Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

CIrca hanc distinctio nem vndecimam secundo quaero an solus panis triticeus & vi num de vite, sit conveniens materia huius sacramenti.

⁋ Re spondetur. ex euangelistis constat quod Christus in pane consecrauit. patet Matthaei. xxvi. Accepit Iesus panem & benedixit. idem habetur Lucae. xxii. Sed quia panis vniuoce omnem panem significat, siligineum triticeum: hordeaceum: & similes: nec refert ad vni uocationem quod triticeus sit melior: sicut homo est dignissimum animalium: & tamen animal omnia animalia significat vniuoce: ldcirco ex euangeli stis concludi non potest quod in solo pane triticeo consecretur corpus Christi: nec ad hoc est determinatio ecclesiae: & tamen concorditer tenetur quod in solo pane triticeo fiat consecratio. Hoc enim ex traditione apostolorum & ecclesiae vsu habemus: qua in solo triticeo consecrat. & est congruentia: quia est optimus panis, & per consequens est bona figura opti mi cibi spiritualis. & licet haec negatiua no sufficienter ostendatur: in nullo alio pane a triticeo consecratur corpus Christi: tamen cum non possis ostendere hanc affirmatiuam, corpus Christi potest consecrari i alio pane quam triticeo: temerarie agis aliam materiam assumens & certam relinquens. Si tamen siligo sit eiusdem speciei specialissimae cum tritico: ad cosecrationem sufficit: & fertur quod triticum seminatum apud Leodios in siliginem convertitur. sed si differrent specie entitatiue: non videretur ita facilis transitus vnius in aliud. sic de spelta dubium est. de hordeo autem & pisis, non est ambiguum quin differant specie a tritico: quia non habet tantam affinitatem cum tritico vt vides quantam siligo. Inassueti visere campos siliginem viridem triticum, & contra ob vicinitatem reputant. Pastam non credo esse alterius speciei specialissimae a pane communi: quia per illam decoctionem seperatur solum humiditas a farina. & forte idem est de amido: qui in Sardinia: & Aragonia vt intellexi, est panis satis communis. ponunt naque triticum aliquot diebus in aquam quoad cortex purgetur: & expellat: & tunc manet medulla tritici. postea illa medulla ponitur in aliam aquam quousque fiat coagulum: & tunc desiccatur ad solem, & fit panis delicatissimus, qui vocatur amidus.

⁋ Vinum expressum de vi te: & nullus alius liquor ad consecrationem suffi cit. acetum autem est alterius speciei. viii. Metaphysicae quare liquor expressus de agresta: de pomis: pyris & huiusmodi: non est materia sufficiens. quia non est vinum. sola autem institutio Christi in omnibus istis est causa. verosimile etiam est quod quodlibet vinum est eius dem speciei specialissimae cum quolibet alio: quemadmodum est de qualibet aqua cum alia. quod autem vinum album dissoluat: & rubrum constipet: hoc prouenit a qua litate accidentali, sicut aqua cisternae & ferrata costi pat: vbi alia laxat. Vino autem debet apponi aqua: quia ex latere Christi emanauit aqua: no de necessitate sacramenti: quia sine ea vinum conficitur: sed de necessitate ministri, nec sufficit aqua cadens in vitem. nec posita in dolio. sed quando in calicem infunditur: in vinum mutatur ante consecrationem. quare si celeriter praesbyter celebret: vt quando solus cantat, tunc minus aquae imponere debet: & quantuncumque parum aquae in ponatur: seruatur mysterium: & certius est de corrum ptione eius in vino. Sed vltra mysterium istud quod e iatere Christi exiuit aqua: mysterium secretum est aliquo non enim est vero simile quod saluator noster in vltima coe na dum consecraturus erat: vinum non aqua dilutum assumpserit. Nam ipse & tota eius societas erant sobrii: & in regionibus calidis vina fortiora sunt quam in regionibus frigidis. Vides namque vina Parisien sla & qua Franca dicimus, debiliora qui Aurelianenssa: & sic ascendendo ad aequatorem vsque: semper vina fortiora sunt: nisi aliquin de per accides ex vicinitate maris vel ex aliqua dispositione terrae opposi tum contingat. Ex parte ergo caliditatis terre lu daeae quae est in quarto climate, pro maiori parte hominum in illa regione natorum: & ex parte sobrietatis Churisti & discipulorum eius, sufficienter concluditu appositio aquae in vinum. Haec dixerim propter existentes in vtroque regno Britannorum, & similes boreales inassuetos in vina quantumcumque fortia aquam mittere, nec hoc eis nocet. tum quia fortiores sunt complexione ob frigus circunstans, meridionalibus. Tum quia eorum regio est frigidior.

⁋ Contra istud arguitur. sit panis mixtus ex tritico & siligine: ille sufficit: & tamen non est triticeus: ergo non solus triticeus requiritur, consequentia tenet virtualiter a parte copulatiuae ad totam copulatiuam negatiuam. nam ista, solus panis triticeus est conveniens materia huius sacramenti, aequiualet saltem in consequendo copulatiuae. Forte dicis. si minor pars fuerit triticea, & tres quartae siligineae iam sub parte triticea conficietur corpus domini: & illa es minor pars totius hostiae: igitur.

⁋ Respondetur triticum potest misceri cum siligine bifariam, non loquor de mixtione more Arist. ii. de generatione dicentis. mixtio est miscibilium alteratorum vnio: prout duc elementa corrumpuntur ad corruptionem tertii: sed mixtionem capio vulgariter pro iuxtapositione: quemadmodum hordeum vel siligo in pane plebeio miscetur tritico. Dico igitur quod potest esse talis mixtio vt nullo modo sit materia consecrationis: vtpote si caperetur pars insensibilis tritici in principio panis & iuxta ponatur pars hordeacea sensibilis, vel insensibilis, non refert: & iterum ponatur pars triticea insensibilis. sic potes talem mixtionem facere in qua essent multae partes triticeae in pane: quae si essent simul iunctae, sufficerent pro duabus hostiis: sed propter earum separationem in partes insensibiles, ad cosecrationem no sufficiunt. sed si pars triticea ponatur ad partem sensibilem: iam sub illa & qualibet eius parte dum est in toto saltem, est corpus Christi totum, siue totus panis catego rematice dicatur triticeus vel siligineus, non refert. Sed dicas: quod denominatur a maiori parte. vt si da retur vnum corpus cuius maior pars superficialis esset alba secundum se & quidlibet sui, & reiqua pars nigra: iam tota illa esset alba. sic in proposito vbi pius est de siligine / totus panis categorematice est siligineus. & licet totus iste panis non sit consecrabilis, & ips volens consecrare / totalem panem non consecret: tamen ptem consecrabilem illius totius cosecrat, vt opinor. Quod suadetur per simile. sint multae hostiae super altare: aliquae triticeae: aliquam hordeaceae. si sacerdos intendat consecrare hanc multitudinem totam: hostias triticeas consecrat: licet non habeat intentionem distinctam super hostiam triticeam latam, quod etiam altera via patet. intendens consecrare hostiam triticeam: eam cum qua libet eius parte consecrat: & tamen imtentionem non habent latam distincte super partes.

⁋ Secundo arguitur. habeat presbyter nouem hostias triticeas coram se: & intendat consecra re octo: non tamen specificet intentionem determinate ad has octo magis quam ad illas. arguitur sic. vel solum octo consecrat. & patet quod non, quia non est maior ratio quod has octo consecret quam illas: & sic omnes vel nullas.

⁋ Respondetur. nullas consecrat: quia intentio illa confusa non sufficit: sed determinata ad istas: octo vel ad illas. Ex hoc patet. si prasbyter velit consecrare vnam medietatem eucharistiae vage: ad nullam partem se determinando: nihil consecrat: secus est si velit hanc partem consecrare / demonstrando medieta tem prope se: vel medietatem remotam a se. Et ex isto iterum infero: si praesbyter velit consecrare omnes hostias ante se praeter vnam: nihil consecrat. patet. vna excipitur & aequalis est ratio de qualibet: ergo nullam consecrat. secus est si velit consecrare eas omnes praeter supremam vl infimam: cum omnes ea dempta sint consecratae. Et eodem modo dicatur: si duo presbyteri sic se habeant quod vnus velit consecrare vnam medietatem, & alius alia nihil consecrant.

⁋ Sed contra istud arguitur. ex dictis sequitur, quod si presbyter velit consecrare primam partem proportionalem hostiae calicem tangentis, tertiam, quintam: & sic de caeteris imparibus, consecrabit sine statu, non opinaberis illic esse statum in maxima parte non sensibili vel minima sensibili: quia qualibet pars est in suo toto: & licet panes non constituant aliquod vnum: albedo tamen aliquod vnu constituit: dato quod vna pars sit in subiecto & alia extra subiectum. Quia si omnia ista cquncedas: vlterius infero quod praesbyter nunc de lege dei posita potest facere infinitam multitudinem entium separatorum categorematice capiendo infinitum: quia vbi partes impares cosecrantur: illic erunt infiniti panes: inter quos mediabit semper corpus Churisti: vt patet inter secundam partem & quartam: quartam & sextam. & sic sine sta tu.

⁋ Respondetur concedendo illatum tanquam sequens ex dictis: & consequenter ad casum dicatur quod quolibet pane existente in illa hostia, corpus Christi est propinqus calici: quia corpus Christi est inter secundam parte proportionalem panis & calicem: inter quartam partem proportionalem & calicem: & sic in abyssum. Et ex isto sequitur quod nullus panis tangit calicem: licet infinita multitudo illorum panu tangat calicem. Irca hanc quaestionem dubitatur, si vnus presbyter velit consecra re vnam medietatem hostiae sibi vici anam: & alter presbyter velit alteram medietatem consecrare: an illa hostia sit ab eis consecrata.

⁋ Respondetur., tota est consecrata ab eis copulatim: sed si illi duo velint totam hostiam consecrare, tota hostia est ab hoc & ab illo consecrata copulatim & copulatiue, dummodo desinant simul in prolatione. si vero vnus formam compleuerit ante alium, ille solus consecrat. Nihil est quod aliqui dicunt: si velint ambo referre prolatio nem ad idem instans, ambo consecrabunt copulatiue: quia tunc mane consecrans volens corpus Christi esse sub speciebus panis post meridiem: hoc posset facere, quod non est dicendum.

⁋ Secundo dubitatur. posito quod vnus dicat, hoc est corpus meum super vinum, vel sic, hic est calix sanguinis mei, super panem, an faciat corpus Christi esse illic.

⁋ Tertio dubitatur: si bestia venenosa cadat in calicem, quod opus sit facto.

⁋ Quarto dubitatur: an presbyter possit consecrare hostiam post dorsum suum.

⁋ Ad secundam dubitationem dicitur opi nando quod i. o. licet ei vtraque illarum materiarum sit conse crabilis: non tamen per illa verba: quia dato opposito vna forma sufficeret. Item vinum significat sanguinem: ergo ipsum consecratur per solam formam sanguinis. Non ob stat quod vbicumque est sanguis Christi, illic est corpus eius: quia hoc solum est cocomitanter: & non fuisset ita in triduo.

⁋ Ad tertiam dicitur: quod bestia est lauanda & comburenda: vel si aliquid aliud fuerit: vt pluma lignum vel huiusmodi: & conseruari debet in piscina, & aliud vinum consecrabitur.

⁋ Ad quarta. lu ita sit: praesbyter male ageret. Et ex illo patet quod praesbyter potest consecrare hostiam post parietem. patet: consecrat hostiam positam sub alia: & sub corporali: ergo eodem modo post parietem.

⁋ Quinto dubitatur. an praesbyter consecret vinum in pede vel in ora calicis vel hostiam in medio altari.

⁋ Sexto dubitatur. si praes byter ponat vnam hostiam quam intendit consecrare, altero illam auferente praesbytero inscio, & ponente aliam an illam consecret praesbyter.

⁋ Ad quinta dubitatio nem dicitur quod presbyter potest trifariam se habere Vel intendit illud consecrare, vel intendit ipsum non consecrare: & tunc clara est responsio. vel ne quod sic, neque sic: & tunc obscurum est respondere quia praesbyter induens vestes intendit celebrare, licet non habuerit intentionem particularem super hostiam offerendam. quo non obstante, videtur consecra re. ergo cum cepit vinum licet non intendat in particular ipsum consecrat. Respondetur concedendo dum modo vinum sit in loco consueto. hoc enim virtua liter intendit: scilicet dummodo est virtualiter intra calicem: secus est de vino extra calicem. Fodem modo si sacerdos posuit plures hostias super altare intendens eas omnes consecrare in principio licet cogitet solum tempore consecrationis de sua propria hostia quam leuat, omnes consecrat. Patet: quia non requiritur actualis consideratio earum tempore consecrationis: immo hoc non requiritur respectu hostiae quam habet in manibus: vt amplius distinctione sequenti tangetur.

⁋ Ad sextam dubitationem respondetur quod sic: si intendat consecrare quod est ante se, siue creqat ipsam esse hordeaceam siue componi ex punctis vel aliter.

⁋ Ecce ergo panem triticeum: & vinum expressum de vite, materiam sacramenti eucharistiae: & quomodo aliqua mixtio materiam consecrabilem impedit: aliqua vero non. Vlterius diximus quod si species vini diuidamin partes insensibiles, non amplius manent accidentia extra subiectum. Insuper dubitatiunculas de consecratione formauimus: Corollarie inferentes quod presbyter potest secundum legem communem facere infinitam multitudinem entium separatorum, quod notabis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2