Quaestio 1
Quaestio 1
An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
⁋ Distinctionis Vigesimae Quaestio Prima. Irca hanc vigesimam distinctio nem Quaero primo: an ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poe nitentiam iniunctam a sacerdote. Pro solutione quaestionis notabis me non issentiri tenentibus quod latitudo iustitiae sit impartibilis plus uam latitudo temperantiae vel fortitudinis. sed sicut medium iusti precii in emptione venditione & aliis contractibus non consistit in indiuisibili: sed est quaedam latitudo: intra quam si quis maneat / contractus est licitus: sic est latitudo emendae ad offensam / & in foro humano & diuino. Verbi causa. Sortes eruit vnum oculum Platonis: potest fieri emenda Platoni au ferendo lucrum putatum a Platone, & addendo damno Sortis: reducendo ad aequalitatem. aliqui enim sapientes dicunt Platonem dare oportere sorti centum. alii nonagintaquinque. alii quinque supra centum: & totum istud reputatur latitudo emendae. Sic est de poenitentiis iniunctis pro peccatis coram deo: & est latitudo iustae poenae pro peccato. Non enim est verisimile quod deus reputet talem poenam praecisam debere inferri a. superbiae / & nullam omnino minorem sufficere. sic enim raro vel nunquam posset prudentissimus confessor poenitentiam convenientem iniungere: quia semper excedet vel deficiet. vt pro a. superbia sit latitudo / dicere psalterium / & bis septem psalmos vel ter: ita vt si vnus dicat bis septem psalmos cum psalterio / satisfaciat toti poenae debitae: sicut alter qui ter dicit septem psalmos cum psalterio pro simili superbia: non tamen tantum meretur. nam quando fit iniunctio poenitentiae in hac latitudine / tunc clauis non errat: quando vero extra eam / errat. secus est de latitudine poenae peccatis debitae in orco: quia illic aequa libus peccatis aequales debentur poenae. nam illam deus infligens punctaliter cognoscit.
⁋ Hoc praenotato pono conclusiones. Prima est. adimplens poenitentiam iniunctam claue non errante etiam in peccato / est absolutus a poena, hoc est, non patietur poenam peccato debitam / nec in purgatorionec in infemo.
⁋ Secunda conclusio. Non semper adi plens totam poenitentiam iniunctam a sacerdote est liberatus a poena: sed oportet eum illam pati in purgatorio vel in infemo, si sic decedat debitor illius poenae.
⁋ Prima conclusio manifesta est: quia offensa reducitur ad aequalitatem per emendam sufficientem: & iniustitia ad iustitiam reducitur. Quia autem satisfactio sufficiat in mortali / supra probatum est distinct. xv.
⁋ Secunda conclusio probatur: quia alioquin erit in potestate temerarii sacerdotis remittere totam poenam respondentem peccatis Neronis per orationem dominicam: immo per aspersionem aquae penedictae: vel per tactum digiti. immo si posset tollere ad libitum partem poenae debitae: posset & totam poenam. quare si diceret, absoluo te a tota poena & a culpa: absolueret. In super non aliter dicimus in commui loquendi modo (claue non errante). cum enim praesbyter sit arbiter inter deum & peccatorem: oportet poe nitentiam iniunctam fieri de consensu partium: & potissimum partis principalis scilicet dei, non enim requiritur cosensus peccatoris: sed sufficit quod consentire deberet. Item canones frustra imposuissent poenitentias. sed haec probatio est debilis. Praeterea Gregorius dicit: & recitatur de poenitentia. dist. v. Falsas poenitentias dicimus quae non secundum auctoritatem sanctorum patrum pro qualitate criminum imponuntur.
⁋ Contra secundam conclusionem argumentor. Christus dimisit peccata sine aliqua poenitentia. vt loan. viii. mulieri deprehensae in adulterio: cui dixit. Vade & iam amplius noli peccare. & lan guido. Ioan. v. sanato. Insuper Matthaei. xvi. dicit Christus. Quodcunque ligaueris super terram. & reliqua. & loan. xx. Quorum remiseritis peccata.
⁋ Ad primum. ipse nouit quantitates contritionum: & forte fuit contritio sic intensa vt sufficeret. Secundo erat summus dispensator, potens omnia remittere. In super concedo quod quicquid soluit Petrus aut eius successor, solutum est in caelo: sed non quicquid attentat solue re, solutum est. Sub aliis verbis & est eadem sententia. Christus vsus est verbo coniunctiui modi: ligaueris, solueris, remiseritis: dando potestatem Petro & omnibus aliis: ad insinuandum debere esse coniunctionem legis humanae & consummationem secundum inchoationem legis diuinae. Hunc locum (dicit Hieronymus) quidam non intelligentes aliquid sumunt de supercilio pharisaeorum, vt damnate innoxios: vel soluere se putent noxios: cum apud deum non sententia sacerdo tum, sed reorum vita quaeratur. In Leuitico se ostendere sacerdotibus iubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos: sed discernunt qui mundi vel immundi sunt.
⁋ Ex istis sequuntur aliqua. Primum est. Aliquis tenetur implere maiorem poenitentiam quam culpa comme ruit. patet: quia interdum, licet raro, potest imponi maior poenitentia quam sufficiat, & poenitens eam suscipit. Secundo sequitur, quod alicui imponitur aliquam poenitentia: qui moriens ante peractam pniam statim euolabit: completa scilicet poenitentia sufficiente. Tertio sequitur quod si aliquis parum distet a latitudine poenitentiae in deficiendo / non satisfacit. secus est in latitudine deficiendo a medio mathematico illius latitudis.
⁋ Sed pone aliquem laborantem in extremis: is non potest adimplere poe nitentiam sufficientem: nemo enim obligatur ad impossibile. Insuper Sortes contentus assumere pro peccatis suis sufficientem poenitentiam secundum canones, vel arbitrariam: rogat confessorem vt iniungat sufficientem: ipse enim non tenetur scire canones: nec cognoscere quae sit latitudo sufficiens: ergo videtur absolutus seu deobli gatus. Et potest dari analogia. si Sortes Platonem os fenderit: contentus stare arbitrio iudicis vel arbitri prudentis: licet minus iusto offerat: videtur deobliga tus. Deus autem est quocumque homine tractabilior & clementior: ergo ipse citra latitudinem soluens erit libe ratus.
⁋ Ad primum dico. qui non habet in aere, luat in corpore. anima est in natura: & nemo tenetur ad impossibile. sed potest pati anima in purgatorio. Secundum argumentum quamquam aliquid coloris habet quod sacerdos patietur aliquid poenae pro eo: quia tamen hoc est durum pro sacerdote: nolo illd admittere. stat enim quod deficiat a latitudine poenitentiae iniungendae ex gnorantia inuincibili: quia credit contritionem confitentis maiorem quam sit: & poenae sunt arbitrariae. consonum autem est magis quod ipse qui peccauit punietur pro suo peccato: sed multu meretur sic confitens, & bonum propositum habet.
⁋ Sed petis. quare ergo sunt poeni tentiae arbitrariae iuxta discretionem & iudicium imponentis. xxvi. qui. vii. cap. Hoc sit de poeni. dist. i. Mensuram: Respondetur. quia aliqui non implerent poenitentiam iniunctam: sed peccarent desperando: quos melius est mittere ad purgatorium cum poena, quam periclitari in infemo. Melius etiam est reddere rationem de misericordia quam crudelitate. xxvi. qui. vii. De his. & capi. Alligant. In poenitentia quoque est considerandum remedium contra recidiuum peccati: & scandalum quod oritur in plebe. & ob id interdum pro minore culpa iniungitur maior poenitentia. Si autem cosideretur grauitas delicti solum: semper pro maiore peccato / maior est iniungenda poenitentia Sed quia homines in diebus istis non ferunt ita magnas poenitentias vt in primitiua ecclesia: consentaneum est poenitentias esse arbitrarias secundum moderationem & iudicium confessoris: & non iniungere secundum regulas canonicas. sicut nec regulae Galeni vel Auicenae suffi ciunt pro qualibet medicina danda: sed eas oportet variare ad consilium medicorum secundum robur vel debilitatem patientis.
⁋ Ex omnibus patet: quod imprudenter facit poenitens gaudens de exigua poenitentia inium cta. ratio est: quia si habeat minorem aequo: reliquam partem in purgatorio vel orco patietur: vbi deus in ira sua & in furore punit. a qua poena psalmographus petit liberari. psal. vi. inquiens. Domine ne in furore tuo &c. Si vero maior sit poenitentia iniuncta quamculpa me reatur: non patietur in alio saeculo: & etiam magis me rebitur. nam facilitas veniae est causa delinquendi. Et ex hoc sequitur quod non est verus amicus sacerdos parua imponens poenitentiam: vbi confitens est paratus magnam subire. & forte imputabitur sacerdoti ad culpam in hoc mundo / & ad poenam in alio. quaerat igitur a confitente an velit magnam poenam subite: & si sic, det magnam de praecepto: hoc est secundum illuc quod verisimiliter alter est impleturus: reliquum de consilio addens: & doceat eum referre actus consi lii in expiationem poenae. si vero nolit magnam subire: condescendat infirmitati confitentis: aperiens tamen ei poenam futuri saeculi. Vbitatur circa dicta. An aliquis pro alio satisfacere possit. Dictum est quod
⁋poenitentia valet ad duo: videlicet ad praeseruationem a recidiuo: vt ieiunium castigat corpus ne effrene reluctetur spiritui, constat autem quod vnus quo ad hunc effectum non satisfacit pro alio: vt per carnem sortis domitam non domatur caro platonis. Quo ad alium effectum, scilicet diminutione poenae respondentis culpae: distinguitur. vel ille non potest satisfacere in propria, quia debilis vel statim moriturus: & sic vnus pro alio satisfacere potest: & si non habeatur confessor: est eius voluntas psumpta: quod nec voluerit mittere ad purgatorium / nec obligare ad difficillimum. Sed decedens non liberabitur statim a poena purgatorii / per hoc quod alter promittit satisfacere: immo requiritur quod satisfactio fuerit completa: sicut in simili postea dicetur de suffragio. Ex isto patet quod conducit morituro quaerere aliquem amicorum fidelem. vel plures ad implendam poenitentiam quam sacerdos potest iniungere laboranti: quam si non expleant in hoc mundo: moriens in purgatorio torquebitur. Sed vnus non potest per eundem actum satisfacere pro se & alio: sicut nec satisfacere ieiunio ecclesiae & poenitentiae iniunctae simul. vt diximus superius de eleemosyna data illi quam est in extrema necessitate: quicquid dicant alii.
⁋ Dubitatur secundo. An poenitentia facta in extremis valeat. Respondetur. licet raro valeat vel sit periculosa: non implicat de lege: immo bene stat quod valeat, quod patet: quia male habituatus difficulter euellitur a suo malo habitum: vt quando homo est in periculo cadendi e pinnaculo vel in mare: convertit se totum ad sibi succurrendum ex inclinatione naturae: sic vt aegerrime se convertat in detestationem sui peccati. Si autem dormiens vel non ad uertens vel in actu peccati occidatur: iam lignum vbi. ceciderit siue ad aquilonem siue ad austrum: ibi iacebit. Propterea de tali serotina poenitentia timendum est ne dicatur poenitentia Troianorum scra Sed quia voluntas est libera: potest homo detestari sua peccata in quantolibet tempore quantumcunque pusillo imminente morte sicut longe ante morte: quemadmodum demereri potest. Contrarium autem asserere est error Beguardorum & Beguinarum, vnus ex octo reprobatis in Clemen. Ad nostrum. de haere.
On this page