Quaestio 1
Quaestio 1
An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
IN hac quinta distinctione conformiter ad Magistrum quaero. An liceat recipe re baptismum a malo ministro, vel potius a ministro malo viro: quia solus ille est malus minister qui nescit vel non vult sacramentum conferre: & ille est bonus minister qui nouit face re omnia qua tali officio incumbunt, & vult illa facere. Ille autem est malus homo quid est in peccato mortali: & ille est bonus quid est in gratia, siue sit in veniali peccato siue in habitibus ex mortali genitis. & sic contingit frequenter Sortem esse bonum ministrum & malum virum: bonum virum & malum ministrum, quemadmodum bonus eremita esset malus regens in artibus: & bonus ianitor / vel bonus famulus nonnumquam est malus vir: sicut Plato est bonus pistor & malu animal: magnus latro & paruum animal: magnus irtisor & paruus homo. Quo fit: vt licet sequatur Sortes est bonus homo: ergo est bonum ens: non tamen sequitur: Sortes est bonus pistor: ergo est bonum ens, quia variatur appellatio, nec arguitur ab inferiori ad superius respectu totalis extremi. sicut in simili non sequitur Sortes est magister Parisiensis: ergo Sortes est homo Parisiensis. Et licet hanc distinguere ex fundamentis logicae possemus: minister est malus: penes hoc quod adiectiuum a parte praedicati positum potest habere subiectum pro substantiuo: vel includere seu dare intelligendum pro substantiuo terminum absolutum supponentem pro re pro qua accipitur subiectum, vt homo, res vel huiusmodi secundum exigentiam congruitatis: tamen de secundo modo intelligimus in hac quaestione.
⁋ Intentione nostra praemissam: in quo sensu quaestionem tractare proponamus: ad eam responi deo per conclusiones sequentes: quarum Prima est. Praecisus ab ecclesia, haereticus vel infidelis intendens facere quod ecclesia intendit, vtendo forma baptismi & aqua, vere baptizat. Probatur haec conclusio per Nicolaum papam ad consulta Bulgarorum. xv. qui. S. ca. fi. qui dicit. Quniam mali bona administrando se tmummodo laedunt &c. Fax accensa sibi quidem detrimentum praestat: aliis vero lumen in tenebris administrat: & vnde aliis commodum exhibet, inde sibi dispendium praebet. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepidi Christi mysteria: quia omnia in fide Christi purgantur Hoc idem habet Augustinus contra Petilianu in libro de baptismo. Et probatur haec conclusio ratione. De essentia huius sacramenti solum sunt materia baptizandus, forma, intentio, & minister, quam est qua cumque creatura rationalis.
⁋ Secunda conclusio. licet immo praeceptum est, sine peccato baptismum petere in necessitate: tam pro se quam pro paruulo: a praeciso fideli, vel aliter prohibito: & non extra necessitatem. Probatur haec conclusio quo ad priorem partem: nam si non liceret: hoc esset propter prohibitionem ecclesiae: sed hoc non: quia lex dei est de suscipiendo baptismo strictissime obligans vbi haberi potest: sed in necessitate adultus est moriturus, & nullu alium habet nisi praecisum. igil Non valet dicere quod sufficit ei sua voluntas baptizandi: quia illa no sufficit: sed obligatus maneret vbi haberetur communis ecclesiae minister: nec illa obligatio diuina tollitur propter prohibitionem ecclesiae. igitur Et a fortiore tenetur petere baptismum pro suo puulo, quod patet per eandem rationem. & est alia etiam: quia ali ter erit perpetuo damnatus poena damni: ad cuius l berationem ille tenetur. Secunda pars conclusionis patet. quia prohibitum est talibus communicare / & potissimum in sacramentis: vt patebit amplius distinctione. xviii in materia excommunicationis.
⁋ Tertia conclusio. licet mihi suscipere sacramentum a superiore meo malo ministro non praeciso, licet sciam eum peccare sacramentum conferendo. Probatur haec conclusio. incumbimihi sacramentum suscipere pro me vel meis: & mihi displicet quod peccet: immo est vero simile si non susciperem ab eo magis peccaret contra me irascendo quod eum contemnam, vel emolumentum curato debitum tolla & quia eum a peccato veto: propterea eius peccatum mihi non impuntabitur. Secundo probatur idem. si non liceat ab eo sacramentum suscipere: hoc est quia scio eum peccare in conferendo. sed hoc non obstat. igitur. probatio minoris: quia si sic, non possem capere ad vsuram quando egeo ab vsurario: quem peccare nosco pecuniam foenebrem dando. cuius oppositum dicetur distinctione. xv. huius. Item licet suscipere iuramentum viri iurantis super idola pro bono spi rituali: ita enim fecit Iacob cum Laban. Gen. xi. igitur.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur auctoritate Cypriani martyris, & recitatur xxxii. dist. c. Praeter. S. Haec de malis. vbi sic dicitur. Cyprianus martyr &. lxxx. episcopi cum eodem baptisma haereticorum lauacrum diaboli appellant.
⁋ Respondetur. In hoc non est tenendus beatus Cyi rianus. stati enim post verba allegata inter arguendum ponitur. Stephanus vero & Cornelius martyres & ontifices Romani i & venerabilis Augustinus in libro de baptismo eundem Cyprianum & perfatos episcopos ob hanc causam vehementer redarguunt, affirmantes baptisma / siue ab haeretico / siue schismatico / ecclesiastico more celebratum, ratum esse. Et licet tenuerit haeresim, non sequitur quod fuerit haereticus quia vltra haeresim ad haereticum pertinacia requiritur et si non tenebatur beatus Cyprianus hoc scire explicite (quod est forte verum) nullo modo peccauit: prout latius quaestione secunda prologi diximus. Sed dicis. vetula assentiens praelato praedicanti haeresim peccat. ergo & Cyprianus, quamquam non tenebatur assentire opposito. Respondetur. antecedens est falsum: quando non tenetur oppositum scire explicite. Positio enim Ali tisiodori est nulla: quod sic probo. vetula potest assenti re praelato praedicanti propositionem quam num quam ante audiuit: & no est in potestate mulieris quod platus praedicet verum vel falsum: ergo assentiens falso, cuius oppositum non tenetur scire, no minus meretur quam vero as sentiens: sicut cadit meritum in actum intellectus. Pri terea sic arguitur. cuilibet praedicato cuius opposi tum non tenetur vetula scire, sui curati clarae fami potest ipsa assentire: sed Thobias non habuit vnum canem, est huiusmodi: ergo illi potest assentire. Sed dicis. dubius in fide est haereticus. de haere ca. Dubius. Respondetur pronunc, hoc intelligi in his quae quis scire tenetur: & quando scire tenetur. In distin. xxiii. tertii. prolixius ad illam propositio nem respondemus.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. Ex illa conclusione sequitur quod quilibet baptismum administrans in necessitate non peccaret: & per consequens laicus posset baptizare: quod est falsum: vt patet in. c. Decernimus. de iudiciis. illic dicitur quod laicus non potest exercere ecclessastica iudicia: modo baptismus est quid spirituale.
⁋ Responde- tur quod in necessitate nullus peccat baptizando: & concedo quod laicus in necessitate potest baptizare. Illud enim est ei a iure naturae & diuino permissum & etiam humano: vt patet. i. qui. i. Quod quidam. de poe dist. i. Quem poenitet. Sacerdos tamen debet laico cui libet praeferri si sit praesens: & mas foeminae si baptiza re sciat. minister tamen ommunis est curatus: vel superior eius. xvi. q. i. ca. Interdicimus. Et quilibet non sacer dos baptizans extra necessitatem, irregularis efficitur. de cleri, non ordi. ca. i. Sacerdos tamen habens facultatem audiendi confessiones, non propterea potest baptizare: sed si baptizat non est irregularis nec suspensus: quia llud est poenale: & quia non reperitur iure cautum, restringendum est. secus de alieno ordinante.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur. Baptizans in mortali peccato peccat: quoniam immum de sacramenta tractat: vt patebit paulo inferius de Eucharistia. ergo sciens hoc / & quirens ab eo ba ptismu / est causa peccati illius: & per cosequens peccat.
⁋ Praeterea quaerens baptismum / cosentit actui baptizandi curati quid est peccatum: ergo consentit pectato: & per consequens peccat. Nam ad Romanos primo, de gentibus Apostolus loquens dicit. Qui cum iustitiam dei cognouissent non intellexerunt: quoniam qui talia agunt digni sunt morte: non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus.
⁋ Ad primum istorum dico quod non requiritur talis indago peccati hic sicut in Eucharistia. Expresse namque de Eucharistia hoc legimus, primae ad Corinth. xi. Probet autem seipsum homo. Subito autem potest offerri baptizandus in mortis articulo: quod in Eucharistia non contingit: & tunc baptizans no peccat. Si tamen tempus habeat, requiritur (vt opinor) vt saltem sua peccata in generali detestetur: intendens confiteri pro loco & tempore: & tunc non peccat. Secundo non facile debet inferior re putare suum superiorem esse in peccato: & peccare baptizando: quamquam ante erat in peccato. Sed vbi ante occidit: vel auquam irregularitatem contraxit curatus ita vt non possit baptizare sine peccato: & hoc non uit subditus: hoc toto admisso concedo antecedens, & nego consequentiam: nisi sit sermo de cause indirecta & occasionali: quae petenti debitum non imputabitur: vt patet in exemplis in probationem illius conclusionis inductis.
⁋ Ad secundum concedo quod subditus consentit actui baptizandi: & quamuis actus ille sit peccatum: non propterea sequitur quod cosentit peccato: quia non placet ei quod peccat: immo si sit prudens displicet ei peccatum alterius. Consentire enim importat actum animi interiorem: & propriam appellat rationem.
⁋ Sed theologice loquendo ad intelligendum quando consentiens peccato / vel peccato cooperans peccat: intellige duas breues regulas: quarum Prior est. quando quis facit vel petit licite aliquid ab aliquo: licet alter ex sua imprudentia peccet: is non dicitur coopari vel consentire peccato alterius: vt in casu nostrae conclusionis: & de petente mutuo: quamuis sciat quod non habebit mutuum nisi foenebre. Secunda regula per oppositum sequens: quando quis petit aliquid ab aliquo sciens quod ad petitionem eius dabitur fratri suo occa sio ruinae, & non habet licitam rationem illud petendi: ille peccato fratris cooperatur: & illi consentit impu tabiliter. Quando vero rationabilis sit petitio: & quando irrationabilis: sapientis est iudicare: quia regula generalis dari nequit.
⁋ Tertio arguitur. ponatur quod sit sacerdos ita prauus vt non velit baptizare nisi pecuniam habeat pro baptismo: & subditus Sortes habeat vnum paruulum baptizandum, baptizare nequi ens: nec sit aiius praesens: & paruulus sit in vitae discrimine. Isto casu supposito arguitur sic: Sortes si det pecuniam pro baptismo: sacramentum emit / & simo niam committit, quae est grande peccatum: sed potius paruulus relinquendus est morti quam ipse peccet. ergo non licet communicare cum sacerdote malo vt baptizet.
⁋ Respondetur. si adultus est baptizandus sufficit ei sua bona voluntas quod baptizari optat: et si sic decedat baptizatur baptismo flaminis. Sed in casu argumenti de paruulo dicitur quod potest subditus aquam emere plu ris quam valeat propter indigentiam: & hoc est licitum sine vlla simonia. Secundo pot dare pro vexatione redimenda: hoc est pro obice debito remouendo: & nihil dabit pro baptismo. licet alter petat pro baptismo, quem admodu do sacerdoti pro me celebranti sex paruos albos pro eius sustentatione vel labore: siue ipse capiat pro missa siue non: nihil ad me. Et si adhuc importune ponas eum ita malum vt dicat: non baptizabo per uulum tuum nisi promittas verbaliter te daturum pecuniam pro baptismo, & non pro labore, aqua, vel redimenda vexatione, quia aliter non baptizabo: tunc puulus est reliquendus: quia si illd profert & non assentit sicut pro fert, mentitur & peccat. Si vero intendat pecuniam dare per sacramento: realiter simoniam committit: & iterato peccat. potius autem paruulus est sinendus damnati quam deus offendatur per peccatum mortale vel veniale.
⁋ lam vidimus quod no est idem dicere malus minister: malus homo: & malus sacerdos sed de secundo potissimum loquimur. Diximus praeterea haereticum infidelem: & quamlibet creaturam rationalem esse sufficientem ministrum ad baptismum dummodo seruet caetera necessaria quae minister communis seruare debet. Et licet Ioannes Gerson in regulis moralibus dicat de necessitate requiri quod minister fit viator: hoc tamen non opinor: quia non debemus ministrum restringere vbi de hoc non constat. Est enim sacramentum necessitatis: quemlibet ad sui obseruantiam districtissime obligans. ergo sicut est communissimum, decens est vt habeat ministrum communissimum: & quamlibet creaturan rationalem putare sufficientem debemus / nisi de eius insufficientia doceatur. immo cacodaemon sufficeret: sed quia circa genus humanum deceptionem intendit: debemus sicut in dubiis illic procedere. secus est de bono angelo cognito tali. quinimo pater proprius infantis potest in necessitate paruulum baptizare, absque hoc quod cognationem spiritualem incurrat: & sic idi erit pater carnalis & baptizans. secus est extra necessitatem. In necessitate quoque potest quis pro paruulo & pro se baptismum suscipere a praeciso: vtpote ab excommunicato: qui maxima poena ecclesiastica est inno datus praecepto diuino. Praeceptum enim ecclesiae de non communicando cum excommunicato: quo ad sacramentum necessitatis, scilicet baptismum, cedit. secus est extra extremam necessitatem. Excommunicatum solum illum reputa mus qui nominatim & in speciali est excommunicatus & talis declaratus, nisi clericum percusserit: sic quod percussio ita notoria fuerit vt nulla tergiuersatione subter fugere possit: prout luculentius dicere proponimus i xviii. distinctione huius. Deinde diximus baptizantem sacerdotem saltem ad detestationem peccatorum suorum in generali teneri: potissimum si tempus habeat: quia si paruulus in discrimine vitae positus, baptizandus in opinate defertur: non tenetur sub poena noui peccati ad peccatorum suorum detestationem: ne aliud praeceptum de paruulo baptizando praetereat.
On this page