Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
1

CIrca instam quaertamdecimam distinctionem duo inquiram, Vnum circa poenitentiam virtutem: aliud circa poenitentiam sacramentum. Quo ad primum quaerii an peccati post baptismum commissi necessaria sit poenitentia. In hac quaestione primo duo termini declarabuntur: paeccatum & poenitentia. Postea respondebitur per conclusiones ad quaestionem, quae impugnabuntur vt veritas magis elucescat: & soluentur. Quia autem in secundo sententia rum definitur peccatum: propterea tangam solum diuisiones quibus doctores hic insistunt.

2

⁋ Pcatum & reatus peccati aliquid discriminis habent. sed de reatu peccati hic est principalis sermo, quid remaneat in pecca tore a quo formaliter denominetur peccator omni actu peccati cessante pariter & habitu: quod facile contingit: vtpote si habitus a contrario corrumpatur. talis enim est coram deo peccator: & si decederet sic dormien do, damnatetur. Aliquibus dicentibus quod remanet respectus extrinsecus adueniens in peccatore. aliis opinantibus quod solum manet respectus rationis causatus per voluntatem dei volentis istum ordinari ad poenam: quia ipsum offendit. Sed quia non pono hu iusmodi respectus: breuiter dico quod reatus peccati potest capi intransitiue: & sic est peccatum quo homo est reus. alio modo capitur transitiue: & tunc supponit pro homine vel anima: ita quod postquam homo commisit vnum mor tale peccatum: & adhuc non detestatus est in forma vel in valore: vel est debitor poenae aeternae: qua uis nullus actus vel habitus sit in eo: tunc est rea tus peccati. hoc est: est reus peccati perpetrati. Mul ta enim concreta verificantur de rebus, & non pro pter aliquam rem inhaerentem eis neque res, quod patet. deus diligit vnum paruulum vtpote Titium: Titius est dilectus: & tamen non est dilectio in Titio: neomi deo sed dilectio dei est deus ipse. Sed reatus peccati non absolute supponit pro homine vel anima: sed conno tatiue, connotando quod fecit aliquid contra legem dei: vel omisit aliquid quod facere tenebatur: & no detestatus est formaliter vel virtualiter. Duplex autem est reatus peccati / scilicet culpae & poenae. Interdum homo est reus reatu culpae & reatu poenae: & ille reatus est ipsemet homo reus. Ex quo sequitur quod haec propon est vera si inferatur, reatus peccati erit in caelo patet. hic homo erit in caelo: hic homo est vel erit reatus cul pae: ergo reatus culpae erit in caelo: de lege iam posita & hoc non est aliud dicere quam hic homo peccati reus erit in caelo: & hoc est verum. sed illa non est concedenda, reatus peccati est in caelo. Simiter ista est concedenda, reatus cul pae actualis fuit antequam erat reatus culpae actualis in sorte, quia sortes fuit antequam esset reatus culpae actualis Dico actualis: quia non prius erat sortes qui erat reat culpe originalis. Sed his multi doctoresse inuoluenm tes obscure loquuntur de macula peccati: & actu peccati transeunte. Interdum namque remanet habitus, nonnunquam ille extinguitur cum actu: & tunc nulla quaelitas positiua vel priuatiua: relatio extrinsecus vel intrinsecus adueniens manet in peccatore. Non enim opineris peccatum animam maculare more aliquorum, sicut atrametum pa pyrum: relinquendo vestigium aliquod in ea aliud ab habitum. Ex nonullis autem peccatis in corpore generantur mali humores, homines ad malum incitantes: vt ex ebrie tate, excessiuo cibo: & forte peccatis carnis. Pcatum enim quod non statim per poenitentiam eluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. hoc est relinquit malos habitus in anima: & carnem ad malum propensam reddit.

3

⁋ Secundus terminus est poenitentia qui bifariam accipitur. Vno modo est nomen virtutis. Alio modo est nomen sacramenti: & inter has acceptiones non parum interest. Vt enim est sacramentum, est signum sensibile vt quaestione sequente aperietur. vt autem est nomen virtutis est quilitas metis. Interdum tamen late accipitur pro omi poe na voluntarie pro peccatis assumpta. & hoc modo sic definitur. Poenitentia est displicentia de peccatis commissis pro pter deum: vt nollem me peccatis deum offendisse. vel veilem me non offendisse deum, vel aliquid simile, nec est necessarium in omni tali displicentia habie propositum actu ale de confessione vocali, nec etiam est necessarium haie ppositum actuale cauendi a peccatis in posterum: vt quando peccatorum futurorum memoria non occurrit: & etiam forte si occurrat, sufficit non velle in posterum peccare. Securius tamen est proponere abstinere in futurum cum gratia dei. Cui alludit definitio Ambrosiana in quodam sermodoe quaedragesimae. vbi sic inquit. Poenitentia est praeterita mala plangere, & plangenda iterum non committere. li cet istud possit exponiiper non habie propositum in posterum peccandi. Potest autem quis habere tales actus bonos: volo accipere poenam sine murmure: gaudeo de poena assumpta: qui sint virtutes. Virtus enim actui convenit plus quam habitui quo ad meritum. secunda illud Aristotelis primi Ethicorum. viii. Atque vt in Olym pia non hi qui sunt elegantissimi forma praestantissimi quod robore: sed hi qui decertant, coronis afficiuntur. bed quo ad denominationem virtutis, propter stabilitatem virtus magis dicitur convenire habitui qui actui: cum homo sit procliuis exire in actus sui habitus: actus autem non diu manent. Tristitia item / dolor / peregrinatio / & huiusmodi actus imperati: vel passiones naturaliter sequentes dete stationem peccati: nonnum quam comprehendunt sub poeni tentia virtute: laxato ipso vocabulo. Sed peccatorum praeteritorum displicentia, hoc est detestatio vel nolitio est poenitentia culparum purgatiua: quan contingit esse bonam & sufficientem: licet nulius sequatur dolor vel fletus. Aliqui enim sunt rudes & duri, difficulter fientes: alii teneriores & ad lachrymas propensi: quorum sensualitas mouetur facile a superiore motricescilie. voluntate. Vocabulum ipsum denique iterdum collectiue: interdum diuisiue, secundum exigentiam mate riae vt iste terminus logica, accipitur.

4

⁋ Ex his infero proponnes, siue sequant praecise ex dictis, siue cum supplemento propositionum aliarum euidentium, non cu ro. Prima propositio. multae poenitentiae specie di stinguuntur. Probatur. multi actus poenitentiae cadunt super obiecta specie distincta: ergo actus ipsi specie distinguuntur. tenet consequentia ex illo Aristotelis secundo de Aina dicentis. Potentiae distinguuntur per actus: & actus per obiecta. & eodem modo probatur de habitibus: quia vtrobique quanta est actuum distinctio: tanta est habituum naturaliter ab istis actibus emergentium. Nosti autem obiecta istorum actuum specie distingui. nollem superbiam a me fuisse commissam: nol lem odium a me fuisse commissum: nollem odium a me fuisse commissum propter deum. secundus enim & tertius actus habent obiecta specie distincta. quia tertius actus habent me dium & finem pro obiecto.

5

⁋ Secunda propositio. interdum poenitens tristatur & gaudet: nuit & vult. pa tet. tristatur de peccato praeterito: & gaudet de illa tristitia vel nult peccatum praeteritum fuisse: & vult illam nolitionem. Ex isto non sequitur quod qualitates contrariae suni in eodem subiecto: quia no contrariantur nisi sint eiusdem obiecti, quod hic non contingit, notum est enim quod possum diligere sortem: & odio natre simul platonem: quinimmo possum remisse diligere & odio habere eum dem simul per varias apprehensiones.

6

⁋ Tertia pro positio. licet tristitia naturaliter sequatur nolitionem alicuius disconuenientis: tamen voluntas potest in pedire illam nolitionem, & intellectum ab appraehen sione diuertere.

7

⁋ Pono iam conclusiones responsiuas. Prima est. Nulla poenitentia est necessaria ad delendum peccatum probatur conclusio: nec haec nec illa, & sic de aliis quia deus de potentia absoluta potest dimittere pec catum sine poenitentia, non enim alligat suam virtutem sacramentis.

8

⁋ Secunda conclusio. de potentia dei ordi nata nulla poenitentia est necessaria ad delendum peccatum post baptisma commissum. patet, nec ista nec illa, & sic de singulis: ergo nulla. fortasse dicis. sin gulares negatiuae non inferunt vniuersalem: vt clare patet arguendo ex opposito consequentis ad op positum anteis: puta ab indefinita affirmatiua ad dis iunctiuam compositam ex singularibus. Hoc non impedit propositum. Nam pone constantiam: & currit probatio. Quae libet enim singularis est vera. patet. da detestationem in aliquo gradu: adhuc medietas illius gradus sufficit ad dimittendum illud peccatum: vt infra quaestione se quenti dicetur. Item per ieiunium potest deleri, vel per ele emosynam: & sic de multis aliis poenitentiis. nam propter peccatum superbiae perpetratum possum velle ieiunare in vltionem illius peccati, vel peregrinati: licet potius orare debeam.

9

⁋ Tertia conclusio, non ad delendum peccatum requiritur poenitentia. haec propositio non est eadem cum prima apud multos: quia asserunt quod est dis tributio opposita suppositioni confusae tantum in hac: in secunda vero proponne opposita supponni determinatae. & propterea concedunt istas, ad equitandum requiritur equus & nullus equus requiritur ad equitandum. Probatur com clusio. illae aequalent, ad equitandum requiritur equus & equus requiritur ad equitandum: ergo earu contradictoriae aequiualent. ista consequentia est infal libilis. alioquin protinus dabis contradictorias veras vel falsas. Assumptum patet: quia vnum extremum istius ad equitandum requiritur equus, non supponit: puta ens re quisitu ad equitandum. Si dicas, pro quolibet equo: iam vtraque est vera: & non dabis vnam veram altera existen te falsa si formetur. Idem autem est in proposito. Teneo itaquod quod aequalent tertia & secunda conclusiones, quemadmo dum illae, non equus requiritur ad equitandum, & nullus equus re quiritur ad equitandum. & vtraque pot defendi falsa. sed haec conditionalis est vera: necesse est si quis equitet hatre equum Clarius enim est illas proponnes saluando sic reducere vt necesse cadat in totam conditionalem.

10

⁋ Tunc pono quartam conclusionem. haec non est necessaria, si sortes qui est in peccato debet hatre salutem opus est poeniten tia. Probatur. stat quod sortes sitin decem peccatis mortalibus & non doleat de eis: & tamen saluetur. patet. repente vo cetur coram tyranno vt neget nomen Christi vel oc cidatur: statintrepidus sicut btus Laurentius vel Vicentius. vel si trepidus, non vult tamen negare nomen Christi: & occiditur: is est vere martyr: & iniuriam facit martyri qui pro martyre orat. de celeb. missa. Cum Marthae ergo saluatur: & non detestatur peccata sua. nam sic tyrannus eum obtuit minis & terroribus vt non data sit ei facul tas detestandi. lstud potest contingere alia via. si soi tes fecit diligentiam quam potuit ad confitendum omnia sua peccata sed aliquam ei non occurrant: iam saluabitur: & tamen non de testatur omnia peccata quae perpetrauit saltem in particulari. Sed di cis & bene, sufficit in hoc casu vniuersalus detestatio.

11

⁋ Quinta conclusio, necesse est existenti in peccato mortali & de eodem conscientiam facienti vel facere debenti de potentia dei ordinata hatbire poenitentiam formale vel virtualem. lstud est verum de peccato actuali siue ante baptismum siue post. Poenitentia enim sacramen tum requiritur post baptismum: poenitentia virtus requiritur de omni mortali facto siue ante baptismum siue post baptismum: sed non oportet confiteri peccata sacerdoti & capere poenitentiam nisi pro iis quae fecit post bapti sma. Vides quod voco poenitentiam virtutem interdum actum nonnum quam habitum. Probatur conclusio per illd Lucae xiii. Nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis. Item Marci. i. Poenitemini & credite euangelio. & actuum iii. Poenitemini & convertimini vt deleantur peccata vestra. Et pats per Augustini in primo de poenitentia. Nemo suae voluntatis arbiter constitutus potest inchoare nouam vitam nisi poeniteat eum veteris vitae. Et ratio est: quia poe na est reordinatiua culpae: & melius est peccatorem non correctum esse in poena quam sine poena: ne dedecus culpae sit sine decore iustitiae. vt deducit Boetius iiii. de Consolatione prosa quarta. Et non intelligo solum de poena quae est peccatum: quia clarum est illud. Quia ei octum sit poena, patet per illud Augustini v. confessionum. lussisti domine & ita est, vt poena sit sibi quisque inordinatus animus. Dictum est (in peccato mortali) quia originale deletur sine poenitentia: & veniale iterdum. Dcitur vel facere debenti) propter ignorantiam vincibilem. Martyrium autem poenitentiam virtualem voco: quia illd omne eccatum delet: vt patet de illo lasciuo Bonifacio, quam subito pro defensione fidei non recusauit marty rium. Aliqui etiam dicunt quod quaecunque dilectio dei tollit peccatum. Sed contra. diligere deum super omnia nihil aliuod est quam velle ei meliores partes quam cuicumque alteri: vt vel le deum esse deum: velle deu esse oipotentem, suam iustitiam & similia: sed ista peccatum compatiuntur. ergo assertio nul la. Sed dicis. dimissa sunt Magdalene peccata multa: uoniam dilexit multum. Respondetur. amor dei fecit eam sua octam detestari. & illa peccatorum detestatio erat causa proxima deletionis peccatorum. Sed dicis. quis potest eodem actu diligere deum & odio habie peccatum. patde actu quo quis odit peccatum propter deum. Sed contra hic non deletur ratione dilectionis. Aliter dicis. Alio modo sic ille diligit deum super omnia, quam non vult aliquid displicibile deo: & ex consequenti quia scit peccatum displicere deo: derestatur ipsum. lstud est abuti vocabu lis. & solum habes quod velle omne quod deo placet: & nol le quod deo displicet: & iudicium quod a. deo placet: & b deo displicet: est causa detestationis peccati, quod etiam non compatitur ignorantiam vincibilem: & tollit peccatum & sic in sententia nihil habes ab aliis.

12

⁋ Sexta con clusio, actus poenitentiae virtutis sufficit ad deletio nem peccati. Probatur. auctoritates in conclusione prae cedenti adductae ad hoc tendunt quod sine poenitentia non deletur peccatum. & ex opposito per poenitentiam peccatum deletur. patet, quandocumque detestatur quis sua peccata pro pter deum: iam ei dimittuntur. iuxta illud Ezechi. xviii. Considerans & auertens se ab omnibus iniquita tibus suis quas operatus est, vita viuet & non mo rietur. Et paulo post sequitur. Convertimini & agi te poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris & non erit vobis in ruinam iniquitas. Proiicite a vobis omnes iniquitates vestras in quibus praeuaricati estis: & facite vobis cor nouum & spiritum nouum. & reliqua. Amplius obijciendo ostendetur haec conclusio.

13

⁋ Ex qua sequitur quod creberrime sine poenitentia sacramen to tollit peccatum, immo ipsum nuqui peccatum tollit.

14

⁋ Arguitur contra sextam conclusio nem & corollarium illatum / probando quod non cuilibet detestanti peccatum dimittitur peccatum. requiritur quod pec cator eliciat vnum actum bonum & meritorium de congruo in aliquo certo gradum: & continuet illum per aliquod certum tempus ad hoc vt peccatum eius deleat, & in instanti terminatiuo illius temporis infun ditur ei gratia: & meretur de condigno. ergo si moriatur ante istud instans, damnabitur.

15

⁋ Ricardus in. xvii. dist. & doctor subtilis in secunda quaestione huius decimae quartae distinctionis dicunt, quod requiritur certum tempus, & certus gradus quo ad intensionem, ad hoc vt gratia infundatur: & in toto tempore intermedio ille actus est me ritorius de congruo: & in instanti terminante illuc tempus infunditur gratia: & idem actus numero post ea est contritio: qui antequam infundebatur gratia: vocaba tur attritio. & si ille actus desinit esse in illo instanti per primum instans non esse: adhuc fortassis ei infundet gratia: si in illo instanti non ponat obicem. Sed contra istud arguitur sic. nullum tempus requiritur ad hoc vt gratia infundatur: quod probo. per te quaelibet dile ctio dei est dispositio sufficiens ad gratiam: sed in quolibet tempore quantuncumque pruo potest elici dilectio immo in instanti: & in qualibet detestatione peccati, quia est dei offensiuum, imbibitur amor dei. Idem enim actus numero est odium peccati: & amor dei: vt quando de testor peccatum propter deum amatum: aut si sint duo actus & vnus alium praesupponens tempore vel natura, suf ficit mihi. ergo non requiritur continuatio illius dete stationis per aliquod tempus vel per aliquam intensi onem gradualem. In super signetur illud tepus: & sit vna hora, gratia exempli: si sit millesima pars horae aequali ter currit argumentum. medietas illius temporis sufficit ei ad detestandum suum peccatum, quod patet: si sor tes subito occidatur: & in medietate illius temporis dete stetur suum peccatum: dabitur ei gratia. Quod probo multi pliciter. Nam primo. cuilibet facienti quod in se est datur gratia: sortes est huiusmodi vt supponitur. ergo sorti datur gratia. tenet consequentia cu minore: & ma ior est rationabilis. Forte dices. si ex culpa praece denti, no oportet. Occidens enim in ebrietate ex culpa praecedente facit quod in se est: & tamen peccat. Simciter aliuis est perplexus ex culpa praecedente sic vt peccatum euitare non possit. sic erit de illo. Contra. primo de plene ebrio occidente dico quod non peccat: vt patebit in. xvii. distinctione huius. Secundo non facit quod in se est quo ad bonitatem. nihil enim boni facit. secus est de isto in casu. Illd de perplexitate nihil valet: quia nullus est ita perplexus ex quicumque culpa praecedente suam culpam cognoscens & remedium: quin euitare possit non uum peccatum. lurans enim occidere hominem, post periurium potest cauere nouum peccatum: & detestari suu peccatum in quocunque paruo tempore. & ita in quocumque alio casu. Secundo, quam primum aliquis elicit actum contra praeceptum diuinum deliberate in quocunque tempore quantumcumque paruo: aufertur ei gratia vt constat. & deus est pronior ad miserendum quam ad condemnan dum: secundum illud. Misericordia eius super omnia opera eius. ergo quantuncumque paruum tempus detestandi peccatum sufficit. lstud patet de poenitentia distin. iii. Talis. & est Ioannis Chrysostomi de reperatione lapsi. verba sunt haec. Talis (mihi crede) talis est erga homines pietas dei, num quam spernit poenitentiam, si ei sincere & simpliciter offeratur. et si ad summum perueniat malorum: & imde tamen velit reuerti ad virtutis viam, suscipit & libenter amplectitur: facit omnia quatenus ad priorem reuocet statum. & quod est adhuc praestantius & eminentius, etiam si non poterit quis explere in pastenti satisfaciendi ordinem: quatulamcuque tamen & quamlibet breui tempore gestam non respuit poenitentiam.

16

⁋ Eisdem ferme mediis probari potest quod non requiritur aliquis gradus detestationis. nam quilibet gra dus quo ad itensionem volendi contrauenire praecepto dei, sufficit ad peccatum: ergo quilibet gradus detestationis peccati sufficit ad poenitentiam. lte quilibet grad dilectionis dei super omnia sufficit ad illud praeceptum implendum: ergo quilibet gradus detestandi sufficit, antecede patet. quia non praecipitur in quo gradu debeamus deum di ligere: nec in quo gradu debeamus nostra peccata delere. In super secundum hunc modum nunquam constabit tibi certitudinem morali sine sacramento poenitentiae quod es in gratia: nec scies quanto tempore vel quanto gradu debet actus ille durare ad hoc vt gratia infundatur, quod est durun-

17

⁋ Alii dicunt quod requiritur ad deletionem peccati omnis co natus possibilis detestationis peccati quod probat per Augustini in lib. de vera & falsa poenitentia. c. xvii. dicentem. Cre do quidem illi qui dixit quacumque hora ingemuerit pecca tor: & conversus fuerit: vita viuet & non morietur. Di xit conversum non tanten versum vita viuere. versum quidem viuere puto qui dolet de crimine: conversum qui dolet de omni eius quam exposuimus varietate. vertitur a peccato qui lam vult dimittere peccatum: convertitur qui totus & omnino ver titur &c. Citatur a Gratiano de poeni. dist. vii. c. Nullus. S. Quod quamuis. Item psal. cxviii. dicitur. Beati qui scrutam tur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum. Ron nes quas feci contra priorem viam, sufficienter opinione mea euacuant rigidam istam & seueram assertionem. Et adhuc arguitur. non dabis tempus in quo sortes pec cator potest habre intensissimum actu detestandi: potest enim alias melius disponi: sicut non datur maximum pondus quod sortes ferre potest. Lex autem dei nec est ad apossibile nec ad nimis difficile obligatoria. Ad rationes autem postea dicemus.

18

⁋ Modis his repudiatis teneo quod quaelibet detestatio peccatorum propter deum quantuncunque remissa inquantolibet breui tempore vel instanti libere producta, sufficit ad peccatorum deletionem.

19

⁋ Sed contra hanc sententiam apud multos communem arguitur sic. secundum hunc modum nul lum dabis christianum damnatum poena sensus essentia liter. Quilibet enim scelestus sordium colluuie irreti tus, facile poterit actum talem rite circumstantionatum elicere rapti vel imperceptibiliter: vt dicit altera positio de actus elicitione. & sic non damnabitur.

20

⁋ Respondeo. hoc argumentum non mouet. Primo positio est non abiecta in theologia quam veriorem puto: quod nemo potest sine ope diuima speciali actum bonum moraliter elicere: & quia hoc auxilium speciale non cuilibs confertur: consequutio est nulla. Hanc enim positionem ob sctorum auctoritates probabiliorem in secundo cum multis aliis sus tinemus. Secundo. tenendo oppositum, requiritur ista dete statio efficaciter propter deum: ita vt ho sit paratus ad emendam deo & proxio. Si enim tu habens alienum non restituis vbi potes: detestatio tua non est rite circumstar tionata, circumstantia extrisece requisita. restituere ita quod alienum est difficillimum: & sic non habes contritionem. multi quoque sunt quibus est difficile inuriam illatam remittere, nec facile est multis peccatorum occasiones reliquare. Et ostendo aliis quod non debeant confidere in hac ratione nam peto ab eis quire non quilibet est bonus: cum quilibus pos sit elicere actum voluntatis bonum: & quanta facilitate potest hunc elicere efficaciter: tanta facilitate potest esse bo nus. Item quaere non facit quilibs quod melius est. si enim vellet efficaciter id facere: vtique faceret, & bonus esset. Argumentum ergo inititur baculo arundineo. Rursus quando homo est in extremis, & dicturus supremum vale, cadens in ignem vel aquam vel a vertice domus vel graui morbo detentus, sensualitas abhorret suapte natura mortem: & ob mortis vicinitatem impeditur plurimum ab actibus spontaneis bonis: vt patet ad sensum. Ploses enim permittunt se damnati vt bona acquisita vxori liberis vel consanguineis reliquant: & non inquirunt a sapientibus de modo restituendi. In super plerique reluctantur motion spiritus sncti: & cum Pharaoe indurantur. Praeterea adhus argumentum refello. secundum eos dilectio dei cuilibet est vltinata dispositio ad deletionem culpae: quam quis potest subito elicere. tunc inferas secundum eos. ergo pau ci vel nulli christiani damnantur. Quoniam autem argumentum hoc aequaliter contra eos & me currit, immo magis con tra eos, cum auxilium speciale dei negent requiri ad actus bonitatem: non est ponderandum, sed est solubile multis aliis modis.

21

⁋ Quocirca adhaereo illi parti quod quicumque gra dus detestationis peccati rite circumstationatus in quatuncumque patuo tempore sufficit ad deletionem peccati quo ad culpam, sic sci i. vt poena aeterna mutetur in temporalem.

22

⁋ Sed contra istud arguitur. quia ex illa solutione. sequitur quod attritio & contritio no differunt: immo quod num quam est attritio. consequens est inconveniens. ergo & antecedens probo consequentiam. si quis eliciat detestationem peccati sui propter deum in instanti: in illo infunditur gratia. & quam pri mum est gratia: illa detestatio est contritio: & nuquam habebitur attritio. Si vero successiue eliciatur per vltimum in stans non esse: sequitur idem, quod probo. sit a. vltimum instans non esse in quo nos sumus: in aiste actus non est: & immedia te post a. iste actus secunda se vel aliquid sui erit: & quampri mu aliquid eius erit, gratia infundetur per dicta: ergo ante quod libet instas futurum post hoc instans a actus contritionis erit. Forte dicis. si detestatio eliciatur in hoc instanti, & gratia infundatur in eodem: ille actus in illo instanti est bonus solum moraliter & non meritorius vitae aeternae: quia licet eliciatur ab habente gratias: non tamen a gratia. nam si gratia ad illum actum concurreret: effectus quodammodo ageret ad prius & praesuppositum, quod est inconveniens. Li cet in hoc sit apparentia: opponendo tamen peto abs te quare gratia non magis concurrit in illo instanti qui in alio sequenti, tenendo creaturam posse elicere actuin instanti. Sed quia tangitur euasio: aliter argumentor. si homo pure partibiliter eliciat detestationem per vltimum instans non esse: quocumque instanti dato quo gratia erit in anima, concurrit cum illo actu: & in quolibet instanti futuro: immo ante quodlibet instans futurum detestatio nis erit contritio: & non dabis attritionem. Hic potest: homo excogitare aliquam subtilem euasionem vel saltem dilatione: dicendo quod non datur instans adaequatum attritionis quo ad produci vel existere: sed praecedit contritionem. sicut no datur instans in quo secundus angelus primo est post praecedentem, posito quod immediate post eum producatur. Hoc nihil est dicere: quia datur instans in quo secundus angelus estilicet non detur primum instans esse eius: sed vltimum non esse. in proposito aut nullum das instans attritionis. In super admittamus tres angelos esse productos immediate post se, dando instans determinatum productionis medii, & indeterminatum extremorum: non tamen dando vnum in instanti primo, admisi mus duos post sese esse immediate productos: ergo non potes post hoc vltimum instans no esse attritionis dare attritionem instantaneam, & tunc contritionem. Btuns Tho mas in. xvii. distinctione huius dicit. Duplex est opinio an attritio possit esse contritio. quidam enim dicunt quod attri tio fit contritio, sicut fides informis sit formata. sed hoc nen potest esse: quia quamuis habitus fidei informis fiat for matus: num quam tamen actus fidei informis fit actus fidei foratae: quia actus ille transit & non manet adueniente charita te. attritio autem & contritio non dicunt habitum sed actum. Quidam bifariam istud protegere nititur. vno modo tenendo quod intensio formae no fit per additionem graduum. Alio modo quod non est idem actus elicitus a gratia & sine gratia Sed sunt hic multa falsa. Sicut enim doctor sactus dicit de habitum: sic dico de actu: quod est idem actus numero fidei informis & fidei formatae successi ue: licet impossibile sit fidem informen esse formatam. & stat sortem peccatorem continuare actum per breue tempus, & cum illa continuatione detestabitur peccatum, non enim repugnant duo actus in anima simiul: vnus in in tellectu & alius in voluntate: quinimo nec duo in intellectu. Minus autem valet commetum alterius. nam data prima glossa & non concessa: non video quomodo per hoc euitaret ppositum. Secundum etiam dictum est nullum. Plerique enim actus continuantur ante gratiam gratia superueniente. Quod autem dicit de intensione formae: iam est a communi schola Phy sicorum explosum. & per consequens responsiones Petri Palu dani sunt inanes.

23

⁋ Aliter ergo est respondendum ad argumentum. Dico multiplicem esse attritionem. vna es nolitio peccatorum solum formidine poenae. secundum illd po tae. Oderunt peccare mali formidine poenae, quae est actus malus & timor seruilis: & in plerisque ab hoc timore inchoatur poenitentia. Ad hoc Magister in. iii. ca pite huius distinctionis introducit Esaiam in. ii. capite sui libri dicentem: Atimore tuo domine concepimus & peperimus spiritum salutis. sed non semper praerequiritur haec attri tio. Alia est attritio quae est displicentia de vno vel pluri pus peccatis: complacendo in aliquo mortali. & iste actus etiam est malus. Neuter autem istorum actuum attritionis potest esse contritio, nisi improprie. sicut ex aere fit aqua qua sequitur loco aeris: sic contritio loco attritionis. Tertio quis potest habre actum quo displicet ei mortale suum solum amore dei: & iste e contritio: sed ob aliud mortale su perueniens erit attritio. & si quis habet tria peccata mortalia, & habret primo displicentia de a. secundo de b. & nul lam de c. adhuc vterque actus esset attritio, quando autem habs detestationem respectu c. cum aliis duabus detestationi bus: qualibet illarum tunc est contritio: & sic quod fuit attritio, realiter est contritio. Voco contritione detestationem ratione cuius partialiter vel totaliter infunditur gratia. vt si sortes habeat vnam detestationem generalem omnium suorum peccatorum, intendens singula reuocare ad mentem & satisfacere quibus tenetur, siue per vnum actum, siue per plures quilibet istorum actuum est contritio. etiam si primu peccatum occurrens homo detestetur: quia dei offensiuum: virtualiter omnia alia detestatur dummo proponat omnia alia in suis latibulis venari. Rao est, quoniam illa causalis vniversalem infert. de testor a peccatum, quia dei offensiuum: ergo detestor omne offensiuum dei: & omne illd venabor vt destruam. Si si haberem displicentiam de omnibus peccatis meis, & deide nollem restituere alienum: iam displicentia mea est attritio & circumstantia circunstans scilicet nolitio restituendi impe dit ne detestatio generalis sit contritio: qua nolitione subtracta detestatio illa generalis est contritio. Volo ita quod dicere attritionem aliquam posse fieri contritionem: vtpote quando attritio est actus bonus: & alius actus vel aliud requisitum deest ad infusionem gratiae. Talis enim attritio per positionem illius requisiti potest fieri contritio. Similiter aliqua com tritio potest fieri attritio, vt prius exemplificauimus. Praeterea patet quod si commisi duos actus mor tales a. & b. & vnico actu vtrumque detestor: illa detestatio est contritio. si vero habeam vnum actum super a. distincte eius detestatiuum: & similiter vnum super b. vterque illorum actuum est contritio: modo nihil aliud impediat infusionem gratiae. Non enim semper est necesse hatre propositum actuale de confessione. Vel si illam requi ri dicis vel aliquid aliud: positis illis quilibet illorum actuum erit contritio qui prius erat attritio. Vlterius patet quod dantur duo actus a. & b. quorum vterque facit alterum esse contritionem. quod liquet de duabus detestatio nibus a. & b. nuperime recitatis. Amplius sequitur quod a. actus est causa b. contritionis: & b. cotritio e actus & tamen a non est causa b actus. Nullo autem istorum trium modorum necesse est habere attritionem contritioni prae uiam. sed iste tertius actus est bonus: & aliis communior: & dis positio congrua: non quod ratione istius solius actus in quacumque intensione graduali in quantolibet tempore infundatur gratia, & fiat contritio: sed ob positionem alterius requisiti ad hoc vt aliquid mereatur dici contritio. Impresentia rum autem more vulgariter hic loquentium semper capio contritionem in bonam partem: ratione cuius partialiter vel totaliter propique gratia infunditur. Interdum laxatur vocabulum ad cotritionem de quam loquuti sumus, & ad omnem aliam dis plicentiam de peccatis debitam vel indebitam: & tunc erit quod dam superius ad contritionem proprie dictam. & quod ita capiatur patet apud Psalmographum psal. xiii. Contritio & imfelicitas in viis eorum: & viam pacis non cognouerunt. si cut in simili legimus fatuas virgines euangelicas. & tamen iii. Ethicorum in materia de temperantia semper capitur in bonam partem.

24

⁋ Contra ista arguitur. tunc contritio non est causa gratiae: quia gratia ita cito infunditur vt contritio, nec ratione attritionum culpabilium gratia infun ditur: & non est necesse habere attritionem mora liter bonam detestatiuam peccati: immo ipsa non sufficit. ergo ratione nullius deus infundit gratiam & remittit culpam.

25

⁋ Respondetur quod ratione illius actus qui est contradictio deus remittit culpam, & infundit gratiam. & concedo quod ille actus non est prius con tritio, immo nec actus, quam gra infundatur: & tamen ipe actu est causa sine qua non gratiae & remissionis culpae

26

⁋ Sed contra hoc arguitur. gratia concurrit ad illum actum remissum peccati: ergo ille actus est effectu ipsius gratiae: & per te etiam est causa ipsius gra tiae: & per consequens ille actus est causa & effectus respectu eiusdem scilie. gratiae. & ex consequenti infero. est causa gratiae: ergo est prius tempore vel natura psa gratia. & est effectus gratiae: ergo est posterior tempore vel natura. idem ergo es prius & posterius respectu eiusdem.

27

⁋ Praeterea per istum modum non datur instans infusionis gratiae. nam tenendo quod contritio pure partibiliter eliciatur: in vltimo instanti non esse contritionis adhuc gratia nondum est infusa in anima: & ante quodlibet instans futurum erit infusa: ergo non datur instans in quo primo erit imfusa.

28

⁋ Ad primum istorum respondetur: quod aliter ille actus est causa gratiae: & aliter gratia est causa illius actus. actus ei est solum causa sine qua non ipsius gratiae & causa materialis gratiae: & nullam efficientiam naturalem habet respectu ipsius: gratia autem a solo deo crea- tur in anima & infunditur a deo quando homo habet istam dispositionem praeuiam, de lege, quemadmodum foetu com plete disposito in vtero muliebri / a deo infundii anima intellectiua. Sed gratia efficientiam naturalem habet respectu illius actus. Hoc suppono ex. xvii distinctione primi sententiarum. Et tunc ad forma argumenti concedo quod contritio est aliquo modo prior gratia, non tempore, nec natura, loquendo more Aristotelis in Postprodicamentis: sed ex pacto diuimo nobiscum, & sua liberalitate & misericordia, est prior in genere causae materialis: & est posterior gratia tanqui effectus naturalis gratiae. Et sic concedo quod causa sine qua non, respectu b. gratiae est eius effectus naturalis: & quod est prius ex pacto, e posterius natura. Patet analogia in numeris, in spe cie multiplicationis per regulam illam vulgatissimam. multiplicando digitum cu digito auferendo totiens minorem a sua dena quot vnitatibus a denario ma ior elongatur. Fodem modo si vnitates fuerint pares eandem legem auferendi subibunt: vt multiplicando viii. cum. viii. octo in vtrolibet loco imaginaberis: vnum numerum superiorem & alium inferiore. Numquid sa nitas medicinam in genere causae finalis praecedit, & medicina sanitate in gener: causae efficientis? sic in proposito, ista dispositio paruia praecedit gratiam in genere cau sae materialis: gratia aut actum eundem praecedit in gene causae efficientis.

29

⁋ Ad secundum conceditur quod non datur instans in quo primum infunditur gra. Opinor enim quod sicut homo successiue elicit actum, sic deus creat con tinuo gratiam. Quia deus continuo agat non mouea ris: nam quando ignis successiue calorem introducit in aquam: deus ad eundem calorem successiue coagit: sic in casu argumenti. Gomnitia enim icipit per vltimum instans sui non esse: sicut cotritio: & intenditur continuo siue contritio intendatur siue non: dummodo contritio libere con tinuetur. hoc enim ad crementum gratiae sufficit. Potest tamen deus si voluerit / gratiam infundere subito quae incipiet per vltimum instans non esse, per idem quod est vltimun non esse contritionis: sed tunc bene verum est quod non datur primum instans esse gratiae. & est eadem dii ficultas de secundo angelo producto post primum. quam remitto ad quaestionem secundam distinctionis. xlvi. huius.

30

⁋ Sed cotra ista arguitur. sequitur ex isto modo respondendi quod nunqui dabitur contritio quando ipsa pure partibiliter elicitur. Probatur. ante omne instans in quo gratia est in anima: gratia praefuit. Sed actus bonus post infusionem gratiae non est contritio quod probo: quia si sic, sequitur quod si Magdalena detestaretur in patria nunc peccatum suum conmissum dum erat viatrix: detestatio illa erit contritio, quod non videtur concedendum. Si dicas. ra tione illius detestationis non infunditur ei gratia quia ipsa non est viatrix. Sequitur si aliquis in via detestaretur peccata praeterita duplici actu immo centuplici: quod actus centuplus erit contritio. quod non est dicendum. Respondetur negando hoc non esse dicendum. quia est actus peccati detesta tiuus & deletiuus, & deleret quantu est de se si non praeueniretur ab alio actu: ratione cuius etiam actualiter infunditur gratia. licet possim dicere non esse simile quando sunt varii actus non constituentes ali quod vnum: & quando est actus pars. vbi enim totus actus est contritio: & quaelibet eius pars. Et vtrumuis istorum duorum dicatur: non potes hoc oppugnare nisi luctando de vocabulo. Sed adhuc dicis. si producatur contritio in instanti, gratia infun ditur in eodem: & concurrit ad illam contritionem: & ad intensionem contritionis gratia erit maior: & ad augmentum gratiae augetur contritio: quia aucta causa naturali augetur effectus. & sic in abysa sum non erit status citra summum. Respondetur. hoc non impugnat conclusionem nostram: & est difficultas communis mihi & aliis. & licet dicas quod gratia non concurrit in illo instanti: sed post illud instans: non euaditur difficultas. quia eodem modo argumentabor de actu & eius intensione & de augmento charitatis post illud instans. Haec difficultas potest fieri aliter in agentibus naturali bus: vbi est actus aliquis productus in instanti quod habitum in illo instanti producit: vbi propter reciprocationem actus & habitus non videtur sta tus. Sed de hac difficultate alibi loquimur. De merito autem congrui & condigni nulla est difficultas. Meritum de congruo est actus bonus sine gra tia elicitus. Meritum de condigno actus a gratia productus. sed de hoc remitto ad determinata in secundo.

31

⁋ Nunc deuemnio ad solutiones duo rum argumentorum aliam opinionem valde rigidam probare conantium: quod scilicet requiratur maximus co natus possibilis. Ad primum dico quod Augustini vult di cere, ad veram poenitentiam requiri detestationem omnium peccatorum extensiue. Non enim sufficit vnius detestatio. Ad auctoritatem Psalmo graphi adducitur vnum magis apparens pro arguente quod scribitur Matth. xxii. & Deutero. vi. Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo & tota anima tua & ex tota mente tua. Et Christus respondit Pha risaeis quod istud erat maximum mandatum in lege. Sed hic totum non dicit totalitatem actus: sed totalitatem appreciationis: quod scilicet nullam creaturam nec omnes simul iunctas tanti appreciemur seu aesti memus quati daeum: ita vt non debeamus contra: uenire praecepto dei pro eis omnibus iunctis. possum tamen ita intense creaturam diligere vt deum. patr. quia eodem actumeritorio possum vtrumque diligere. Ad auctori tatem igitur adductam dico quod ille scrutatur dei testimodoia in toto corde suo qui vult efficacitur implere mandata deper conr enim intelligitur voluntas: per animam intellectus: per mentem memoria: vt in auctoritate Matth. ac si salua tor diceret maximum mandatum dei esse cogita re de deo, & ipsum diligere propter se: & iterato consi derare & ad mentem reuocare dei magnitudinem, sapientiam: & bonitatem. sed tale mandatum actuale non datur nobis in via: nec vt dicat totalitatem actus in quo cunque tempore viae. vt Magister distinctione. xxvii. lii. sententiarum dicit. & Augustini in libro de perfectione humanae iustitiae. Addo etiam contra multos alios & ad nostrum propositum de totalitate actus: quod ad hoc non est madatum in patria. Probatur. vel btitudo per tialiter a btam creatura causatur: & stat angelum cum homine esse aequaliter beatum: ergo angelus non concur rit tantum quantum concurrere potest ad apprehendendum vel diligendum. si vero causetur a solo deo: non omnes beati sunt aequaliter beati: ergo non quoi libet btuns habebit maximum actum appraehensiuum dei vel dilectiuum eius. sed quaelibet istarum potentia rum continuo erit in actu suo in patria: & nunquam auel letur a prosequutione istorum actuum. & ita in patria in plebitur & non in via. Sic ergo intelligere oportet.

32

⁋ Ecce quid est reatus culpae & quid reatus poenae: quid contritio & attritio: & quod actus detestatiuus peccati propter deum in quantolibet tempore quantuncumque remissus tollit culpam, dummodo fuerint caetera requisita. Nec mihi facienda est difficultas de illis requisitis: quia quaeratur ab aliis an sola peccatorum detestatio continua ta per aliquod determinatu tempus sine proposito actua li confitendi, satisfaciendi, & cauendi in posterum sufficiat. & quod ipsi dicent, dummodo apparenter loquantur hoc nobis sufficiet. Et si petas a me: quid si sit aliquis in periculo subito & inopinato in multis peccatis mor talibus, quam detestetur omnia sua peccata in generali propter deum: paratissimus satisfacere de omnibus si euaserit incolumis? Haec quaestio & similis est mihi & aduer sariis cmunis. hoc est su ita liber ad respondendum consequen ter ad illa quae diximus vt alii. & spectat ad distinctionem vigesimam huius, de poenitentia in extremis. sed in fine solutionis primi argumenti contra conclusio nem / super hoc loquuti sumus. Et quicquid sit, dico qui prudens in tali necessitate debet cogitatum omnibus neruis in similia proposita dirigere: licet studium euadem di periculi vel ab hoste talem impediat. Habes insuper discrimen inter attritionem & contritionem, & attritio nis triplicem acceptionem: & quod gratia eodem instanti quo infunditur concurrit ad contritionem: & quod actus bonus ratione cuius peccatum deletur: praecedit gratiam in gene causae materialis: & gratia eundem actum in genere causae efficientis. sicut sanitas est prior medicina in genere causae finalis: econverso in gene causae efficientis. causae enim sunt sibi inuicem causae. ii. Physi. Ex quo sequitur quod facilius est viro contritionem conti nuare quam inchoare: quia a causa naturali adiuuatur. Habes praeterea quod aliquis actus est contritio post peccatum deletum: & quod non requiratur maxima detestatio peccati vel peccatorum aex parte actus detestatiui.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1