Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 9

Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
1

⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Nona. NOno in hac distinctione & sexto circa matetiam beneficiorum quaeritur ea dem quaestio quam modo vtcum quod terminauimus: An videlicet collator beneficii peclcet beneficium bono dandorelicto meliore. Respondetur affirmatiue. ad hoc probationes in quaestione praecedente datae sunt. & ge sta Christi circa apostolos eligendos: & vndecim apostolorum post mortem ludae hoc idem confirmant. Et probatur adhuc ratione: quaerendo quare collator det beneficium bono meliore relicto. si enim ratione sanguinis: vel quia conterraneus / vel bene factor, vel ratione alicuius ad animarum curam non pertinentis: iam est acceptor personarum. si vero ratione idoneitatis: ergo in quo est maior idoneitas, is est praeferendus. sicut si alicui conferenda sit haereditas quia propinquus est in sanguine, in quo est maior propinquitas sanguinis, illi est danda haereditas. Vlterius hoc probatur ex forma eligendi praelati data in concilio Constantiensi & Basiliensi: quae recitatur in. Pragmatica Sanctione Gallica. vbi sic habetur. Ego talis, puta Ioannes vel Petrus iuro & promitto omnipotenti deo, & tali sancto vel sanctae sub cuius nomine dedicata est haec ecclesia: eligere quem credam futurum ecclesiae in spiritualibus & temporalibus vtiliorem: nec illi vocem dare quem veri similiter sciuero promissione aut datione alicuius rei temporalis seu prece per se aut per alium interposita aut alias qualitercumque directe vel indirecte pro se electionem procurare. Vides quod non iurat eligere vtilem sed vtiliorem: vbi comparatiuus pro su perlatiuo capitur.

2

⁋ Contra quam conclusionem arguitur primo. ex ea sequitur quod habens iuste titulum ali cuius beneficii / propter superuenientem magis idoneum teneatur cedere & resignare suum beneficium. conse quens est inauditum. Nam hac via num quam esset sta bilimentum in beneficiis ob dubium melioris superuenientis. consequentia patet: quia videtur quod sicut peccat collator in illo casu: sic peccet accipiens. & si peccat accipiendo, peccabit detinendo: cum se cudum conclusionem idem sit iudicium de in idoneo in respectu, & inidoneo simpliciter. sed inido neus simpliciter tenetur restituere beneficium: & hoc vbi ei constat vel constare debet quod non potest satis facere officio assumpto: exemplo Dauidis abiicientis arma Saulis: quae propter magnitudinem & grauitatem ferre nequibat. primi Regum. xvii.

3

⁋ Respondetur negando consequentiam. nam cum it idoneus, & hoc ei constet, remittit casum electoribus, accipiens beneficium: & non peccat accipiendo, nec detinendo. minus enim est accipere quam pete re vel dare. & nullo modo est simile de inidoneo simpliciter: quia sufficit isti sua idoneitas, & quod vocetur cum Aaron: alioquin multorum conscientias in considerate perturbabis. Ex quo patet quod Cicero conferendo Sorti beneficium peccat dando: sed Sortes non peccat accipiendo. neque hoc est mirandum: cum simile sit de prodigo dante pecuniam Sorti cu ns est dominus: quam accipiendo Sortes non pectat, licet peccaret petendo, & alter dando peccet. Sed contra hoc argumentor. Cicero collator iniu ste confert beneficium a. ergo a. beneficium iniuste con fertur. ab actiua ad passiuam. Hoc est verum, quia in iuste confertur a Cicerone. vnus enim per actum iniusti tiae beneficium confert, & alius iuste accipit. licet au tem collator peccet dando: vbi tamen est collatum non potest reuocare. immo quamuis alter esset inidoneus coram deo: & haberet sufficientia munimenta in mun do: collatori imputaretur. difficulter certe electio irritaretur. electio enim idonei non est cassanda. de elec. ca. Cum olim. ca. Cum dilectus. & ca. Cum inter canonicos. quia iam per electionem ferme contrahitur coniugium inter electum & ecclesiam. vt pontifex di tit in pfato cap. Cum dilectus. sed reuera non con trahitur vinculum coniugale ante confirmationem. de transsatio. episco. ca. Inter corporalia. Nec episop electionem idonei confirmans peccat. ratio est: quia non potest electionem idonei irritate: nec expediret propter tricarum multiplicationem inutilem. Etiam non est liberum ab electione resilire, cum iam iste ha beat multum iuris acquisitum, nec de tali in conclusio ne intelligimus. sed si de inidoneitate docere potest: male facit confirmando in idoneum. Est autem ple rumque difficile separare inidoneum ab idoneo. & pro pter difficultatem homines multa tenent in ecclesia militante qua in ecclesia triumphante imputantur. nam propter tranquillitatem in populo multa peccata relinquenda sunt iudicio dei, eius foro, & conscientiis hominum.

4

⁋ Si dicas. maior pars capituli eligit minus idoneum: & suffragium Platonis non pons prouidere magis idoneo & erit inane: ergo pot in illo casu descedere in minus idoneum. Quicquid sit de illo: non sequitur quod ille in cuius potestate est conferre beneficium, hoc possit. Secundo negatur uod debeat Plato eligere minus idoneum: quia non debet sequi turbam ad malitiam: nec velle quod minus doneus eligatur: sed debet promouere magis ido neum quantum in sua facultate consistit. vbi vero non potest, quiescat. nam frustra niti & nil nisi odium quaerere, extremae dementiae est. teste Sallustio in sugurtha. Item de magis indoneo in capitulo cre bro contenditur. vnus enim aliquem iudicat rationa- biliter magis idoneum: quem alter minus idoneum censet. Sed contra hoc dicis. tunc si essent duo benefi tia danda: a. maioris emolumenti seu vt dicunt, mportantiae, & minoris curae: b. econtrario, collator deberet dare a. meliori. consequens est falsum: quia non faceret fideliter officium sui domini. Respondetur. magis idoneo dabit beneficium maioris curae & minoris importantiae, & minus idoned dabit aliud. ratio est: quia collator debet cutare vtilitatem publicam, temporali commodo neglecto. modo in proposito maiore viro maior tura eget.

5

⁋ Secundo argumentor. collator confert beneficium dandum idoneo & capaci: ergo illi dando non peccat: cum iste idoneus sit sufficiens: sed sufficienti dando bene facit: non igitur peccat sicut si quis habeat bonum panem triticeum quid opus est simila?

6

⁋ Ad secundum dico quod non bene dat: licet alter non peccet accipiendo. sed non pec cat bene faciendo: immo male facit. nam minus bonum magis bono comparatum habet rationem mali: sicut minus de malo habet rationem boni. v. Ethicorum Etsi enim absolute iste est idoneus & sufficiens: hoc est, scit facere omnia illa quae ad tale officium requirum tur: videlicet praedicare, sacramenta ministrare, & ita de aliis: tamen quia collator infideliter prouidet de bonis domini sui: non accipiens illum qui melius ea facere nouit: peccat non faciendo illud ad quod tenetur secundum iustitiam distributiuam.

7

⁋ Contra hoc arguitur. si magis idoneus habeat hoc beneficium: non tenebitur ad plura quam ad illa quae ad officium requiruntur: puta ad celebrandum, praedicandum, & alia ad curam requisita. nam homo non tenetur facere suo officio debita optimo modo sibi possibili: sicut deuinctus quadragesimam ieiunare non tenetur in pa ne & aqua ieiunare: licet bene faceret: ergo quamuis magis idoneus sciat melius facere quam minus ido neus: tamen non tenetur ad plura agenda quam minus idoneus nouit facere & volet facere. ponatur ergo quod non plura faciat quam vnus minus idoneus propinquus sibi in alia cura. iam arguitur sic. vnus istorum est magis idoneus: & non plura facit nec facere tenetur uam minus idoneus: ergo minus idoneus est aeque vtilis vt alter: & ei licite potest dari beneficium.

8

⁋ Respondetur concedenoo quod magis idoneus non tenetur facere optimo modo sibi possibili. & ad maginationem ponamus statum in maximo possi bili cum circumstantiis: puta cum ingenio / cum doctrina: cum prudentia quam habent: & ita de similibus: sicut est dabile maximum pondus quod Sortes potest por tare tanta velocitate in tali medio. Tamen minus idoneus tenetur facere optimo modo sibi possibili stantibus proprietatibus quas habet: & si se exer cendo efficeretur melior: quia fabricando fabti fi- mus. nam etiam magis idoneus efficitur melior non solum aequalitate arithmetica: sed etiam geometrica: qua minus idoneum tam in naturalibus quam gratuitis exuperat. & ratissime euenit quod magis idoneus solum faciat illa ad quae tenetur: sed superimpendit. Hoc sic declatro. Si vterque esset in die dominico, festa hebdomadae sequentis indictu rus: & euangelium, gratia exempli: Hoc est praeceptum meum vt diligatis inuicem sicut dilexi vos: explica turus: magis idoneus clarius & intelligibilius per analogias si opus fuerit: & per consequens fructuosius quam alter enodabit: cum plus ingenii, literarum, & prudentiae habeat: nam quod medicorum est Promittunt medici: tractant fabtilia fabri. Et iam erit ma ioris famae: ac per hoc auidius eius verba sumentur. Hoc iterum sic declaro. Arist. iii. physicorum dici quod tanta est distantia a Thebis ad Athenas, quan ta est ab Athenis ad Thebas, quod dictum a multis professoribus in variis artibus applicatur. & tamer si ineruditus diceret tantam esse intercapedinem in ter Calpen & Abylam: quanta est, ab Abyla ad Calpen: esset locus fabulae. Cum ergo pastor est in fama, ouis subiecta ei facile assentitur: nec de eius dicto fsuctuat: memoriae mandat: & repetit ac rumi nat: & sic cibo spirituali quem pastor ministrat auide reficitur: & spiritualiter impinguatur. Nonne vides in Sorbona idem argumentum in ore bacca laurei famati ab auditoribus ponderari vbi ingeniose deducit: cum erectis auribus sine tumultu / sine strepitu stant erecti & attenti: at ipso finem imponen te si sequatur inferior / cum inferioris immerita iniuria scholam relinqui quodammodo vacuam: & tamen illuc argumentum in ore ineruditi contemnitur. tum quia deest ei vena argumenti dirigendi. tum quod licet vnu argumentum eisdem mediis deducat quibus do ctior (quod interdum est possibile) pauci aduertunt. Sic de domo fabricanda, & in aliis artificiis.

9

⁋ Ex his itaque soluitur argumentum & conclusio principalis roboratur: quod praeferens idoneum magis idoneo maximam vtilitatem in republica postponit & salutem gregis negligit: ponens candelabrum sub modium: quod supra modium positum totam domum ad parietes vsque illuminaret. Contra hoc ar guitur. ponatur quod magis idoneus sit piger & nolit facere nisi illa ad quae tenetur: sicut crebro magis ingeniosi sunt minus iaboriosi. & pono etiam quod verbo dicat se non facturum plura qui illa ad quae tenetur. Raspon deo. si ex pigritie vel aliter verosimiliter constet quod non sit plura & melius facturus quam alter: non est ma gis idoneus. stat tamen quod eadem dicat & faciat cum mi nus idoneo: sed ordinatius & melius: & tunc est magis idoneus caeteris paribus. Et quando ponis quod verbo dicat &c. nodum quaeris in scyrpo. is enim de quo loquimur / collatori dicit se minus male factu rum quam poterit. sicut de lugurtha Sallustius recitat. Multa facere: pauca de se dicere.

10

⁋ Tertio. sit Sortes optimus & mul ti alii boni pro beneficio consequendo. tunc sic at guitur. collator non tenetur dare istud beneficium sorti. ergo conclusio falsa. antecedens patet: quia virtus non consistit in indiuisibili. ii. Ethico. ergo stat collatorem iuste agere conferendo pluribus. iuste igitur agit conferendo alii a sorte.

11

⁋ Respondei negando quod non teneatur collator dare beneficium Sorti. & ad probationem dicentem quod virtus non consistit in indiuisibili: respondetur. virtus non consi stit in medio mathematico: sed in medio secundum rationem quod inter exuperantiam & defectionem con sistit: vt ne quid minus: ne quid nimis. & plerunque obiectum eius est extensum secundum quandam la titudinem: cuius quancumque portionem actus elicitus attingit. & hoc ad virtutem sufficit. Quod sic declaro. minus quam copina vini (vt vulgus appellat) mihi sufficit in vna refectione: possum tamen sine animae vel corporis iactura bibere copinam vel vltra tunc actus quo volo bibere copinam in hac refectione est elicitus a sobrietate: similiter quilibet alius actus cadens super hoc quod licite bibere possum. & ita in aliis quemadmodum diximus in xv. distinctione de latitudine precii quae est diuisibilis. Potest tamen aliqua esse virtus hombins obiectum impartibile, vt dilectio dei, ani mi, vel angeli: sed illa mediat inter defectum & ex cessum illic reperibiles. ex quo patet quod non est de ratione virtutis in communi habere obiectum diuisibile. nam si anima separata posset officium pasto rale exercere: ipsum animae Sortis esset conferendum in casu. sic in proposito dico quod beneficium vni duntaxat est conferendum: & si alteri detur: peccatur in conferendo.

12

⁋ Quarto arguitur. Sortes habens ius pa tronatus praesentat episcopo aliquem minus idoneum: episcopus tamen illi praesentato confert. ergo conclusio fal sa. Responsio. si Sortes praesentat vnum indignum: episcopus male agit si eum admittat: & talem pesentans etiam peccat / infideliter agens in officio sibi commisso. si vero indignum clericus praesentet, ea vice priuatur: vt patet ex ca. Sicut. de sup neg. praela. laicus tamen non pri uatur. vt elici potest ex ca. Cum vox. de offi. ordi. sed in casu argumenti habetur solutio ex dictis in argu mento primo.

13

⁋ Quito arguitur. aliquis licite fun dando beneficium potest imponere legem vt detur vni suae cognationis: quia in rebus propriis quilibet est arbiter.

14

⁋ Et confirmatur haec ratio. aliquis potest instituere beneficium dandum suis conterraneis: vt est de bursis mul tis Parisiis fundatis pro determinatis dioecesibus & regionibus: vt de Nauarra / Choletis / & variis aliis collegiis.

15

⁋ Ad quintum nego assumptum. & ad proba tionem, quilibet in rebus suis est arbiter: hoc est verum quando rationabiliter vtitur. nam si suam domum com burere velit / male ageret. sed in casu argumenti iste fundans beneficium res suas deo dat & ecclesiae oportet autem quod res data leges ecclesiasticas sub eat. Contra hoc arguitur. quis potest abdicare do minium alicuius rei a se, cum aliquo onere imponendo eis quibus dat. vt facit patronus qui praesentationem sibi seruat. ergo dans haec bona ecclesiae potest ea dare cum hoc onere, quod detur beneficium vni suorum consanguineorum. Respondetur. po test annectere conditionem rationabilem: sed quia haec conditio apposita est irrationabilis: non est admittenda. Secundo dico. si admittatur quod praesen tatio erit alicuius suae cognationis: debet intelligi quod praesentetur maxime idoneus ad hoc vt praesentans si peccati immunis: quia haec est conclusio nostra. & hoc potest interdum valere aliquid: vbi videlicet essent multi aequaliter idonei & optimi. Et vlterius addo: quod talis est imprudens, magis de sua cogna tione sollicitus quam de Christo cui haec bona dat. po terat tamen omnia bona licite tenere & suis dedisse.

16

⁋ Ad confirmationem dico istas bursas communes non esse beneficia. beneficium enim est aliquis redditus assignatus in titulum perpetuum pro officio diuino celebrando. modo non est de ratione bursarum quod sint perpetuae. nam quamprimum magisterium in theologia assequuntur bursarii in Nauarra, su as bursas amittunt: & aliis studentibus cedunt. Similiter de Sorbona post paucos habitos reddit bursae vacant. Insuper dantur intuitu inopiae vt homines literis potissimum vacent, postmodum in vinea domini laboraturi: & parum ad diuinum officium astringuntur vt liberius literis vacent. Dixi de bui sis comunibus: quia ii qui dicuntur sacellani Na uarrici / possunt dici beneficiati magis proprie quam bursarii. Ad aliud quod in argumento tangitur de aliqu bus conterraneis admittendis: Respondeo non es se idem in bursis & beneficiis ecclesiasticis. etiam si bursae nimis paruae communitati fundarentur: imprudenter actum esset: & causa ruinae in bursis, vbi in ldonei admittuntur: multis magis idoneis dimissis sed vbi magnus populus admittitur vt in Nauarta, vt plurimum nihil mali est. Dico (vt plurimum, nam vbi propter causas occurrentes pauci reperitentur sub rege Francorum idonei: & extranei reperiren tur idonei: imprudenter ageretur seruando statutum: sed regi suadendum esset: vt in illo casu dispensaret de statuto: quod non solum potest licite fieri: sed etiam est debi tum.

17

⁋ Sed quo ad beneficia semper maxime idoneus praeferendus est de quacumque gente fuerit: alioquin est personarum acceptio. nam omne solum est forti patria. vt dicebat bonus ille Anacharsis. Et dicti mei probatiuum est ca. Ad decorem. de institu. vbi Innocentius tertius Constantinopolitanum patriarcham carpit eo quod Venetos duntaxat in ecclesiis Constantinopolitanis collocabat: sic inquiens. Ad decorem. & infra. Sicut nostris auribus est suggestum: Constan tinopolitanus patriarcha aliarum nationum clericos spernens: Venetos tanmeum in Constantinopolitanis ecclesiis satagit collocare: non attendens quod in omi gente qui facit iustitiam acceptus est deo: nec san ctuarium dei conuenit iure haereditario possideri. Quocirca mandamus quatinus moneatis eundem vt viros literatos & alios idoneos, vnde cunque ori ginem duxerint: in praedictis ecclesiis & maxime in ma iori instituere non postponat. Idem habetur. xl. distinNos qui. Nihil enim refert: quo loco quis natus fue rit: nec quibus parentibus. lvi. dist. Vndecumque. cap. Nasci. & ca. Dominus. Probatur etiam ratione. Normannus namque in Francia & Picardia habet beneficium & ecouerso. Forte dicis: sunt sub eodem rege. hoc non satisfacit. nam quando Normamni erant sub Anglorum regibus, si fuisset vnus Normannus ma pis idoneus quam alius ad a. beneficium in Francia: quis diceret esse iniquum Normamno illud beneficium conferre? Etiam diu post Christi incarnationem va ria regna fuerunt sub imperatore. Si ergo Sortes idoneus tunc erat admittendus: quare nunc non admittetur: Vel si rex aliquis sui regni partem amittat: quare negabitur quod multum idoneus ex illa oriun dus ad beneficium admittetur potius quam minus bonus? si lin guam non intelligat: vbi beneficium linguae peritiam requirit: iam non est idoneus: & per consequens non admittendus. hoc enim in lumine naturali est notum. & habetur. xcviii. distin. Aphros. vel si sit aliquid aliquod quod idoneitati obicem praestet: de hoc non loquor. Sta tuta autem regum in aliquibus regnis in oppositum / sunt dispensabilia: & non solum cum excellenter idoneis, sed & cum mediocribus dispensant: hoc est habilitant.

18

⁋ Sexto arguitur. homo non tenetur eleemosynam dare pauperiori: ergo nec beneficium meliori. Re spondetur. si eleemosyna danda sit pecunia dantis: non est simile. beneficium enim non est dantis. si vero sit sermo de eleemosynatio domini: nescis probare antecedens quin male agat dando eleemosynam minus inopi putato, relicto magis paupe: nisi cau sa rationabilis aliqua excuset.

19

⁋ lam paucis epilogando: positiones aliquas recitabo: imaginationes occurrentes simul adiungens. Prima positio tenet quod non peccat com ferens beneficium idoneo: magis idoneo relicto. hoc tenet Apparatus.

20

⁋ Secunda positio. peccat conferens beneficium idoneo: magis idoneo reli cto in cura animarum sed non extra curam.

21

⁋ Ter tia positio. hoc est verum in beneficio simplici tam in cura quam extra curam animarum. & haec potest diui di. Vno modo sic, vt conferens peccet & accipiens non peccet: etiam si sit collatio libera. Alio modo sic, vt tam conferens quam accipiens peccet: nisi igno rantia intincibilis excuset: siue in libera collatione, si ue electione, siue confirmatione, & apparenter dice ret ad iura admittentia minus idoneum, quod intelliguntur de idoneo non comparatiue.

22

⁋ Quarta po sitio. collator liberam habes collationem peccat: non autem partialem habens / a magna dispositione prae uia dependentem. exempli causa: si aliquis idoneus est electus a capitulo, licet sit etiam alius magis ido neus non electus: superior confirmat & roborat seu ratificat electionem sine peccato: quia illic est vna magna dispositio facta de iure obtinendo ipsi ele cto: & cum ipse sit idoneus: difficile est electionem irritare in foro exteriore, esto iudicet eum minus idoneum quam praetermissum. Fodem modo dicatur de epi scopo conferente beneficium idoneo per patronum praesentato. Primam positionem non satis securan & solidam in via conscientiae arbitror. Secunda quam videtur Alexandri Halensis, non videtur loqui conse quenter: quia rationes aequaliter militant de benef cio simplici ac de curato. Tertia opinio quo ad vtrunque membrum est probabilis: sed quo ad pri us membrum est mitior. quam in quaestionibus prae cedentibus tueri conati sumus. Quartam opinionem teneo: quia illa est caeteris rationabilior. vt ex dictis sufficienter patet.

23

⁋ Tenendum ergo resolutorie puto quod collator dans beneficium ecclesiasticum, curam vel non curam minus idoneo: magis idoneo post habito, peccat: quia non est fidelis administrator re rum domini sui scilicet Christi: qui rerum ecclesiastica rum est specialiter dominus. & hoc si liberam collationem independentem habeat. Similiter peccat eum instigans ad hoc faciendum nisi ignorantia inuincibi lis excuset. ldoneus autem sciens se esse talem / in praesentia magis idonei talis cogniti / non peccat be neficium suscipiendo. Tertia propositio. vbi est idoneus ad beneficium electiuum electus vel a patrono praesentatus: superior ad quem spectat in beneficio ir thronizatio & confirmatio, confirmando non peccat: quia habet ad hoc praeceptum a lege communi papali quod allegauimus. alioquin esset strepitus inuti lis: quando illi ad quos spectat iuridice praesentatio ve electio / idoneum praesentant. & hoc etiam sufficit episcopo inthronizanti Petrum in beneficio quod via de nominationis habet: quia ad hoc est ei lex lata a su periori. Et quia has leges non decet infringere / quae rationabiles sunt: non peccat ipse confirmans ele ctum idoneum magis idoneo praetermisso: quodam modo enim ad hoc est obligatus. secus est de electore cuius electio est libera: & licet vox eius contra maiorem partem non praeualeat: non habet prae ceptum vllum in oppositum: immo forma eligen di est de optimo. Sed contra hoc est parua replicatio. nam alter est iam electus a maiore parte capituli, & per consequens a toto categorematice: ergo ali quid iuris habere videtur. & ponatur ille eligens v timus vel penultimus. Dicas quae tibi videbuntur consequenter: quia transeo. Vlterius dico quod licet peccet episcopus conferendo beneficium idoueo, prae termisso magis idoneo: forte non tenetur ad resarciendum aliquod damnum in plebe subiecta: cum plebi dederit virum absolute & seorsum consideratum idoneum. secus est quando dat scienter vel ignorantia vincibili inidoneum: tunc enim peccatis alienis communicat, & est causa damni. de iniu. & dam. da. ca. fi. & est simile de illo qui ponit gladium in manum furiosi: qui etiam verosimiliter debacchabitur in plebe multis diebus. Hinc Apostolus primae ad Timo. v. dicit. Manus cito nemini im posueris: neque communicaueris peccatis alienis. vbi glo. pulchra interlinearis dicit: Quae post facit. sicut enim propter sequelam culpa Mahumeti & Arrii fuit maior: sic portio culpae in episcopo beneficium conferente inidoneo dependet a malo verosimiliter futuro. Quomodo autem euentus sequens culpam praecedentem augeat: latius in. xvii. distinctione Pri mi prosequutus sum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9