Text List

Quaestio 24

Quaestio 24

An furto aliena subtrahens peccet

SVperioribus quaestionibus loquuti sumus de partibus satistactionis communiter enumeratis: scilicet ieiunio & eleemosyna. & cum rectum sit iudex obliqui: primo de anima: non poteramus. commode tractare de speciebus restitutionis: nisi de dominiis rerum primaeuis nonnihil tangeremus, & eorum annexis. Postea de restitutionibus trium bonorum de quibus loquitur Aristoteles primo Ethicorum, scilicet bonis anime, corporis, & fortunae, eo ordine quo se habent in dignitate loquuti sumus. Bona enim fortunae licet vulgus ea cum primis aestimet: sunt minima bona: & parui apud sapientes momenti: iuxta dictum Biantis sapientis citatum in Paradoxis a Mar. Tul. Omnia mea mecum porto. nsinuantis alia parum ad se attinere. Sed quia huma num genus auide inhiat per fas & nefas haec bona accumulare: aliquid dicemus circa ea: inchoantes a vulpino fure, trium literarum viro: Quatuor circa hanc materiam quasituri. Primo, an furto aliena subtrahens peccet. Secunda quaestio erit de cauillatione quadam nodosa furti. Tertia de restitutione furti. Et quia aliqui non bene capiunt quo modo pro furto sim plici, hoc est vt distinguitur contra rapina, infligatur mors: Quarto quaram, an hoc liceat. Et haec erunt de furto proprie dicto. Primo ergo quaeritur, an furto alie na asportans peccet.

⁋ Pro solutione quaestionis animaduerte: quod per furtum interdum intelligimus rapinam, & omne illicite detentum. quo modo capitur in prohibitione decalogi. &. xiiii. qui. v. Poenale. Sic simoniacus non ingrediens per ostium est fur. xxiii. q. iiii. Tres personas. Sic etiam vsuraria pecunia est furtum. Si proprie capiatur, est volitio capiendi quod putatur alienum, clanculum inuito domino, animo lucrandi. Haec definitio quadrat cum ea quam dat Imperator. Instit. de obli, quae ex delict. nas. S. Furtum. vbi & nomnis etymoogiam explicat. Addut aliqui mobile & corporale, per hoc simoniam & vsuram excludentes. sed facile est haec impugnare per metaphysicam / petendo quo modo sit vsura spiritualis vel circa rem spiritualem. sed non insisto. Definitionem aggredior. in qua vo litio ponitur loco generis: non vt verum genus: cum furtu connotationem peregrinam habeat respectu ter mini volitio: sed vt melius rem ipsam capiamus: placuit ita dicere. Dicitur (quod putatur alienum) & non alienum: quia si rem meam capio quam credo esse alie nam: furtum committo. & hic capitur alienum fiue ad ysum siue ad proprietatem: vt siquis rem meam ex pignore vel hypotheca habet: & ego clanculum sutripiam furtum committo: quia capio quod scio esse alienum: scio enim alium in hoc ius aliquod habere. Dicitur (inuito domino) quia si dominus consentiret vel est verosimile prudenti quod consentiret: siue consentiat siue non: nullo modo est furtum. & intelligo per dominum rei illum qui in re auctoritatem habet: siue sit dominus inferior vt causa secundam: cui dominus superior consentit: siue dominus superior, qui omnem potestatem in rem accipit, vt despoliationem Aegypti. Exodi. xi. hoc idem patet. xiiii. quaest. v. Dixit dominus. Dicitur (animo lucrandi) quia siquis rem auferat vt alium reddat cautiorem vel gratia ioci: non committit furtum.

⁋ Ex hac definitione consequuntur alique propositiones. Prima est. Aliquis peccat peccato furti & nihil furatur, vt ille qui vult subtrahere alienum, sed non potest habere.

⁋ Ex qua propositione secundo sequitur quod non omnis fur tenetur ad restitutionem furti, quod patet de fure dato: ille enim non solum peccat peccato furti: sed est fur.

⁋ Tertio sequitur quod furtu a rapina differt penes clanculum & manifestum, secundo modo capiendo.

⁋ Quarto sequitur quod ego auferens meum ab illo a quo alia via habe re non possum iuridice: coram deo non committo furtum. Patet, quia aufero meum, & ille nullum ius in illud habet, nec videtur esse in hoc peccatum. secus est si possim probare rem esse meam: & eam iuridice nabere. tunc enim male ago rem meam clanculum surtipiendo. Si autem sciam rem esse meam: & probare nesciam ren meam: non debeo rapere: quia hoc cederet in detrimentum reipublicae. Si clanculum habere possum: non videtur esse peccatum. tunc enim non laeditur ille a quo capio, nec respublica.

⁋ Quinto sequitur quod existens in extrema necessitate capiens necessaria ro suo nutrimento non peccat peccato furti. hoc in materia elecmosynae superius patuit.

⁋ Sexto. Qui alienum capit vt faciat eleemosynam committit furtum: quia capit alienum: & actus cadit super obiectum malum: licet circumstantia finis sit bona. sed hoc non sufficit. & istud habetur. xiiii. quaestione. v. Forte. &. xxxii. quaest. iiii. Sic non sunt.

⁋ Septimo sequitur quod quatucumque quis parum accipiat quod putatur esse alienum contradicere domino rationabiliter, est furtum. ratet per totam definitionem furti. &. xiiii. qui. vi. c. finali. & de poe. dist. i. S. Vulgaris.

⁋ Octauo sequitur non omne furtum deliberatum esse peccatum mortale. Patet de furto alicuius quod non est notabilis damni. Furtum enim mortale est volitio auferendi notabile bonum.

⁋ Nono sequitur. Furtum est auaritia. Furtum est vsura.

⁋ Decimo sequitur aliquod furtum esse eiusdem speciei specialissimae cum rapina. Patet. habeam ego hanc volitionem. volo capere hoc. demonstrando illud quod credo esse alienum nullo sciente: postea superueniente domino rei & resistente ego rapiendo rem possum continuare volitionem meam praeuiam quae prius erat latens: nunc vero aperta. ergo idem actus voluntatis numero qui prius erat furtum, postea efficitur rapina. Immo stat quod nunc primo sit furtum mortale: & postea idem actus numero erit meritum. sed hoc non erit simul. Patet. habeam ego hanc volitionem. volo surripere hunc librum propter deum: demonstrando librum tuum. iam est furtum per sextum corollarium, continuo illum actum: & in medio tempore tu das mihi illum librum: iam iste actus est meritum: & possum esse in gratia: saltem est actus bonus moraliter. Qui tamen habet caput refer tum doctrina communi aliquorum quam speculationem putat: aliter censet & male.

⁋ Vndecimo sequitur quod stat aequaliter furari ab eodem aequali intensione gra duali actus: & inaequaliter peccare. Patet. si Sortes praecise haberet centum scuta sibi necessaria: & primo furarer ab ceo viginti scuta: & postea alia viginti: plus pecco secundo, quam primo: quia Sortes plus eget: & plus tertio quam secundo. sed frangendo arcam primo, & auferens viginti scuta plus pecco qua auferens tantundem post me: quia sum occasio secundi furti: & hoc si non fuerit excessus per inopiam in secundo.

⁋ Duodecimo sequitur quod haec consequentia est nulla. aequalis pecunia est ab his duobus ablata. ergo aequaliter peccatur, quia stat vnum esse pauperem & alium diuitem.

⁋ Et ex illo, Decimotertio sequitur per calculationem quod maius est peccatum furto subtrahere duo scuta a paupere qui viginti a rege: sed ad minorem restitutionem est obnoxius.

⁋ Decimo quarto sequitur quod dando scienter malam pecuniam loco bonae comittitur furtum: siue in lumine candelae siue in lumine diei alter non cognoscat. & licet ego accipiam illam malam pecuniam ab alio, possum tamen licite dare clanculum illi qui me fefellit.

⁋ Decimoquin to sequitur quod si Sortes habeat vsum equi mei: & ego clanculum illum equum auferam, furtum facio. licet enim sit res mea quo ad proprietatem: non tamen quo ad vsum.

⁋ Decimosexto. Si habeam vestem Sortis in pignore: ipsa vtendo furtum committo nisi eius voluntatem expressam vel rationabiliter praesumptam habeam.

⁋ Decimoseptimo sequitur quod agricola conmittit furtum partem agelli vicini sui sibi adiiciens, per definitionem.

⁋ Decimooctauo sequitur quod hoc peccato peccat qui radit pecuniam plus aequo: sic vt non maneat iusti ponderis.

⁋ Decimonono sequitur quod filius interdum committit furtum contra patrem & matre: quia surripit alienum clanculum inuito dmino.

⁋ Vigesimo & vltimo. si detur mihi vsus equi ad decem mi lia passuum & non vltra, & ego vtar equo ad duodecim vel vltra, committo furtum. secus est si haberem facultatem domini praesumptam.

⁋ Definitione furti & corollariis de finitionis declaratiuis praemissis: pono conclusiones titulo quaestionis responsiuas. quarum Prima est. Omne furtum est peccatum. patet. Furtum prohibetur Exodi xx. Non furtum facies. & in praeceptis decalogi.

⁋ Secunda conclusio. Aliquod furtum etiam delibera tum est solum veniale peccatum. Probatur. Aliquod fur tum est quod non est notabilis bonitatis, nequ notabilem malitiam infert domino rei: ergo tale furtum est solum venialiter prohibitum. In super arguitur ad idem. extremum supplicium non infertur in foro humano pro quolibet delicto: sed pro grandioribus: ergo deus non quidlibet delictum imputat mortaliter in suo foro. Praeterea si quodlibet furtum esset mortale peccatum hoc esset propterea quia furtum prohibetur in praecepto vno decalogi / vel Exodi. xx. sed hoc non arguit esse mortale: vt patet de luxu aliquo inter coniuges veniali, & transgressionibus aliis deliberatis contra alia praecepta venialibus. & patet manifeste de mendacio iocoso vel officioso.

⁋ Tertia conclusio. Aliquod furtum est mortale. Probatur. Ali quo furto notabiliter laeditur proximus. aut melius pro rege loquendo, in aliquo furto aufertur proximo notabile bonum: ergo aliquod furtum est morta le peccatum. In super pro aliquo furto infligitur iuste mors: vt iam in hac materia dicemus. & pro solo veniali nunquam mors licite infertur. igitur.

⁋ Quarta conclusio. Aliquod furtum mortale est alio furto mortali multo grauius. Patet. quia grauius est peccatum furti furari a paupere qui a diuite: nam maius nocumentum ei infertur circa bona quae sunt ei magis necessaria: & maioris tristitiae materia ei datur qui diuiti. igitur. Secundo probatur idem. aliquod furtum est sacrilegium: vt auferendo sacrum de sacro: vel non sacrum de sacro: vel sacrum de non sacro loco: quia hoc habet specialem prohibitionem. sic de abigeatu, dispergendo gregem & inde furando pecus. sic de plagio, hominem liberum vendendo: & de peculatum hominem religiosum vel publicum alienando. xxiii. q. iiii. Quid ergo. Aliquod autem est furtum simplex mortale. Item est maius peccatum: furto asportare mille scuta quam partem eorum: & vtrumque est mortale: ergo aliquod furtum mortale aliud excedit.

⁋ Quinta conclusio. Fur tum ex parte obiecti siue ex genere non est ita magnum peccatum vt homicidium vel fornicatio. Probatur. Furtum est circa bona fortunae quae sunt bona inania: vt in fronte huius quaestionis diximus. Homicidium autem & fornicatio sunt circa bona corporis. igitur. Cum hoc tamen stat quod sit aliquod furtum tantae malitiae & maioris quam simplex fornicatio: immo quam hoc homicidium. Dabile namque est furtum minoris malitiae quam fornicatio simplex: & fur tum maioris malitiae qui fornicatio simplex: ergo etiam potest dari furtu aequalis malitiae cum fornicatione simplici. licet in hac illatione vniuersaliter intelligendo possit instari. sicut Campanus instat in xv. Tertii Euclidis. sed imprudentis esset tales angulos contingentiae extrinsecos in nostra materia texere. Praeterea ad aliquod furtum rerum necessariarum homini sequitur homicidium: ergo tale furtum cum effe ctualiter homicidium includat, est ita graue vt homicidium.

⁋ Sexta conclusio. rapina est maius peccatum quam furtum caeteris paribus. si caetera sint paria: aequales sunt actus voluntatis, & aequaliter ablata: & omnia alia sunt paria: hoc dempto quod vnus capit clanculum decem & alter totidem rapit. sed cum hoc raptor violentiam & iniuriam actualem & manifestam infert contra dominum rei. ergo plus peccat, non sic fur. In super per rapina secundum leges ciuiles infligitur vltimum supplicium. patetilitur. de poenis. l. Capitalium. S. Grassato res. &. S. Famosos. Talis autem poena pro furto non infligitur, vt post hac dicemus.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Capiens racemos ex vineis in calore non peccat: vel capiens pyrum in campis: & talis facit furtum: cum capiat alienum non consentiente dmino: quia de eius voluntate nihil scit.

⁋ Respondetur. quia cotingit virum pati sitim cui difficile sit abstinere: nego quod tunc faciat furtum. Dominus enim si sciret circumstantiam rei consentiret vel consentire deberet vt ita caperet: aut si dominus illic esset: iste emeret ab eo racemum: & cum non sit praesens, capit. Domino. n. vitium & aliis in similibus est iste capiens subiectus: si non habeat vites, non est hac lege oneratus. Et hominium consuetudo vbi est copia vitium haec pua admittit. in signum cuius in plerisque locis non ponuntur vitium custodes. homo tamen potest hic venialiter peccare capiendo plus quam oporteat, & non notabile bonum, & etiam mortaliter.

⁋ Contra secundam & tertiam conclusionem arguitur. Magnitudo obiecti non ponit mortale sup veniale: vt videre licet in homicidio / adulterio / & fornicatione simplici: ergo nec in furto.

⁋ Respondetur. antecedens est falsum: potest enim homo percutiendo virum peccare venialiter. & consequentia est nulla: quia actus deliberatus dormiendi cum non sua semper est mortalis: sed non est idem de ablatione bonorum fortunae quae sunt minora bona.

⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem ponendo quod Sortes furetur vt det pauperibus: iam ipse minus peccat quae ille qdie furatur vt sibi retineat. vt dicit Magister distinctione. xi. secundi. & Augustinus in Fnchiridio, quod peius est mentiri libidine mentiendi quam recreationis causa: & peius recreationis causa qui ad saluanda bona temporalia proximi. vt habetur. xxii. q. ii. ca. Pri mun. Et tunc sic. Vna bona circumstantia vel finis bonius partialis diminuit vnum gradum malitiae, ergo additio alterius bonae circumstantiae vel plurium diminuit totam malitiam actus. & per consequens tale furtum non erit peccatum. Non valet dicere. cum malitia ex parte obiecti maneat: licet malitia circumstantiarum diminuatur: adhuc actus erit malus. quia actus propter eircumstantiam siue cadentem in ratione obiecti: siue circum stantem per vnam bonam circumstantiam, erit minus malus. Si dicas. prima circumstantia plus tollit de culpa quam secunda: & sic gradatim descendendo: Ponantur omnes circumstantiae simul.

⁋ Respondetur: non desunt dicentes bonum finem vel circumstantiam non alleuiare malitiam actus mali. quod non credo. Adhuc tamen semper actus iste erit malus. nam ad diminutionem malitiae actus non sufficit diminuere malitiam circumstantiarum stante malitia obiecti. Etiam non oportet si circumstantia vna diminuit vnum gradum de malitia actus quod circunstam tia in duplo melior in duplo diminuat. Vlterius dico quod circumstantia bona plus diminuit de actu peiori quam minus malo. Ex quo patet quod haec consequentia nihil valet. quicquid malitiae est in obiecto quo Sortes vult capere decem scuta, hoc includit in obiecto quo Plato vult capere totidem propter deum: ergo actus Sortis est ita malus vt actus Platonis. sed ad bene concludendum oportet in antecedente addere. & nihil peccatum diminuens est in actu Platonis. Et si dicas. xiiii. qui. v. c. Forte. ex Augustinu dicitur in fine capitis. Nam si totum tribuat pauperibus quod abstulerat: addit potius peccatum quam minuat. Respondetur. hoc est verum propter duo peccata: vnum auferendo: aliud dando alienum pauperi, inuito dominosed auferre decem vt succurram pauperi est actus mi nus malus quam volitio qua quis vult auferre decem non habendo finem bonum. Ex toto ergo isto non habes aliquod furtum non imputabile.

⁋ Contra quintam conclusionem arguitur. Furtum expresse prohibetur iure diuino: non autem fornicatio simplex: ergo furtum est maius peccatum. Martinus Magister propter hanc rationem in suo libro de temperantia in materia luxus tenet furtum esse a genere maius peccatum quae fornicationem. Sed illd alibi prolixius reprobamus. Pronunc dico antecedens esse falsum. Nam primae ad Corinthios. vii. prohibetur fornicatio simplex, vt patet illud caput consideram ti. Secundo dico consequentiam esse nullam, nonne vides quod rapina non est expresse prohibita? & tamen rapina est grauius peccatum quam furtum proprie dictum.

⁋ Contra sextam conclusionem arguitur. Homo plus erubescit de furto quam de rapina: ergo furtum est maius peccatum.

⁋ Secundo arguitur. Percutiens hominem clanculum & eum occidens a tergo, plus peccat quaem hominem occidens a fronte & manifeste: ergo per simile fur plus peccat quae raptor.

⁋ Concedo antecendens: & nego consequentiam. Ratio est, quia erubescit interdum de non peccato vel minori peccato. Videtur autem aliquid animositatis includrin ra pina: & nihil est animositatis sed multum timiditatis in furto: & propterea vulpi assimilatur. Hinc non mirabere si de furto erubescit vir plus quam de rapina. Aliqui autem homicidae in bello iniusto putant se esse in fama, & gloriam apud ignobile vulgus consequi illa via.

⁋ Ad secundum argumentum concedo antecedens. talis enim proditorie hominem occidit more vulpis & timidi: nec dat viro inducias fugiendi & velocitate pedum se praeseruandi: vel expectandi & defendendi suum corpus. semper autem taliter occidens praesumitur timidus: & quod non auderet alteri mouere barbam. propterea cianculum ferit a tergo: & maiorem iniuriam facit occiso quam si a fronte percunteret.

⁋ Tertio arguitur. Actus aliquis furti est eiusdem speciei specialissimae cum actu rapinae. ergo non est minus grauis. Respondetur negando consequentiam. nam potest antecedens esse verum, licet plerumque illi actus distinguantur specie.

⁋ Quarto arguitur. Furta apud Scythas maxime puniuntur: & maiori poena quam rapina: ergo fur tum est maius. Respondetur quod consequutio non est valida. Lex enim est rationabilis apud eos: quia in ple risque locis non habent domos, sed omnia vehut in curribus. Propterea si non acriter punirent furta: nihil eis remaneret. ldeoque praecipit Aristoteles in problematibus vt puniantur multum furantes e balneo vel tabena vel e locis publicis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 24