Quaestio 1
Quaestio 1
An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium
⁋ Distinctionis Vigesimaeseptimae Quaestio Prima. Irca distinctio nem vigesimansepti mam quaeritur primo: An requiratur & sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explici tus ad verum matrimonium. Responde turaffirmatiue, non tamen requiritur consensus formalis in matrimonium: vel consensus formalis in dationem corporum: simplices enim nesciunt ita discernere: sed requiritur saltem consensus tacitus inter illos quo velint illum contractum inire quo sint coniuges: vel possint licite reddere debitum: vel aliquid aequiualens. Probatur conclusio. Aliqua ad matrimonium inter personalegitimas requiruntur: & nion videtur quid aliud quam ista recitata: igitur. solus autem consensus non sufficit. nani potest Petrus in Bertam consentire & contra: & vterque ignorare de alterius consensu. si autem tunc esset matrimonium / esset valde incertum. Et patet hoc in ca. Tua nos. de spon. Item matrimonium est sacramentum ad quod de commui lege requiritur signum sensibile. verba tamen sine consensu etiam non sufficiunt. Tertio arguitur ad idem. vir habet dominium sui corporis: sic mulier: & vter quod pontest transferre partiale dominium in alterum: si transsatio non sit irritata per legem superioris, quod excludo per ( legitime). sed haec trassatio non potest fic ri nisi per signa. igitur.
⁋ Contra conclusionem arguitur. Non requiritur explicatio per signum sensibile in casu inter Petrum & Bertam iam signatos. Nam Petrus in Bertam consentit: & scit se consentire: hoc etiam Berta de se ipsa scit: ergo ipsi duo sciunt se consentire in se mutuo. Respondetur. licet isti sciant se consentire de matrimonio: hoc tamen non sufficit: sed requiritur quod vterque sciat illud de altero.
⁋ Secundo arguituriliter. de regu. iuris. dicitur. Nuptias non con cubitus sed consensus facit. ergo solus consensus sufficit. Respondetur. consensus partialiter facit matrimonium: licet partialiter facere sit facere simpli citer.
⁋ Tertio arguitur. Matrimonium inter absentes crebro contrahitur: vt reges contrahere solent in magna locorum intercapedine. tunc autem vno consentiente altera forte dormit: ergo non requiritur consensus mutuus.
⁋ Respondetur concedendo quod matrimonium inter absentes contrahitur si specialiter mandetur procuratori vt contrahat: & signetur ei determinata persona cum qua contrahatur si perseueret in eadem voluntate. vt habetur de procur. ca. Procurator. libro sexto, iuncta glossa. Sed ad formam argumenti dico. quod duplex est consensus. quidam actualis: & ille ad matrimonium sufficit: sed non requiritur. Nam quando vir profert verba de praesenti & consentit: potest mulier adhuc non consentire. postea muliere verba proferente & haben te consensum viri, consensus non est in rerum natura: & tamen est verum matrimonium. alioquin ratissime erit matrimonium si talis vnio consensus requiratur. Alius est consensus virtualis / qui debet esse simul: & ille sufficit. Consensum virtualem voco quando alter consensit, & postea non dissentit. Virtualis etiam cum formali sufficit. hoc sic declaro. Sortes in Britannia consentit in Bertam in Gallia in principio lanuarii. Berta vero in Francia consentit in hunc Sortem primo die Februatii sorte dormiente: iam consensus virtualis in sorte concurrit cum consensu actuali Bertae: qui duo consensus ad matrimonium sufficiunt. Tertia propositio. possibile est matrimonium primo esse contractum: & tamen nullum esse consensum actualem in vno coniugatorum. Probatur. Sortes in principio lanuatii in Bertam consensit: & Berta in Sortem ante explicationem verborum in principio Februarii quando matrimonium contrahitur: non est autem necessarium ad matrimonium quod Berta tunc iterato consentiat: sed sufficit quod ipsa consenserit, & postea non dissentiat.
⁋ Ex istis tribus propositionibus ad argumentum responsiuis infero alias propositiones: quarum Prima est. Consensus virtualis nullum actum voluntatis vel intellectus ponit.
⁋ Secunda propositio. si Sortes dissensit tempore intermedio quo oratores erant in itinere antequam Bertam adirent, & postea consensit: consensus virtualis manet sufficiens.
⁋ Tertia propositio. si Sortes in Bertam consentiat & hoc explicet verbo, & Berta dissentiat: sed Berta consentiente Sortes dissentiat: non est matrimonium. patet: quia nec est consensus actualis / nec virtualis cum formali simul: & ille ad matrimonium requiritur. Afferri potest exemplum ex secundo Regum de Thamar & Ammodo.
⁋ Quarta propositio. Nihil est quod Panor. in ca. Dilectus. de sponsa. dicit, quod de subtilitate iuris securior & tutior debet esse cosensus mutuus simul- quia talis iuris subtilitas omnia matrimonia tam in ter praesentes quam inter absentes confunderet. Nec valet dictum Specu. in ti. de sponsa. dicentis quod alterium responsio debet sequi incontinenti. Ad hoc adducit. li. ite. de verbo. obli. Isti de actuali consensu le quuntur. Et patet quod non: inter absentes & inter pri sentes. Similiter si Sortes consentiret in Bertam: & Berta mentiretur proferendo verba / non consentiendo vsque ad finem hebdomadae: adhuc esset matrimonium quando Berta consentiret, nec video opus esse quod ipsa hoc sorti explicet: quia antea ei suam mente aperuit / licet dolose. quod sufficit. Ad. l indictam dico quod est consensus virtualis simul: & hoi sufficit.
⁋ Quinta propositio. licet Berta e gallia ad Britanniam rediens contrahat in facie ecclesiae / non facit matrimonium: quia iam illud est contractum: sed hoc fit ob solennitatem & ad cautelam pro maiori securitate.
⁋ Sexta propositio. Si Sortes mittat lite ras ad Bertam dicens se consentire in eam de praeser ti & permansurum in hoc proposito si ipsa consentiat: visis literis antequam rescribat / est matrimonium: quia est consensus mutuo signo sensibili explicatus. Sed contra illud arguitur, non sufficit conser sus mutuus nisi per signum constiterit: quod non fii inter absentes. Respondetur. est signum sensibile exterius sufficiens secundum exigentiam materiae. nam oratores & magni viri possunt de mente illi facere fidem. & ipsa consentit actualiter & praesentia liter oratoribus: vel antea consensit: & in illo proposiio manens postea non dissensit / vel si dissenserit. sufficit posterior consensus. oportet autem habere vltimum: quia consensus superueniens dissensum reuocat & contra, ante complementum contractus
⁋ Quarto arguitur. Frat matrimonium inter Iacob & Liam: & tamen non erat consensus mutuus nec formalis nec virtualis. ergo conclusio falsa: & solutio praecedens nulla. maior patet: quia non peccauit Iacob Liam cognoscendo: ergo actum castitatis coniugalis exercuit. Minor nota est ex Geneseos xxix. capite.
⁋ Respondetur negando maiorem. Et ad probationem conceditur quod Liam cognoscendo non peccauit Iacob: quia erat ei ignorantia inuincibilis: & fecit actum castitatis coniugalis: ad quem non requiritur coniugium / sed inuincibiliter putata coniunx. putabat enim fuisse Rachelem. Lia tamen & Laban peccarunt: licet excusandus esset Laban a tanto: nolens minorem natu praeter patriae consuetudinem nuptum tradere: quia hoc fuisset in maioris natu contemptum & iactura: sicut inter nos videmus. In fine autem septem dierum conviuii consensit de nouo: & erat verum matrimonium.
⁋ Quinto arguitur. dicat Sortes ficte Bertae in facie ecclesiae. capio te in meam. per facien ecclesiae hominium multitudinem intelligo. & contra Ber ta. faciat hoc Sortes gratia libidinis explendae vel habendarum opum: breuiter non consentiat: consentiat tamen Berta. postea contrahat Sortes cum Teberga: & in eam consentiat. Hoc supposito sic argumentor. Inter Sortem & Bertam est verum matrimonium: & nec consensus actualis / nec virtualis: igitur. maior probatur: quia compellitur Sortes Bertae adhaerere & ei reddere debitum: ergo hoc est ei licitum: alioquin ecclesia illicitum praeciperet, quod est inconueniens. Si dicas. excusabitur a peccato adhaerendo Bertae ob ecclesiae praeceptum. Contra. ergo conclusio contra quan obiicimus est falsa. Item tenebitur veram vxore scilicet Tebergam dimittere. & sic in lege gratiae erit diuortium.
⁋ Respondetur negando maiorems scilicet quod sit verum matrimonium inter Sortem & Ber tam. nam si non contraxit cum Teberga / tenetur de nouo in Bertam consentire: & matrimonium inchoatum perficere sub poena mortalis peccati. Si vero cin Teberga contraxerit, cum ea manebit: nec ecclesiae parebit: quia non potest, ecclesia tamen licite praecipit ei facere aliquid quod facere esset illicitum: puta relinquere propriam vxorem. Ecclesia enim potest falli in tali facto. Et secundum probationes allegatas bene procedit & iudicat: quia plus est credendum testi in prima depositione antequi falsum deponai quam postea. Dicebat iste in facie ecclesiae se in Bertam consentire: nec constabat adhuc de eius falsitatequando autem postea dicit se non consensisse: minus debet ei credi iam quam ab initio. iudicat enim ecclesia quod initio mentiri noluit: & eam cognoscere si non fuisset ei vxor. Nam si ei crederet postea: daretur occasio multis a matrimonio retrocedendi, quod foret in commodum in politia christiana: cum ipsum ob suam vtilitatem & honestatem sit omni modo licito conseruandum & manutenendum. Si autem confiteatur officiali se ex communicanti: credet ei officialis in occulto: quia in illo foro creditur viro tam pro se quam contra se. sed i foro exteriore eum excommunicabit: suadendo ei & recte adhaerere primae. sed hoc deus dissuadet. nam crebro deus & homo difformiter volunt in volito: & homo licite vult. quia in foro exteriori oportet secundum allegata & probata concludere. scit enim officialis illum mortaliter peccasse & esse contumacem / ecclesiae non parentem: & per consequens excommunicatione dignum. & potest os ficialis assentiri quod dolose contraxit vel opposito vel nullum assensum de hoc habere / secundum rationes & apparentias occurrentes. Potest autem Romanum pontificem adire ei casum reuelando: qui eum a sententia excommunicationis absoluet hac lege, si verum sit quod recitat. si falsum: non intendit eum absoluere. Et vbi est cognitus: in occulto suscipiat sacramenta. vbi est incognitus: potest capere in publico: quia absolutus est conditioni liter: & ipse scit quod conditio inexistit. & siue sit absolutus / siue non: est in statu salutis. Net mo enim rationis compos in lege Dei est perple xus, quin ei pateat via salutis: etiam ex quacumque culpa praecedente. Sed Berta non potest contrahere matrimonium sorte viuente. Ratio est: quia non potest e constare quin Sortes sit vir suus / licet ipsa sit persona habilis, & Plato cum quo contrahit. & reuera est matrimonium inter eam & Platonem: cum nec ipsa nec ipse sint personae inhabiles ad mutuo contrahendum. Sed quidiu putant matrimonium esse into Sortem & Bertam: illo iudicio stante non possun sine peccato contrahere. Si tamen constaret sufficiente Bertae & Platoni non fuisse consensum sortis prim cum Berta: ipsa Berta posset tunc Platoni cohabitare
⁋ Eccequoe consensus ad matrimonium requiritur / quai non sufficit nisi aliquo signo sensibili vel aequalent explicetur. quis sit consensus actualis: & quis virtualis quod ficte cotrahens cum aliqua / ante aliud matrimoniim cotractum debs deponere fictionem: & cum priore contra here: vel post matrimonium de praesenti ante carnalem copulam potest religionem profiteri: vt in quaestio ne sequente dicetur. post matrimonium vero contracti & consummatum / difficilius est culpam iam quo ad se quam quo ad illam cui illusit reparare.
On this page