Quaestio 23
Quaestio 23
An duellum sit licitum
VLtimo circa hanc materiam bellorum quaeritur. ar duellum sit licitum. Pro elu cidatione quaestionis aperiemus quod nominis termini. postea vnam conclusionem fundare conabimur: eam paucis rationibus oppugnam do: vt veritas lucidior euadat. Duellum est bellum quo in duabus partibus de victoria contendentibus dimicatur: non solum duorum, sed multorum: hoc est integrorum exercituum. Vnde dicit Horatius. Graecia barbariae lento collisa duello. & Plautus Duellum inter Thebanos & Theleboos. tamen plerumque accipimus pro singulari pugna duorum. & sic definitur. Duellum est singularis pugna inter aliquos duos ad probationem veritatis alicuius occulti: quod aliter per viam humanam probari non potest nisi per alterius victoriam. Sufficiat nobis definire terminum prout plurimum vsurpatur: licet interdum aliter contingere possit, nec tam exacta definitio est hic expetenda vt in metaphysica. Dicitur autem duellum quasi duum vel duorum bellum. graece uopouoxio. a ud nocquod est vnum & uoxio pugna, quaesi pugna vnica & singularis. Et licet quatuor vel quinque simus can pum ingrediantur: cum tamen vnus pugnat contra vnum duellum vocatur. In duello autem potissimum sunt tres de quorum peccatis ambigitur: & de quibus loquendum est scilicet inuadens: defendens: & iudex.
⁋ Pono vnicam conclusionem pro omnibus. Et princeps facultatem certandi in duello perobens & pugnantes in duello peccant. Si conclusio debeat pati aliquam exceptione, argumentorum sequentium solutiones explicabunt. Probatur conclusio: quia isti temtant deum vt ostendatur veritas: vt fecit populus Israeliticus in deserto. Exodi. xvii. volens videre an deus esset in eis. contra illud Deuter. vi. & Matth iiii. Non tentabis dominum deum tuum. Sed dicis, nec in due lo pugnantes: nec assistentes dubitant an deus sit inter illos: sed expectant vt veritatem ostendat per talem pugnam. Hoc non valet. nam ille tentat deum qui vult habie aliquod occultum reseratum: & non adhibet omnee diligentiam qua potest. xxii. qui. ii. Quaeritur. Quod in se est faciat: & re liquu ad quod venire non potest reliquat in manus dei. ita fecit Abraham: vti superius meminimus. hoc fecit saluator noster Matthaei. iiii. cum diabolus suasit ei vi mitteret se deorsum a pinnaculo templi. noluit enim: sed per gradus more communi descendit: dans nobis exemplum sic faciendi. Propterea Antoninus in tertia parte historiae inter caeceras virtutes beati Ludouici recitat eu numquam admisisse duellum. Et licet Hispani leui occasione ad hoc introducantur: vt Panor. dicit: tamen Fer dinandus hic nouissime viam vniuersae carnis ingressus magnis regibus compandus, hoc non siuit. Vbi enim est politia recta: vt in Francia, nullo modo permitti tr. interdum etiam confiscantur bona victi, non sic tamen fecit Aeneas de Darhete apud Maro. v. Aene. sed Ensem atque insignem galeam solatia victo dedit. Rursus plerumque compartu est quod hoambens iustam causam pugnandi fuerit victus: & iniquam homiens, victor euaserit. Tres contra tres pugnarunt successiue pro eadem materia: & tamen ex vtraque parte aliqui erant victi. & possum exemplis ostende re per pugnantes in duello tempore meo in Scotia: & ante haec tempora per annales: sed protritae sunt historiae. quare vinci non arguit virum habie iustam causam. Aliter hoc ipsum declaro. Liquant aud Luca. vii. Pharsa. vbi Tullius incusat Popeium quare nus non congressus sit cum Caesare cum iustam causam certandi hret, inquiens. De supris igrate times cau samque senatus Craedere diis dubitas? & paulo post Pop. dicit. Vincis apud superos votis me Caesar iniquis. Propterea Lucanus dicit viros probos Popeio adhaesisse: vt puta Catonem Vticensem: Marcum Tullium, & reliquum senatum: deos tamer fauisse Caesari. ac si honeste diceret. causa Pompeii erat iusta: dii tamen volebant quod succumberet. Et secundo aeneidos. Cadit & Ripheus iustis simus vnus Qui fuit in Teueris: & seruantissim aequi. Diis aliter visum. Hic prudentia militaris & corporis robur creberrime inter pugnantes victoriam dat: quod constat per Pittacum Mithylenei qui Phrinonem Atheniensem inuoluit reti quod sul tlypeo furtim tenebat: & demum occidit tio autem huius patet. ii. qui. v. Monomachiam. & de purgavulgari. ca. Cura suscepti. Simili ratione Honorius tertius scribens ad Templarios in Liuonia prohibuit iudicium ferri candentis. cap. Dilecti. de purga. vul & eadem ratione prohibendum est iudicium super albam campanam de Veddel. campanam sancti lessogi &. C. de gladiato. l. vnica dicit imperator. Crueta spectacula in ocio ciuili & domestica quiete non placent: quam propter omnino gladiatores esse prohibemus.
⁋ Contra probationem conclusionis argumentor. Ecechias petiit signum a deo de sua sanatione. iiii. Regum. xx. & Esaiae. xxxviii. Idem patet de rore in vellere Gedeonis. ludicum. vi. & i plerisque locis scripturae. & tamen non dicitur quod isti in hoc peccarunt. ergo quaerere verum occultum a deo vbi aliter haberi non potest: nullum est peccatum.
⁋ Praeterea si habens iniustam causam interdum est victor: deus non bene regit euentus hominum. sicut rex terrenus non iudicaretur bonus iudex si partem innocentem condemnaret. Deus enim est omnium sapientissimus: & sua sapientia omne possibile videns.
⁋ Ad primum dico: quod illi patres non fecerunt illud diffidentes de deo vel de eo dubitantes: sed quadam familiaritate id fecerunt ex instinctu dei, nonne vides familiarem regis petere aliqua a rege quae si tu peteres esses merito torquendus? vbi aut hae veritates haberi non possunt cum non sint necessariae ad salutem quiescendum est.
⁋ Ad aliud nego consequentiam: nunquid aliae tribus habebant iustam causam bellandi contra Beniamin pro turpi scelere comi misso in Gabaa? ludicum. xx. & tamen bis occubuere in bello propter aliqua scelera in eis impunita. Ad hoc in secunda quaestione Prologi respondimus sufficienter: ad quem locum te remitto. Deus nam quod influentia generali cum bono & malo concurrit: & sinit causas secundas. quare non mirum si debiliorem vel minus exercitatum fortior vel exercitatior prosternat: nisi placeat ei miraculose interdum facere oppositum
⁋ Secundo argumentor. Dauid pugnauit contra Goliam singulari certamine. i. Regum. xvii. & tamen in hoc non vituperatur immo iaudatur. ergo hoc licet. Facta enim sanctorum sunt trahenda in exemplum. ob quam enim aliam causam coram principibus recitantur vitae virorum illustrium: & coram deuotis vitae patrum: & historiae sanctorum? Huic argumento bifariam respondemus. primo quod hoc Dauid habuit illuminatione spi ritus sancti: qui vbi vult spirat, quod patet ex sene lite rae Regum. Tu venis ad me in gladio & hasta & chi peo: ego autem venio ad te in nomine domini exercituum sicut Abraham praecipiente deo, filium occidendo vel vo lendo perimere non peccauit. secus est auctoritat hominis mortalis. Secundo dico: quando sunt duc exercitus oppositi: licitum est duobus bellum imgredi vt tota lis belli dirimatur. Hoc enim fecit Alexander Philippi cum Poro rege Indorum: & maior Aiax cum Hectore. Turnus & Aeneas in fine Aenei dos. Heraclius religiosus princeps cum filio Cosdroe regis Persarum apud Istrum. Ista ei pugna dummodo bellum sit iustum ex parte duello pugnantis vel vtrimque anceps & lis non potest aliter terminari: non est reprobada. Imite mut itaque viros illustres in laudabilibus vbi similes casus contingunt.
⁋ Tertio aroumentor. Sortes prouocans platonem ad duellum scit platonem esse morte dignum ob aliquod crimemn occultum in rempublicam: & nesci probare alia via hoc crimem: putas euadere victo ergo offerens bellum in illo casu non peccat. Non valdicere quod intendit deum tentare. Hoc enim non intendit sed scit aliu reum mortis: & spoen ponit in armis quod alium v cet: ergo in illo casu licebit mouerae duellu.
⁋ Respondetur concedendo antecedens. sed nego consequentiam: quia illa probatio est inutilis: tum quod dabitur palliatio temerariis hac via (si id admittatur) vt perturbent ex inuidentia nocentes. dicent enim euestigio se habre causas quaere quis sit morte dignus: & hoc probabunt in duello. Tum secundo quod inuasor sicut argumentum imaginatur est innocens. & re ergo ponit suam vitam in discrimine ?( non sufficit de cere, habent spiit in armis: quia exploratum est iam millies quod alea belli est anceps. Hector namque putabat Achillem mittere ad inferos: quem tamen occidit Achilles: vt apud Darhetem & vulgus omne notum est. Plerumque enim qui putabatur in exordio belli euadere gloriosus victor: turpiter succubuit. vnus certe lapillus vel concauita seu fossa in solo sufficit virum armatum intentum circa mortem alterius prosternere, quod visum est crebro in diebus meis in Scotia sub lacobo tertio & quarto. Reli quitur ergo iste modus probandi illegitimus. Nam & sequens & iudex dans facultatem in illo casu peccati & alii hoc iudici vel parti consulentes
⁋ Quarto arumentor. sint duo morte digni: & hoc consset iudici per famam publicam: quem admodum contigit de duobus nostratibus finitimis qui alia via haberi non poterant sub Iacobo quarto. Titius & Seius sese prosequuntur coram regein duello: prodesset reipum. quod tales tollerentur de medio. Princep itaque vtrique dat facultatem vt sit minister legis ad occidendum alterum. videtur quod iudex hic non pecces nec ipsi congredientes: cum vtrique detur facultas a iudice: & vterque sciat alium reum & morte dignum, quemadmodum si essent duo condemnati ad mortem: licitum est iu dici eos damnare vt se occidant.
⁋ Respondeo. est aliquid coloris in isto casu: sed nec ipsum admittimus, non enim sunt damnandi nocentes hac via: quia homo circa mortem debet se recolligere detestando vitam male actam: cogitando de deo. simite legis minister xelo iustitiae sine passione debet damnatum occidere. In isto autem casu hoc est alienum: nam concitata ira & passione nec est fletus peccatorum, nec patientia plerumque. Sententia quoque illa videtur iniqua & horrenda Christiano viro vt duo sint carnifices mutuo. Sed contra istud arguitur. sequitur ex solutione argumenti quod non liceret bellare in bello iusto ad mortem vsque, nec in martyrio liceret pe peti mortem pro Christo & Christi lege seruanda. istud est falsum & haereticum. ergo male dictum est. Nec valet dicere quod hoc contingit in bello iusto: non autem hic. hoc inquam non iuuat: quia hoc duellum est iustum: iste enim est iu ste occidendus & auctoritate iudicis. & ponantur iuridice damnati: Titius licite potest occidere Seium. nam mini ster legis licite occidit reum. & econverso Seius potest occidere Titium. ergo isti paet se mutuo iuste occidere. & sicut dicit glossa interli. Gen. iiii. Euidentia perpetrati sceleris non indiget clamore accusatoris: ergo princeps eos damnat eis insciis. Ad illud quod affertur de martyrio dico non esse contrapugnati onem. & sic argumentum non est ad propositu. etiam martyres aequanimitatem seruabant in aduersis arduis & patientiam habuerunt in gradu heroico. ludex autem inique iudicaret reum mortis vt se iugulet vel proprium cor extrahat: nec alter tali sententiae parere habet Si enim constet quod sint rei mortis: occidantur more communiOmnia ista etiam seruantur in bello iusto: & cum hoc res non potest aliter terminari stantibus circunstantiis: quia vna pars habet iustam causam defendendi patriam & gloriam reipublicae Christianae. Vbi vero res pos set aliter terminari: male ageretur si exponerent se homines bello. modo his duobus potest adhiberi re medium, cum sint sub eodem principe: alia via eos puniendo & proscribendo. & non modo ad hoc te netur rex: sed primores regni pessime faciunt istos fu res & sicarios inemendabiles abstrahendo a iustitia, s luem non modicam totius reipublicae: alias coram districto iudice scilicet deo rationem reddituri:
⁋ Quinto arguitur. rex permittit ista duella fieri: & ei displicet: nec consulit eis duella committere: ergo in hoc non peccat. alioquin peccaret ecclesiasticus iudex sinens impudicas mulieres in vrbe. modo rex offert mouentibus bellum & recipientibus, iustitiam. & sic scimus fuisse factum diebus his apud nostrates.
⁋ Praeterea rex interdum vel iudex substitutus proiicit virgam pacis vt neuter vincatur. in illo casu seruatur vtrius quod fama & neutri fitiniuria.
⁋ Respondetur per distinctionem de permittere in materia de libello repudii in antion lege: sed vt sufficit proposito: nego loquendo de permissione de qua argumentum praetendit. nam tunc ali quid permittitur quando non pot adhiberi remedium: & homo non potest ad oppositum. Exemplum de impudicis mulieribus: quae si tollerentur ab vrbe: castae matronae & earum filiae essent in maiori discrimine. Aliqua enim minus mala tolerantur ne peiora eueniam Tolle dicit btuns Augustini meretrices ab vrbe: & omnia perturbabis libidinibus propter inclinationemsciliet & procliu tatem ad huiusmodi vitia. Sufficit enim quod tales relinquantur punitioni dei: & abiectae reputentur: & suam familiam infament. etiam sunt reiiciendae a locis publicis ne suis malis exemplis noceant castis. Secus est de istis duellis. nam respublica sine eis potest bene regi: vi patet in politiis bene moderatis. potius autem sunt duel ia materia schismatis & iurgii quam concordiae. Victo res enim hic honorantur. Honos autem impellit homines ad multa inconvenientia, ad duellum animantur: & di modo dimicandi eis consulitur.
⁋ Ad secundum dico quod virga pacis est poenitentia Troianorum vel sina pi post prandium. nam abhinc paucos dies quammiserrime vnus occidebatur apud nostrates, vt nouerunt astantes. Insuper fortasse tertio ictu vel quarto alter occiditur mutilatur vel cadit: & manet tota vita apud populum inglorius: qui fortasse victori in animos tate & viribus praestat. Si nihir futurum sit: quaere fiunt tot impensae in loco certandi & pro armis: & totum regnum illusum gratis accedit ad certamen?
⁋ Sexto argumentor: probando quod interdum recipiens belum non peccat. videat quod iniquam condemnabitur si bellum recusauerit: cum liceat vim vi repellere cum moderamine inculpatae tutelae: iam pro seruanda vita licebit isti pugnare. Forte dicis & sic dicendum puto. licebit huic duellum aggredi in casu vbi tenebitur conuicto si bellum recuset, vel est ei certum certitudine morali quod condenabitur iniqua, si non prodeat in bellum. Idem etiam videtur pro amissione rerum suarum. Aliquis enim iu ste alium occidit pro conseruatione bonorum fortunae iuste a se possessorum. Sed contra istud argu mentor, sequitur quod aliquis possit pugnare in duello ne famam amittat. sic enim faciunt omnes suscipientes duellum: erubescunt recusare pugnam cum inuadente ne reputentur timidi in iacturam rerum & famae.
⁋ Ad sextum conceditur quod in illo casu suscipiens bellum non peccat vt inter arguendum respondimus. Ad re plicationem de amissione famae: nego quod illa ratio ne periclitatur fama viri: quia sufficit si dicat: vole iustificari per iustitiam regis & regni: aestimo me in nocentem in casu quem falso mihi impingis. et si quid mihi habes dicere: alias nullo praesente vel aequali numero clientum intelliges quid responsurus sim: vel consule sapientes an licite in hoc casu pugnare possim: quia si sic, non recusabo campum: scio per ampullosa verba & aliorum prouocationem in campum non acquiri famam gloriae. Parum enim laudis nactus est Hector in prouoeatione Aiaeis si Homero creditur: puta non eam quam putabat. Possum innumeros alios ciere nostrates qui alios prouocarunt: & victi tui piter succubuerunt. & horum aliqui misere vitam in mortem commutarunt in campo. O stultum genus hominum: post foecundos calices: passionem repentinam irae / inuidiae / vel amoris muliebris: mouens pari vel maiori bellum in grande dis crimen ignominiose amittendae famae. Postea nan quod turpis reputabitur poenitentia belli oblati apud vulgus. Nescis cum pare pugnare dubium esse: si vincas minus aestimatum: non cedet tibi ad gloriam. si magis / reuera non erat te maior: sed talis reputatus & delitus. at si vincas: dicetur. lapsus es bes ex inaduertentia vel per sortilegium, quod euenisse inter Tor & eius socium apud omnes notum est: & cum iuuenis domi eram: ita ratus sum. Si vicas ergo: parum vel nihil gloriae comparas: non enim tibi ascribetur: & semper tuae animae insidiabitur in posterum victus. Si vero vincaris, ignominiosum est: fabula eris omnibus mortalibus, subsannaberis a vicinis: timidus & spretus reputaberis ab vxore & liberis: cum maculam in eorum gloriam videaris imponere. fac indaginem imaginatiam: & semper inuenies tot re putatos fortes victoriam amisisse quot obtinuisse: vt visum est nouissime inter Oliferos & Turubulis: vbi a septem contra septensuccessiue pugna tum est in duello. Memor sis illius deuerbii: optimum ee alie na frui insania, quod vulgo dicere solemus. Felix quem faciunt aliena pericula cautum.
⁋ Septimo argu mentor. licet hastis ludere vt passim fit apud prim cipes in matrimoniis, vel primis ingressibus vrbium & hoc est certare in duello. igitur. assumptum patet. alio quin damnabimus multa facta a iustis & deuotis principibus.
⁋ Ad septimum conceditur assumptum: cum capitibus obtusis vel alia ratione cauetur ne homines occidantur Pauci enim hic occiduntur: nec est periclitatio famae, quod enim socius meus frangat lanceam & non ego: vel quod equus meus cadat: mihi non imputabitur. Si dicas. toneamenta prohibentur a pontifice in vtroque capite eiusdem rubricae. Ad hoc respondetur multipliciter. Primo. ibi prohibentur ad ostentationem virium: & potissimum in modo currendi vbi plerumque sequitur mors. vt dicit cap. Felicis. Talis enim ludus tamquam noxius prohiber rclitet. ad l. aqui. l. Nam ludus. sed currendo sicut apud multos curritur praecauetur a morte: & si sequatur mors (quod est contingens ratissimum. vix enim vnus perimitur in vita hominis) occidens non tenebitur. l. Atquilitet. ad. l. aqui. qua actione. S. Si quis. Pugnatio vero debet ordinari in exercitationem virium vt tempore belli iusti defendatur respublica: licet interdum incidat cupiditas inanis gloriae. Nonne populo Israelitico praecipiebatur hoc vt disceret certare cum hostibus: ludic. iii. Item Scipio Nasica & aliquot prudentes Romani nolebant propterea Carthaginem Romae aemulam euerti vt Roani in armis exercita- rentur, quemadmodum manserunt aliqui Philistinorum in terra Chanaan ad exercitatione populi dei. Secundo, non semper verba legis seruanda sunt, & potis simum legis pure humanae: sed intentio verisimilis legissatoris. sicut enim turpe est non tueri regnum iuste possessum: sic eadem turpitudine indecorum est non prouidere de mediis cogruentibus: vt hastis ludere vt homines animosiores & exercitatiores tempore belli reddantur. secus est de singulari certamine concurrentibus.
⁋ Octauo arguitur. lex Federici permittit duellum licitum quando quis dicit se hominem occidisse in defensione sui, & non sunt ad hoc testes. vt habetur. C. de pace tenenda & eius violatoribus. l. Federicus. libro. xi. S. Si quis hominem (in quit imperator) infra pacem constitutam occiderit: capitalem subeat sententiam nisi per duellum hoc probare possit quod vitam suam defendendo illum occidit. sed non peccamus legis auctoritate.
⁋ Respondetur haec lex non est lex. dico negatiuam: quia nulla est lex humana nisi conformis diuinae. quando autem illi dignoscitur repugnare, explodenda est: nec meretur dici lex. sed est error contra canones & ius naturae sic probare innocentiam. Concedo quod non peccatur legis auctoritate: sed cum aliquid est canonibus inimicum vel iuri diuino, non est lex, nec omne scriptum in iure Caesareo est lex. Si dicas. ergo non erit solidum argu mentum ex legibus si aliquid erroneum inueniatur in illis. Respondetur. consequentia est nulla. licet enim Aristoteles sacrilege interdum loquutus sit: vt de perpetuitate mundi: non solemus eum in rebus ambiguis vel rationabilibus negare. In legibus itaque sic tu potes argumentari. lus Caesareum hoc praecipit vel prohibet: admittit licitum: & non est contra legem diuinam legum deam: nec contra canones vel consuetudinem approbatam. ergo sic est iudicandum. patet istud de multitudine testium in testamentis: de concubinatu, vel de nostro duello. sicut non sequitur: Aristoteles ita opinatus est, ergo ita est. sed sic arguendum est. haec sententia Aristotelis fidei & doctri ne sanctorum in ratione vel auctoritate fundatis non est contraria: & nullus est philosophus tantae aucto ritatis in oppositum. ergo ita est. vel saltem est suspicio vehemens quod oppositum sit falsum. Dixi (in ratione vel auctoritate fundatis) quia non cuilibet sanctorum est maior fides adhibenda in impertinentibus fidei quam Aristoteli. plus enim credendum est philosopho dicenti alimentu converti in alitum, quam Magistro sententiarum oppositum asserenti. & ita in aliis materiis de viris multo maioribus magistro, hoc liquet: quia sanctitati non repugnat de lege error in intellectu in philosophia: sicut nec semper bonum iudicium in intellectu concomitatur deuotio & sanctitas. Dixi (& nullus est philosophus tantae &co quare medici dicunt, quando Aristoteles & Galenus in materia medicinali contradicunt: difficile esse reperire veritatem. Sufficit autem vtramque partem tunc tuers robabilem. lstud ex secunda quaestione prologi perspicuum euadit. Ex quo sequitur applicando ad propositum, antequam quis capiat solidum argumentum ex legibus, oportere considerare ius diuinum & canones. Non semper tamen addimus tantum in antecedente fundando argumenta in Aristotele, & legibus: quantum adiecimus.
⁋ Petis quomodo prudentissimi reges istud admittant. dico: nunc pauci reges hac tempesta te sinunt duella, non venit mihi in mentem vnius: cum explorauerim mente, extra Scotiam: vbi frequenter exercetur duellum cruentum. licet quondam in Hispania & quidem male) duella essent in vsu. Secundo di co quod reges cordati decorum censent in audaciam labi vt elongentur a foediore vitio scilice vecordia. Tertio, non omnes reges sunt eruditi vt dextrum a sinistro, & rectum a curuo seiungant. vtuntur insuper consilio iuuenum nobilium qui hoc suggerunt & non sapientum. et si polleant in claris naturalibus & eruditione: excusatos se per leges ciuiles & consuetudines maiorum existimat.
⁋ Concludendo dico: officium theologorum & virorum deuotorum esse tempore quo haec duella suscepta sunt, regem adire, eum monendo ex parte dei ne haec duella permittat. Postea pugnaturos adeant, inconvenientia & infortunia quae accidere possunt ostendendo: & quomodo mortaliter deum offendant certamen aggrediendo, & in periculoso statu decedant. Illi quoque ad quos hoc officium spectat aliis denunciandi: si omittant, grauiter peccant.
On this page