceribus eorum: & in corde eorum scribam eam: & ero eis in deum: & ipsi erunt mihi in popisum: & quae sequuntur. ac si diceret, non dabo eis legem in tabulis lapideis sicut dedi vobis per Moysen: sed scribam in cordibus eorum. hoc est ego ipse deus daturus sum eis legem immediate. vbi excellentiam in datione legis gratiae innuit super legem mosaicam quaem per angelum dabatur. sicut dicebat bruns Stepha nus. Actuum. vii.

⁋ Ecce quae sunt praecepta legalia. quae in moralia, iudicialia, & cerimonialia tripartium tur: & quomodo lex mosaica cessauit: & quomodo non. & quem non constat de praeciso tempore institutionis baptismi & cessationis legalium. Praeterea patuit multipliciter dic posse de obseruatione legalium post passionem Christi ante euangelii promulgationem. Vno modo poterat homo seruare legalia pro illa tempestate quadam pia simulatione: hoc est fingere se pro patia causa seruare lega lia, & non seruare tanquam essent legis. & illa est sententia profundissimi theolostgr scilicet sancti Hieronymi. & licet in quadam epistola ad Augustinum responsiua dicat se in illa parte sententias patrum texere: hoc non obstante disputationis certamen ingreditur: & cum lasso boue fortius figere pedem elaborat. Hic dicendi modus tam Petrum, quam Paulum a peccato tenet immunem. Et potes dare responsiones vtcumque coloratas, ad obiectiones scripturae. modus tamen Augustini est pulcher, & apparentior propter sonum scripturae: quam non debet tortuose exponi a sola litera, nisi per aliud doceatur, ita debere inte ligi. Propterea cum coniter loquentibus illi modo magis adhaereo. Amplius patet quod perfectio legis gratiae, quae est noui & aeterni testamenti perfectio, superat legem mosaicam: qua licet multi christianorum improbe seruent: tamen idolorum fornicationi more hebraeorum post agnitam fidem non se accommodarunt: quae tot viros heroicos, martyres, confessores & sanctas mulieres habuit in sui plantatione: quod lex mosaica licet muto magis durauit non habuit numerum illi comparabilem: & adhuc deus in quolibet regno viros se timentes seruat: gratia quorum aliorum parcit peccatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1