Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum simonia sit grave peccatum

⁋ Distinctionis Vigesimaequintae Quaestio Secunda. Ecundo circa hanc distinctionem quaeritur. Vtrum simonia sit graue peccatum. Respondetur per duas conclusiones. Prior est affirmatiua ad quaestionem: quae conclusio sic C iprobatur. Oinis actus iuri naturae diuino & humano contrarius est malus: simonia est huiusmodi: igitur. probatur minor. Nam contra aequitatem naturalem est quod quis vendat do na spiritus sancti quae non sunt in sua potestate: in mo ipsum spiritum sanctum tradat sicut seruum suum. vt patet ex epistola Tharasii episcopi Constantinopolitani ad Hadrianum papam missa. Ei recitatur prima. quaesti. i cap. Fos qui. vbi sic scribitur. Tolerabilior est enim Macedonii & eorum qui circa ipsum sunt spiritus sancti impugnatorum impia haeresis. illi enim creaturam & seruu dei patris & filii / spiritum sanctum delitando fatentur: isti vero spiritum sanctum efficiunt suum seruum. Omni enim dominus quod habet si vult vendit / siue seruumsiue aliquid aliud eorum quae possidet. Etiam est contra ius naturale / quemnuis capere pecuniam pro translatione rei quae non est in sua potestate. Tertio, dato quod esset in eius potestate: vendit rem precio temporali inaestimabilem: quia spirituale pro pecunia. Nam Sapientiae. iii. scribitur de sapientia quod ipsa est praestantior cunctis opibus: & alia desiderabilia non valent ei comparari. Forte dicis, non oportet respi cere ad valorem rei in se: sed res transmutantur secundum indigentiam humanam: iuxta illud Augustini. xi. de ciuitate dei. cap. xviii. Quis enim nor domi panem quam mures: nummos quam pulices habere malit? Seruus viliori praecio distrahetur quam gemma. Licet de scientia creata possis argumentum sic re fellere probabiliter: non tamen de spirituali de quo loquimur: quod omnia bona humana in valore humanae indigentiae exuperat. hoc est de valore fori, & non de valore rei loquendo. Et propterea omnes tradi torem ludam merito carpunt quod redemptorem orbis deum tam modico aere vendiderit. Sed licet simo nia sit contra ius naturae: contingit tamen de multis casibus dubitare an in eis sit simonia. sicut & de vsura / & fornicatione simplici quae a gentilibus non putabatur esse contra ius naturae. Quia autem sit con tra ius diuinum, patet Actuum. viii. & Matthae. x dicente Christo. Gratis accepistis: gratis date. vbi glossa dicit. Hic prohibetur simonia. Iliic enim est sermo de miraculis & stupendis prodigiis faciendis: quia ante ista verba immediate dicitur. Infirmos curate: mortuos suscitate: leprosos mundate: daemones eiicite. gratis accepistis: gratis date. Vbi glossa interlinearis. Sicut ego sine praecio talem potestatem do: & vos gratis date. per hoc tamen non oportet quod scientiam acquisitam gratis habens / aliis gratis communicet. Praeterea. iii. Regum. xiii. cap. de Hieroboam legitur. Quicunque volebat implebat manum suam: & fiebat sacerdos excelsorum. Forte dicis. colebat idola: & erant sacerdotes idolorum. Responsio. hoc dato: vendendo sacerdotium: & non capiendo sacerdotes de tribu Leui: & de domo Aaron / grauiter deliquit. vt patet per literam sequentem. Et propter hanc causam peccauit domus Hieroboam, & euersa est & de leta de superficie terrae. Propterea lepra Naaman adhaesit Giezi & semini eius in sempiternum. iiii. Regum. v. quare est contra ius diuinum. Quia sit contra ius humanum patet in ti. de simonia per totum &. i. qui. i. per totum. ergo minor vera quae restabat pro banda.

⁋ Secunda conclusio. Simonia est pessimum monstrum in ecclesia. Probatur. Illa pestis est pes sima in ecclesia per quam promouentur inidone / post habitis maxime idoneis. sicut calamitosissima es set insania homines impellens accipere lapides putridos pro templo materiali construendo posthabitis marmoribus. sed hoc potissimum fit per simo niam per quam improbi ad honores conscendunt: nequeuntes per virtutes ascendere: assumentes illud insanae lunonis apud Maronem. Flectere si nequeo superos: acheronta mouebo. Munera enim porrecta animos etiam prudentum flectunt, secundum illud Nasonis. Munera crede mihi placant hominesque deosque: Placatur nummis luppiter ipse suis. Praeterea hoc est pessimum monstrum in ecclesia quod hominem reddit vtraque manu iniquitate re fertum. sed hoc per simoniam fit. igitur. probatur mi nor per illud Psalmographi psalmo. xxv. In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus. Insuper ille est fur iniquus qui calicem / libros ecclesiae / & huiusmodi furatur. sed totum beneficium simoniacus furatur. dicente Christo. Ioannis. x. Qui non intrat per ostium in oui le ouium: sed ascendit aliunde: ille fur est & latro. in furto autem tota eius vita deprehenditur. nam vno inconueniente dato multa mala contingunt. primo physico. Et difficile est vt bono peragantur exitu: quae malo sunt inchoata principio. i. q. i. caPrincipatus. Amplius huius pestis grauitas patet ex displicentia dei. nam ignis sacrificii qui datus est in deserto caelitus, secundo anno egressionis de aegi pto: & durauit ad captiuitatem babylonicam: & tunc absconsus in profundo puteo ab Hieremia propheta, illic mansit. lxx. annis integer: & iterum habitus tempore Neemiae: postea Antiocho sacerdotium sasoni vendente / extinctus est. vt patet. ii. Machabaeorum primo.

⁋ Contra has conclusiones arguitur sic. Simonia est circa intellectum: ergo non est peccatum. consequentia probatur: quia omne peccatum est in libera potestate facientis: ergo circa voluntatem Antecedens patet: quia simonia est haeresis. i. q. i. Quisquis. & ca. Presbyter.

⁋ Respondetur. assenti ri huic: donum spiritus sancti est venale pro pecunia, est haeresis: & sic Simodo magus putabat. Vnde Ambrosius in primo libro de Poenitentia, ad Nouatianum scribens dicit. Petrus cum Simon magicae artis consuetudine deprauatus putasset quod gratiam Christi per impositionem manus & infusionem spiritus sancti pecunia compararet: ait, non est tibi sors neque pars in hac fide: quia cor tuum non est rectum apud deum. hoc est erras in fide catholica: & ita hoc pertinaciter asserens est haereticus. Non tamen oportet nunc alium simoniacum tenere haeresim. nam contingit praelatum recte assentiri in intellectu quod in venditione beneficii committitur simonia, & male agitur: quo non obstante agit: quia crebro voluntas contrait ex sua libertate recto intellectus iudicio. Etiam consequentia illic illata in ualida est: quia probaret nullum haereticum peccare nam assensus erroneus in fide / in intellectu est liber, & a voluntate dependens: quia potest homo libere haeresim non admittere, vel admissam adimere

⁋ Secundo arouitur. Sacerdos celebrat pro sex paruis albis. & anniuersarium in certa quota pecuniae constituitur. In facultate quoque nostra Parisiensi mos est: vt magister in theologia det facultati. xc. vel. c. francos pro missa perpetua dicenda: in qua cuilibet praesenti / in distributionibus communicatur duodenus. In istis autem spi rituale pro temporali datur. ergo non omis datio temporalis pro spirituali, & econuerso, est simonia vel habitos optimos viros labe simoniae infectos dabis.

⁋ Respondetur. quis potest celebrare pro sex paruis albis sextupliciter. Primo tanquam pro fine principali & vltimato. Secundo tanquam pro precio adequa to: ac si esset iustitia commutatiua & valor rei ad rem: sicut est de emptione bouis in foro. Tertio pro sex paruis albis tanquam pro fine minus principali & subordinato vel subordinabili alteri fini vlteriori. Quarto modo vult celebrare pro sex paruis albis: & habe re pecuniam pro sui sustentatione. Quito modo pro suo labore quem habet in celebrando. Sexto pro distractione & impedimento quo impeditur celebrando ne aliis negociis vacet. & potest esse mixtio harum specierum. Primae duae intentiones sunt simoniacae denomninatione intrinseca: & tales actus habens est simoniacus. Aliae vero simplices sunt licitae, & in habente gratiam meritoriae. Sed si vnus primorum duorum modorum copulatim misceatur cum alio: mixtio est illicita. & ita hic est amphibologia. Sortes celebrat pro sex paruis albis: secundum quod pro i potest dicere circumstantiam finalem: & hoc bifaria: vel circumstantiam vltimati finis: vel finis non vl timati. Alii sensus clari sunt.

⁋ Ex quibus patet quod canonicus surgit in nocte vt habeat distributiones: & propter deum: nec tamen propterea committit simoniam. Similiter plerique veniunt ad seruitium ca hora qua dantur distributiones: alioquin non ven turi, sine labe simoniae. Et licet indoctus etiam sacerdos nesciat sic punctaliter distinguere in quo sensu pro sex paruis albis celebret: est excusatus: quia videt talem consuetudinem celebrandi a doctis per missam & non reprobatam. ergo ei est danda venia: licet in fine aliqualiter aberret. nam contingit quod innullum finem actualiter referat vltra sex albos. Et licet simonia sit contra ius naturae extendendo vocabulum, quod sapientes deprehendunt: non tamen quaelibet est contra ius naturae proptiissime dictum.

⁋ Sed contra istud argumentor. Sacerdos non celebrabit nisi habeat sex puos albos. Similiter nec canonicus veniet ad horas canonicas si non sit dis tributiones accepturus. ergo pecunia est causa pri cipalis: cum ea posita ponatur aduentatio: & ea se clusa non ponatur.

⁋ Respondeo, concesso ante cedente negando consequentiam: quia posita causa minus principali cum causa principali ponitur effectus: neutra tamen illarum sufficit ad positionem effectus: sed quacunque illarum seclusa remouetur effectus. Quemadmodum quis vadit ad Borbonam vt disputantes audiat, & de vino bac calaureorum bibat: qui tamen propter alterum tamntum non iret: sed propter illa duo simul. nam vno illorum remoto, vt in die quo ieiunandum est, non ac cedit. Non tamen propterea sequitur quod sex parui albi sunt causa principalis celebrationis. illa enim causa est magis principalis quae plus appreciatiue mouet: vel ad quam alia reducitur tanquam finis sub fine.

⁋ Sed contra hoc arguo. celebrando vt habeam sex paruos albos: illa pecunia est finis ce ebrationis in vno sensuum licitorum: ergo est causa principalis. Quod patet in simili. Non euangelizamus vt comedamus: sed comedimus vt euangelizemus. similiter non viuimus vt comedamus: sed comedimus vt viuamus.

⁋ Respondetur. licet aliquorum sit opinio quod peruertitur prdo finium quando finis principalis ad finem minus principalem ordinatur: hoc tamen non oportet: vt patet ex solutione argumenti: vbi ce ebratio ad sustentationem ordinatur. sic etiam potest esse de praedicatione. & ex consequen- ti dicendum est quod homo euangelizat vt comedat: sed comestio non est causa finalis vltimata: nec econuerso.

⁋ Vnde pro finibus cognoscendis ponuntur aliquot regulae: quarum prima est. Deus est causa finalis omnium tanquam causa efficiens. Apocalypsis. i Ego sum alpha & o. principium & finis. in quem omnes honae operationes sunt virtualiter & finaliter ordi nandae: licet non semper actualiter.

⁋ Secunda re gula. Inter fines medios ille est principalior qui est alio perfectior: & immediatius in finem vltimum tendit quam alter. vt est euangelizare verbum Christi populo communicando: quod est multum spirituale & excellens. Manducatio vero est circa corpus sine quo in hac mortali vita viuere nequimus. quantuncumque enim alte per aera aquila volitauerit: oportet in terram descendat pro corporis cibo habendo.

⁋ Tertia propositio. Non tamen peruertitur ordo finium quando vnus finis mediatus & principalior ordi natur in alium finem minus principalem, ad aliquem bonum sensum. vtpote quando finis principalis sine fine minus principali haberi non potest. vt pro uisionem aliunde non habens, quia non potest euangelizare sine sustentatione: idcirco potest euangelizare vt sustentationem habeat. & iterum prudens capit illam sustentationem vt euangelizet: euangelizat vt deo placeat: & habeat beatitudinem: & sic est finium reciprocatio. Et sic est quodam modo vnus finis tamtenm: secundum philosophum. iii. Topicorum dicentem. Vbi vnum propter alterum: ibi vnum tamtenm. Et sic duplex praemium accipit euangelizans: vnum temporale quo ad sustentationem a populo. & aliquod aeternum quod expectat a deo. Vnde super illud primae ad Timoth. v. Qui bene praesunt presbyteri &c. dicit glossa Augustini. Accipiens sustentationem necessitatis a populo: mercedem dispensationis a do mino. Ex isto patet quod quis potest religionem assumere vt sustentationem in ea habeat. Similiter velle esse sacerdos, vt beneficium obtineat: non tamen vltimate.

⁋ Sed contra dicta forte obiicies. ex ista sextuplici distinctione ad solutionem argumenti praemissa datur palliatio simoniae. nam vendens beneficium dicet se capere mille scuta in donatione beneficii non pro praecio adaequato: nec pro fine vltimo: sed pro sustentatione / labore / vel huiusmodi. Respondetur. capere mille scuta in donatione beneficii non est medium ad hoc subordinatum. & est simile ac si diceres: volo occidere istum hominem propter gloriam dei. Aliquid enim est ordinabile in finem vltimum: aliquid vero non. Et licet versipellis collator dicat: capio mille scuta gratis: & do ei beneficium gratis: deus scrutatur corda & renes: & praesumptio capientem & dantem simoniae labe non tat. Et dato quod non esset simonia (quod est falsum peccaret alios scandalizando: & praeterea suam famam imputabiliter negligit. Et propterea praecipit Apostolus primae ad Thessal. vltimo dicens. Ab omni specie mala abstinete vos. nam contingit ali quid intrinsecus non esse malum: sed propter pelles seu inuolutionem malitiae esse malum.

⁋ Sed contra hoc arguitur. quando vacat aliqua praebenda pinguis conferenda: potest episcopus seruare ad tempus pro aliqua patia causa aliquam portionem illius raebendae ad duos vel tres annos secundum exigentiam occurrentem. ponamus quod fructus isti recipiendi ad mille francos se extendant. hoc supposito arguitur sic: episcopus potest beneficium habituro di cere: des mille francos in promptu & beneficium libere tibi dabo: cum omnibus fructibus eius: & mille francos tuos applicabo instructioni templi, vel hospitalis reparationi: si potest successiue hos fructus colligere: quare non potest eos capere? Responde, tur illam suppositionem concedendo, & potissimum post consultationem habitam cum sapientibus: iam enim non erit vmbra simoniae. sed non licet illas pecunias in promptu capere: cum nesciatur an cofe rens morietur ante fructus receptos: tum etiam propter speciem mali.

⁋ Tertio arguitur. licet vendere inus patronatus: & tamen ius patronatus est quid spirituali annexum antecedenteri cum ordinetur ad praesentandum clericum ad beneficium ecclesiasticum. igitur. probatur maior. vendens dominium in quo est ius patronatus / in emptorem ius patronatus transfert, nisi specialis fuerit mentio de retentione eius. de iu re patro. ca. Ex literis.

⁋ Respondetur negando quod vendatius patronatus: sed ipsum transfert cum colligantia dominii cui annectitur. Et si dominium mille libras sterlingorum valeat sine iure patronatus, vendendo dominium ratione patronatus non licet plus accipere. Sed contra hoc arguitur. Omne ius quod venditor habet in emptorem transfert titulo enim ptionis & venditionis. Sed quia hanc propositionem negabis & bene: quaeritur, quo titulo in alium transfert ius patronatus? Respondetur titulo colligantiae. de per accidens tamen ius patronatus potest a dominio sepatari: sed non nisi in casu speciali. sicut vendens hominem, bonum angelum & malum a sua domo alienat. sed non titulo venditionis nisi de per accidens. fateor tamen quod venditio est causa sine qua non accessionis iuris patronatus.

⁋ Quarto arguitur. Quis potest eme re omnes fructus huius beneficii vt decimas: & tamen decimae sunt annexae spirituali. igitur. quod liceat manifestum est: cum decimae sunt triticum, agni, caprae, & huiusmodi. Forte dicis. licet istas decimas emere & eas vendere: sed non licet emere ius colligendi decimas. hoc enim ad ecclesiasticum spectat qui habet titulum in quo fundatur ius colligendi. Contra hoc sic argumentor. lus colligendi decimat est aliquid: vel ergo est realiter res decimae: vel homo colligens decimas. Si primum: sic argumentor. has decimas licet sorti laico emere: hae decimae sunt ius colligendi decimas: ergo ius colligendi decimas licet sorti emere. Et eodem modo probabo quod liceat alteri vendere. Insuper laicus capiens fructus ecclesiae per triennium a praelato, habet ius recipiendi decimas: alioquin iniuste eos recipit. Si dicas ius recipiendi esse sacerdotem: Sortes habet ius recipiendi sicut habet gradum: quaero abs te: quae res sit gradus, non est aliquod quam homo gradum homionus. Sed pono quod venundetur sicut Paulinus Nolane vrbis episcopus pro liberando filio viduae. Tunc sic. Plato hunc presbyterum emit: hic presbyter est ius recipiendi decimas. igitur. Respondetur negando consequer tiam: sed ius recipiendi decimas emit: qui enim capit beneficium triennio, iuste recipit: & habet ius recipiendi: sed non ratione officii. Beneficiatus autem est ius recipiendi ratione officii: secus est de capiente ab illo. & dato per possibile quod sacerdos beneficiatus sit seruus quamuis foret praeter rationem: do minus eius non habet dominium in bonis ecclesiae: quia non sunt illius: nec vllo modo ei distrahere licebit, s ius ponatur decimi fructus colligendi. Concedo si militer quod Plato ius colligendi decimas emit: sed no emit ius colligendi decimas ratione officii. nam emere importat actum voluntatis: & sic facit appellationem rationis. hoc autem complexum (ius co ligendi decimas ratione officii) supponit pro praelato connotando quod suo officio incumbit hos fructus colligere: vel pro decimis ipsis, connotando quod ab illo ratione officii colligi possunt.

⁋ Ex his pate simoniam esse peccatum graue: & quo modo lice pro spirituali accipere pecunia tanquai pro sustentation & labore: non autem pro praecio adaequato rei: ac si esset iustitia commutatiua. & recipiendo / conscientiam non debet facerem. nam vnus potest tantum licite lucra ri quantum alter illicite. vt vnus concionator colligit a. pecuniam tanquam valorem adaequatum verbi di uini. alter vero pro sustentatione aequalem aequa liter lucratur in bursa: vnus licite: alter illicite. Pauca item de reductione finium: & de principaliori a minus principali dignoscendo, diximus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2