Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

⁋ Distinctionis Trigesimae. Quaestio Tertia. Ertio iuxta promissa quaeritur. An viduitati & castitati coniugali virginitas praestet. De virginitate in quaestione praecedenti locuti sumus. Viduitas autem est castitas in illa quae fuit cognita & virum non habet: vel in illo qui cognouit: & vxorem non habet. Vidua enim dicitur ab altera parte diuisa. nam viduo diuidere significat: & viduus priuatus. Vnde Horatius lib. i carmi. Voce dum terret viduus pharetra Risit Apollo. Castitas coniugalis est castitas in viro & vxore: vel ignoranter inuincibiliter putata inter illos. Coniugium autem est vinculum. nam vir & foemina coniunguntur sicut boues iugo copulantur. iugum enim nosti esse instrumentum quo boues iunguntur. Quare si vir non habeat vxorem: castitas in eo non est coniugalis. Fodem modo n muliere. semper tamen ignorantiam inuincibilem exci pio mentaliter: licet deinceps non loquamur de illa

⁋ Ex istis patet quod meretrix quae continet / & fuit cor rupta, est vidua. Nam ipsa est casta aliqua castitate, & non communiugaliinec virginali. ergo viduali. alioquin diuisum castitas hanc menbrorum trinitatem exuparet. quod non est necesse dicere. Et idem est in viro continenter nunc viuente: qui mulierem cognouit. Secundo sequitur quod hae mulieres quas Parisiis filias poenitentes vocant. sunt viduae. Tertio patet quod aliqua castitas primo est coniugalis: & postea eadem numero continuata est vidualis. vt si Berta habeat propositum bonum coniugii viuente viro: quod eo mortuo continuet: iam eius castitas est vidualis quae prius coniugalis erat. Quarto infertur quod castitas virginalis incipit esse vidualus. vt si virgo propositum virginitatis continuet /: & sit cognita in tempore medio violente. Quinto patet quod christifera virgo post mortem loseph non erat vidua. quia nunquam fuit cognita.

⁋ Hoc supposito pono duas coclusiones responsiuas. Prior est. Virginitas viduitati & castitati coiugali praestat. Probatur. nam virginitas est difficilior viduitate & castitate coniugali, difficultate ex parte obiecti etiam proueniente. ergo est melior illa. consequentia patet nam virtus & ars sunt circa difficile. ii Ethico. & potissimum quando est idem obiectum. Antecedens patet. quia difficilius est omnia venerea & perpetuo abdi care quam temporaria. primum facit virgo: & secundum aliae duae, igitur. Secundo probatur idem. maior est mentis puritas in virginitate quam in aliis duabus: & ad clare speculandum maior proptitudo. hinc contra patrios mores / philo sophorum deus Plato virginitatem seruauit. & poetae musas virgines in nemoribus aquam bibentes effinxere. Et propterea colligit Gratianus. xxxii. q. i ca. Nuptiae. ex Ambrosio, quod virginitas replet paradisum, dicente. "Nuptiae terram implent: virginitas paradisum." Figurate quoque colorat virginitatem coiu gio praeferendam per animalia in arca None, dicens. Vnde & in arca None omnia animalia quaecumque bina ingrediuntur, immunda sunt. impar numerus est mundus. Tertio. virginitas est de consilio tanquam de meliore bono respectu aliarum duarum. Nam. i. ad Corinthios. vii. dicit Apostoles. volo autem vos omnes esse sicut meipsum. hoc est virgines. Et paulopost. Dico autem non nuptis & viduis bonum est illis si sic permanserint sicut & ego. Et ratio apostoli est: quare virginitas castitati coniugali praeferenda sit. Qui (inquit) sine vxore est sollicitus est quae domini sint: quo modo placeat deo. Qui autem cum vxore est: sollicitus est quae sunt mundi: quo modo placeat vxori: & diuisus est. Praeterea Christus & eius mater statum virgineum assumpserunt: & qui sequuntur agnum. de quibus dicitur Apocalypsis. xiiii. Hisunt quod cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. & sequuntur agnum quocumque ierit. hinc Christus loannem euangelistam propinquum & charum habuit: & virginem matrem (vt ex industria euangelistae cecinerunt) virgini commendauit. Et Matth. xix. ait saluator. Sunt eunuchi qui seipsos castrauerunt propter regnum dei. Qui potest capere capiat. Item respondet ei fructus centesimus. secundum glossam Matth. xiii. & inferior aliis castitatibus vt in conclusione sequente dicetur. modo nume rus centenarius est quadratus ex ductu denarii in se numerum autem quadratum. i. Ethic. Aristo. beato coaptat. nam quocumque loco cadit tessera quadrata / super costam solide stat. & fructum vidualem in proportione superbipertiente exuperat: nam sexaginta continet & eius duas tertias.

⁋ Secunda conclusio. viduitas castitati coniugali praeferenda est, probatur. melius est omnino a venereis abstinere quam in parte, ex conclusione praecedente. ergo melius est abstinere in maiore parte quam in minore. sic facit vidua respectu coniugis. Secundo probatur idem. fructus sexagesimus viduitati respondet, & tricenarius fructus castitati coniugali secundum praefatam glossam: sicut centenarius virginitati. modo sexagenarius tricenarium in proportione dupla exuperat: & est numerus impariter par: cum scindi possit in partes pares: & vtraque illarum partium scindi non recuset. sic vidua a libidinibus praesentibus & futuris abstinet. Tricenarius autem numerus pariter impar / par ab exordio statim partitus in imparitatem progreditur. sicut vir & mulier in voluntate ab exordio pares: in animos impares temporis successu prolabuntur. Item primae ad Timoth. v. praecipit Apostols dicens. Viduas honora quae vere viduae sunt. In super in solo deo iactant cogitatum: & non quaerunt solatium a viro. illud autem est difficile. Praeterea, viduarum causae sunt piae. lxxxvii. dist. c. ii. vbi sic dicitur. Licet omnibus de nobis sperantibus non debeamus inquantum possumus nos denegare: plus tamen viduarum & orphanorum causas / & impensius ducimus exequendas, quas tueri a nobis vel ab omnibus diuina manifestat astertio. Causae namque pauperum & oppressorum ad ecclesiam spectant. xxiiii. q. iii. Si quis de potentibus. Amplius, imperator viduis & pupillis concessit priuilegium quod nullus possit eos trahere in iudicium extra prouinciam. ipsi tamen possunt alios trahere. C. Quando impe. inter pupi. & viduam. lvnica. Caeterum pro magno ducitur est a tyrannis / viduarum maledictionem suscipere. nam earum mos est sibi male facientibus, modo opulentae fuerit, sic imprecari. do tibi omnium pauperum viduarum maledictionem. Vidua protectionem no habet: & potissimum vbi liberi sunt adhuc teneri: nec habet parentes.

⁋ Ex his duabus conclusio nibus sequitur quod castitas coniugalis est bona. patet sic. castitas vidualis & virginalis est ea melior ergo ipsa est bona, ab exponibili copulatiue ad alteram exponentium proprie comparatiuum capiendo. Et ptet hoc ipsum per Apostolum. i. ad Corinth. vii.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur. viduis & coniugibus difficilius est continenter viuere quam virginibus: ergo plus merentur, probo consequentia, sicut probaui conclusionem quam impugnamus. antecedens patet, quia ob experta venerea difficilius continent. hinc Leo papa, vt recitatur. xxxii. qui. v. in. c. Illae. sic ait. Illae autem famulae dei quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt: laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia si se incontaminatis non audeant comparare virginibus.

⁋ Respondetur negando quod sit difficilius viduis & coniugibus continere: quia contingit virginem putare maiorem delectationem inesse copulae carnali qui sit. vt dua autem scit multas anxietates & turpitudines in venereis esse / quas ipsa abhorret. Si autem alicui sit difficilius caeteris imparibus, non inconvenit quod plus mereatur. Ad dictum Leonis papae dicitur quod mulie cognita iudicio suo est ingloria: quia no sufficienter constat an ipsa restitit: & quamuis cognoscatur / / praea non debet verecundari: tamen verecundatur & mino ris seipsam aestimat: & ex consequenti minus pro castitate seruanda laborat.

⁋ Secundo arguitur. Virginitas Ioannis non praefertur castitati coniugali Abrahae. vt dicit Augusti. in lib. de virginibus. & in lib. de bono coniugali. sicut nec mors Petri praefertur vitae Ioannis.

⁋ Respondetur. possibile est dare aliquam castitatem coniugalem aequalis meriti cum castitate virginea. Abraham namque diu mansit coniunx: non ita diu fuit Ioannes virgo. Secundo dico quod virginitas fuisset Abrahae vitium: cum ei sit dictum. In semine tuo benedicentur omnes gentes. paratus tamen erat more loan nis vitam caelibem ducere: si deus ei praecepisset. vt Au gu. dicit, quemadmodum si nunc esset aliquis paratus seruare virginitatem / cui deus praeciperet coiugium: is non minus mereretur in coniugio qui si in virginitate viue ret: modo bene naturalibus vtatur. Hoc vltimum dicit beatus Tho, quod Martinus sic impugnat. habere vir tutem actu plus est quam eam habere secudum praeparationem animi. sed Ioannes erat virgo actu: non autem Abraham. Hac solutione reprobata dat aliam dicens. Coniugium Abrahae habuit Christum pro obiecto & fine quia erat ei reuelatum quod in semine eius essent bent dicendae omnes gentes. Ratio Martini non est solum contra sanctum Tho. sed contra beatum Augustini manifeste & est omnino sophistica, nego quod sit melius actu seruare virginitatem quam secundum praeparationem ani mi / superiore praecipiente oppositum. & quando hoc colorat per ingressum religionis: color est nullus. nam si Sortes deliberatus religionem profiteri non profiteatur prohibente deo, & bene se habeat in saeculo sicut Abraham: is non minus meretur quam religionem professus. Insuper status episcoporum non religiosorum est superior statu religiosorum. Contra solutionem Martini arguo. Si Abraham virginitatem reliquisset praecipiente dmino: licet nesciuisset de generatione Christi: adhuc tam tum meritus fuisset parendo deo quantum Ioannes. quod patet per exemplum de volente profiteri religionem qui a deo est prohibitus.

⁋ Tertio arguitur. duo possunt decedere in aequali charitate: quorum alter est virgo: & alter coniugatus: & sic erunt aequaliter boni & prae miati: & per consequens virginitas & castitas coniuga lis aequantur. Respondet Martinus. si caetera bona sint in eis paria / & gradus virginitatis & castitatis coniugalis pares: virgo semper in maiore charitate decedit: & est melior. Haec solutio est nullius momentinam si inaequales sint charitates secundum eius imaginationem, & tenendo viam communem de charitate: oportet quod sint inaequaliter boni: & inaequaliter beati.

⁋ Respondetur ergo aliter, concedendo duas primas propositiones: & si vnus actus virginitatis actum viduitatis vel castitatis coniugalis exuperet: coniunx potest habere alios bonos actus plures quam virgo: & habere aequalitatem aliunde. sed ex hoc nullo modo sequitur quod castitas coniugalis virginitati aequetur. sicut denarius aureus denario argenteo praestat: & tamen denarium argenteum habens potest in bobus & ouibus & aliis esse magis diues vel aeque diues ac habens denarium aureum. Concedo igitur quod coniunx aliquis & aliquam vidua cum aliqua virgine habet aequalem beatitudinem: cum aliqua minorem: & cum aliqua maiorem.

⁋ Quarto arguitur. bonum commune est potius bono priuato. i. Ethic. sed coniugium ordinatur ad bonum commune scilicet multiplicationem hominium: virginitas autem ad bonum priuar tum. Respondet beatus Tho. bonum commune quid est eiusdem generis cum bono priuato, est preferendum cum hoc tamen stat quod bonum priuatum secundum genus suum sit melius. Hoc reprehedit Martinus: & dicit quod multiplicatio generis humani est melior quam conteplatio. & ratio eius est: quia quis derelinquit virginitatem propter bonum prolis papa dispensante. sed haec impugnatio est nulla. Dico cum beato Thoma quod contemplatio est finis melior quam generare: licet contempia tio sit accidens, & puer genitus substantia. nam de bonitate entitatiua no est sermo. aliquis autem in casu derelinquit illud quod est plerumque melius / propter casum incidentem: & propter illud quod plerumque est minus bonum: siue sit ei melius siue aequaliter bonum: forte erit ei opus praecepti. nunquid ipse vidit multos etiam coniugatos vouere & religionem profiteri? ergo per ipsius modum arguendi / religio, virginitas / & contemplatio est me lior. dicere autem quod coniugium simpliciter praestat virginitati, est error louiniani teste Hieronymo.

⁋ Quinto arguitur. reprehenditur virginitas in Origene virilia abscindente, vt eunuchus fieret. tales enim prohibentur ordinari. lv. dist. c. Si quis absciderit semetipsum. id est, si quis amputauerit sibi virilia: non siat clericus: quia sui est homicida: & dei conditioni inim cus. Respondetur. virginitas in Origene non est vituperanda: nec sanctum desiderium castitatis seruandae: quod vehemens in eo erat. sed modus procurandae castitatis: erat illicitus: quia exposuit se periculo mortis. Etiam per hoc libido intrinsecus non extinguitur seruanda sunt ergo membra / occasiones luxus tollendo: & hoc est se castrare. Vbitatur primo: quomodo intelligatur illud beatae Luciae ad Paschalsium. Si me inuiolatam violaueris: mihi caestitas duplicabitur ad coronam. Videtur ex illo dicto sequi quod post corruptionem violentam maneat virginitas, cotra dicta in quaestione praecedente aut dabitur alia castitas.

⁋ Secundo dubitatur: an castitas virginea / vidualis / & coniugalis sint eiusdem speciei specialissimae.

⁋ Tertio dubitatur: an aliqua sit meretrix & virgo simul.

⁋ Respondetur ad primu. alio dicunt quod in patiendo aequanimiter generatur patientia: & manet et castitas: & sic castitas duplicatur. Sed hoc non valet, quia non duplicabitur castitas ad coronam. Dico igitur sic. Castitas quae erat virginalis augebitur / licet non manens in motu virginitatis / propter duplicationem actus. quia autem est castitas duplex: erit meritum duplex. & licet desineret esse virginitas: non desinet esse castitas: nam argumentum ab inferiori ad superius cum dictione negationem includente nihil valet. est non est inferius totius extremi ad extremum. sicut incipiens esse albus non incipit esse coloratus.

⁋ Ad secundum dubium respondetur quod sic: dummodo habeant obiecta eiusdem spirieni. hic enim nihil apperet discriminis specifici, nolo cognosci ab isto, demonstrando virginem. sed actus ille in ipsa est virginitas: in vidua est viduitas: in cmuniuge castitas coniu galis. differunt tamen in specie moris & castitatis. nam vna est virginitas: alia sub alia specie contenta, non tamen ni go quin aliqua virginitas ab aliquam viduitate distinguatur. sic enim aliqua virginitas ab aliquam virginitate specie essentiali secernitur: quando obiecta specie differunt.

⁋ Ad tertium licitur quod aliquam potest habre actum quo vult pati se cognosci a no suo puta sorte: & harbe nolitionem qua non vult cognosci a platone, qui actus in Berta re spectu platonis est virginitas, quod probatur: quia est actus castitatis: & non vidualis: nec coniugalis: ergo virginitas. & tamen ipsa est meretrix: & actum meretricium castitati inimicum respectu alterius habet. Hoc idem patet aliunde, Nam aliqua potest simul hare peccatum mortale & actum moraliter bonum: ergo aliquam potest habie actum meretricium &actum virginitatis. sed si aliquam sic decedat damnabitur, nec habebit aureolam virginea.

⁋ Ecce quomodo virginitas castitati viduali: & viduitas castitati coniugal praestat caeteris paribus. Sed potest aliquam habie virginitatem breuem. vtpote primo in. xii. anno: & coniungi in. xiii vel velle tunc coniungi: & fortiter in magnis insultibus passionis se haue in castitate cmuniugali: quae plus me rebitur quam alia vidua. Aliqua est est virginitas non me lior viduitate. Sed optimum indiuiduum virginitatis optimo indiuiduo viduitatis & coniugi i praestat. vel regulariter tota virginitas viduitati praestat: & tota vi duitas conlugio. Item multae decedunt coniuges quae aequalem btintudinem & charitatem habent cum virginibus: & aliquam maiorem. Multae autem virtutes virginitati praeferuntur. plul enim laudatur diua virgo ratione humilitatis qui ratione virgi uitatis. Praeterea aliqui est virginitas & viduitas cum voto: aliquam sine voto. Sed adolescentulae viduae sunt euitandae est post votum. Hinc. i. ad Timoth. v. pecipit apostolis dicens. Adolescentiores viduas deuita. cum enim luxuriatae fuerit, in Christo nubere volunt: habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem & ociosae discunt circuire domos: non solum ociosae / sed & verbosae & curiosae: loquentes quae non oportet. Volo autem iuniores nubere: filios procreare: matresfamilias esse. Et pauloante in eodem capulo. Vidua eligai non minus sexaginta annorum: quae fuerit vnius viri vxor: in operibus bonis testimonium habens &c. licet non oporteat haec omnia seruare ad literam. sed voluit dice re. Cauende sunt iuuenes viduae. & sexagenariae, hoc est / quarum libido extincta est / admittendae sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3