Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

⁋ Distinctionis Decimaeseptimae Quaestio Septima. Eptimo quaeritur circa eandem distinctionem. An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plepani teneatur illa peccata iterato proprio sacerdoti con fiteri, vt satisfaciat praecepto Omnis vtriusque sexus. in secunda quaestione huius recitato & discusso.

⁋ Pro solutione quaestionis ponam aliquas propositiones siue conclusiones: quarum prima erit. Romanus pontifex potest dare facultatem alicui sacerdoti audiendi confessiones in cura alicuius plebani: non requisita facultate ple bani. Probatur conclusio. Nam plebanus facultatem impertitur aliis sacerdotibus audiendi confessionem: vt communiter in praxi videmus: non quesita alicuius superioris facultate: ergo superior illius plebani potest dare facultatem audiendi confessionem sine facultate inferioris. consequentia est manifesta in potestatibus se habentibus secundum superius & inferius: quicquod enim potest inferior: potest superior: & non contra. sicut in logicalibus pro quocunque supponit inferius: pro illo supponit superius & non econverso. modo Romanus pontifex dat religiosis facultatem: vt patet ex Clementina Dudum. de sepul. igitur. Secundo probatur idem. episcopus potest aliquibus dare facultatem audiendi confessiones in tota sua dioecesi. ergo Romanus pontifex idem potest in tota sua dioecesi: quae est tota christianitas, consequentia sano capiti probatione non indiget. intecedens patet de episcopo Parisiensi: & idem est iudicium de quolibet alio episcopo. pet Innocentium Tertium in generali concilio. prout recitatur cas. Inter caetera. de offi. iudi. ordi. vbi praecipit episcopis: vt habeant viros potentes in opere & sermone ad concionandum & ad visitandam plaebem, dicens. Vnde praecipimus tam in cathedralibus qui in aliis conventualibus ecclesiis viros idoneos ordinari: quos episcop possint coadiutores & cooperatores habere: non solum in praedicationis officio: verum etiam in audiendis confessionibus & poenitentiis iniungendis: ac caeteris quae ad salutem pertinent animarum. Et ratio est. quia episcopus est ordinarius singulorum in totam sua dioecesi. x. qui. i. Regenda. xvi. qui. vii. Omnes basilicae. & quilibet in dioecesi est parochianus episcopi. de archipresbytero. c. iii. de offi. ordi. ca. Significauit. Tertio probatur ab aliquibus sic. curatus suam auctoritatem habet ab episcopo: ergo si curatus facultatem impertiri potest, poterit & episcopus. Sed haec ratio deficit. bene verum est quod plebano episcopus dat curam: sed auctoritas plebani instituti non est ab episcopo sed a deo: licet mediante aliquo actu episcopi. Illud idem argumentum probaret episcopos non habere auctoritatem nisi a Romano pontifice: quod non concedo. Quemadmodum Romanus pontifex quilibet post beatum Petrum habet tantam auctoritatem quantam beatus Petrus habebat: licet mediante electione: & Petrus immediate habuit a Christo: electores tamen non dant Romano pontifici auctoritatem: sed Christus mediante aliquo facto huma non praerequisito. Sic curato episcopus dat curam: sed auctoritas curati est a Christo: hoc est curati sunt de ordine hierarchico ecclesiae sicut episcopi: & setuaginta duobus discipulis Christi succedunt: vt dicitur. xxi. distinctione. In nouo testamento. Pro terea aliter probatur siue tertio: siue quarto: non refert de probationum ordine. Aliqui casus reseruantur tam per maximum pontificem quam per episcopos inferiores a quibus plebani non possunt absoluere, etiam si at tentauerint: a quibus episcopi & eorum ordinarii ex longa & honesta consuetudine iam absoluunt. ergo eodem modo poterunt absoluere omnes sibi subiectos in suis dioecesibus. Quinto probatur. lex vel priuiegium maximi pontificis rationabile sufficit subdi tis: vt ea vel eo vti possint: sed hoc priuilegium a maximis pontificibus concessum est, & approbatum in Clemen. Dudum. de sepul. Quia sit rationabile, probatur sic. In eo quod est ad salutem necessarium non sunt homines arctandi, ne a via salutis impediantur: sed arctatio videtur fore onerosa si homines arctarentur ad confitendum proprio plebano: praesertim vbi solus confessiones audit: vel etiam vbi ipse aliis suam vicem committit. tum propter verecundos qui no tis non libenter confitentur: tum stat quod sint omnes ineruditi & non bonae famae apud suos: & confitens varios ha beat casus ancipites confitendos, & superueniat probus & eruditus religiosus: tunc. n congruum est vt subditus possit adire quem velit: quia melius est haberem duo refugia quam vnum: sic vt ille possit curato / vel religioso confiteri / suo curato relicto, quem stat esse ad peccatum sollicitatorem vel ineruditum. iniquum autem foret quod peccator tali obligaretur confi teri, quod enim institutum est pro charitate: non debet contra charitatem militare. secundum Bernardum. Sexto in dicta Clemen. Dudum. dicitur. Fratribus libere possunt confiteri volentes, quod nihil esset si requireretur facultas plebani, non enim est libertas in actu cuius dispositio pendet in alieno arbitrio: vt dicitur in cap. De multa. de praebem. super quo verbo ( libere) communes exposito res ita interpretantur quod confitentes possunt libere ve curatum vel fratres legitime praesentatos adire. In super his diebus plerique habent facultatem a Romano potifice vt possint confiteri quibus voluerint / non petita facultate curati. ergo eodem modo dare potest facultatem pontifex sacerdoti alios audiendi-

⁋ Secunda conclusio. Parochiani possunt sine facultate plebani fratres legitime ab epso admissos adire: & eis confiteri. probatur conclusio alioquin papale priuilegium religiosorum esset eis inutile, si possent per plebanos impediri, & requireretur eorum facultas: vt habet expresse cap. In his. de priuilegiis. vbi dicitur quod fratres prdicatores & minores habent priuilegium quod possint in altari portatili celebrare quocuque locorum venerint: quod cum quidam episcoi impedire volentes dicerent quod poterant illud facere: facultate tamen prius ab episcopis obtenta: respondit Innocentius tertius inr ca. praefato. S. Cum autem eis, quod non tenentur facultatem episcoporum requirere. alioquin nihil eis conduceret indulgentia papae: cum possint hoc sine licentia papae, annuentibus episcopis. Fodem modo omnino est in proposito: cum enim facultatem a papa hi fratres habeant audiendi confessiones: nullius inferioris a papa facultatem requirere tenentur per hoc enim quod episcopo praesentantur a superioribus suis prouincialibus, guardia nis, vel prioribus / ipsis epscois: non capiunt facultatem ab eis si reperti fuerint ad hoc idonei: quia contradicentibus epsopis possunt confessiones audire. loquor de iure & non de facto. Haec conclusio etiam probatur auctoritate Alexandri papae in quadam extrauaganti quae incipit Regnans in excelsis. vbi reputat eos haereticos qui astruunt & tenent oppositum. Tertio arguitur ad idem. omnium connexorum est idem iudicium. i. q. iii. Si quis obiecerit. sed audire & audiri sunt connexam. ergo si dicti fratres ex priore conclusione possunt parochianos sine facultate curatorum audire: parochiani possunt eos sine plebanorum facultate adire.

⁋ Tertia conclusio. securius melius & expedientius est crebro confiteri proprio plebano quam religiosis, probatur. nam interdum (vt plerumque Parisiis videmus) curatus est tam probae & sanctae vitae / qua religiosus factitius ( vt more Anselmi propter discri me ponendum loquar) & non modo ita eruditus: sed eruditior quocumque religioso praesentato vel praesentabili in tota dioecesi. stultum autem esset si parochianus tam excellenti viro relicto se illi cuius nec probitatem nec vitam nouit: imprudens obiiceret. Sed dicis & bene vbi essent tales curati: religiosos puderet sine talium facultate se ingerere: nec vellent vti suo priuilegio: licet possint de facto in praesentia eorum, quia non erat intentio legissatoris quod in tali casu vterentur lege, non quod fas sit etiam probis curatis, impedite religiosos ne confessiones audiant: sed ne violetur lex oportet aliqua permittere. nam si eis etiam episcopis praesentatos religiosos abiicere liceret: ab aliis ple banis ineruditis passim id traheretur in consequentiam. sed quia vulgo non sunt tales curati: propterea fratres toti multitudini sunt vtiles. Aliter arguitur. vbi dubium est de eruditione plebani & vita: tutius est illum accedere quam alium ignotum religiosum, propter multa. nam etiam dubium est de bonitate & eruditione religiosi, esto habitum deferat. vnde enim constat tibi an sit sacerdos: & de praesentatione epso facta per superiorem: Dicis. circa persentatione curatus, & episcopus de eorum ordinibus explorationem fecit qui est etiam superior. detur ita esse: quod non semper est verum: parua fit forte super hoc exploratio vel a vicariis duntaxat. Adhuc arguitur. curatus qui nouit modum viuendi totius parochiae: melius illius mores & vitia cognoscit qui alter: cum corporaliter a pa rochianis pascatur: & ipsi sint suus grex a superiore commissus: quibus sacramenta omnia in quacunque necessitate ministrat, & ministrare tenetur. melius quoque syncerius & sollicitius tuam salutem curabit qui alius qui tibi hac sola vice poenitentiam ministrabit. Dicis forte. sunt ita verecundi aliqui vt nunquam sua peccata debite curato vel coadiutori eius noto panderent etiam si debeant damnati. & aliqui sunt religiosi in vrbe clarissimae famae & do. ctrinae: talis autem non est curatus. Contra hoc ad huc argumentor. tunc tolles verecundiam que multum facit ad meritum confessionis. nam confitendo illi apud quem maxime erubescis, maxime mereris. & confitendo illi coram quo non erubescis: quem forte nunquam antehac vidisti: & opinaris te non amplius visurum: minime mereris. Respondetur. hoc est verum quod dictum est de verecundia: quod scilicet confitendo illi coram quo maximam verecundiam habes / caeteris paribus magis mereris: quia est maior difficultas pro ueniens et si non ex parte obiecti: tamen ex par te operantis: videlicet passionis naturalis quam homo sine sua culpa habet. sed non est de necessitate confessionis verecundiam hanc habere: vt patet de confessione facta incognito de qua loquimur. Secundo aliqui sunt stupidi & inuerecundi vt habens frontem meretriciam, & meretrix confitens: & melius est si reperiatur aliquis ita verecundus vt affert argumentum, vt saluetur cum longe inferiori merito confitendo incognito quam damnetur confessus curato: quia non omnibus morbis eisdem est similis medela appiicanda. qui enim dosim vel absynthium capere noluerit, quod alii simili morbo laborantes capiunt, leniori medicamine curandus est. Vbi dicebas de tuo curato improbo & de optimo clarae famae religioso: non es in casu conclusionis: sed assentior tecum. debes domum illius religiosi alatis pedibus pro confessione facienda adire, coram quo verecundiam non minorem quam coram duobus curatis habebis si ei notus fueris. hoc enim habet in se virtus, vt habentem in honore habe ri faciat: & coram ipso verecundemur de turpi. ponde ra igitur verba conclusionis, & quos casus excipiam.

⁋ Quarta conclusio. Potestas fratrum in audiendis confessionibus non est maior potestate sacerdotum parochialium curatorum. patet per Clemen. Dudum. S. Per huiusmodi autem. Quare non possunt absoluere vi illius priuilegii Dudum. a casibus pa palibus vel episcopalibus plusquam curati simplices. Sane hoc in anno cum essem deputatorum nostrae facultatis vnus contra quendam praedicatorem oppositum asserentem: eius propositionem sic qualificauimus. haec propositio est censenda falsa. qua qualificatione tota admisit facultas / demptis mendicantibus. ldem enim est de his quae non sunt & non apparent: modo de illo priuilegio minime docent: & quantuncumque eos rogaret facultas: nihil vidimus. Dicis. quomodo eos exclusit facultas cum multi sint curati re vel spe / pars contra eos sicut econverso? Respondeo. aliqui sunt in facultate curas non habentes actu: qui erant fratribus assignati: quorum nominabar vnus: qui omnes contra eos conuenerunt / certe rationabiliter (opinio- ne mea) moti: quia de suo priuilegio nihil docuerunt vlterius dico non valere dictum eorum quod episcopus non possit ab eis reseruare casus, licet a curatis casus reseruet: quia habent priuilegium a papa: curati autem solum ab episcopo. nam curati sunt ex institutie ne Christi. vt in. xxiiii. distinctione dicemus, a quibus episcopus reseruat casus. ergo a fortiori potest re seruare casus a religiosis, quam non sunt de ordine hierarchico. Cum his omnibus verum est quod fratres praedicti non possunt parochianis sacramentum eucharistiae / extremae vnctionis / & matrimonii solemniter ministra re sine curatorum speciali permissione. vt dicitur in Cle. de priuilegiis: vbi sub poena excommunicationis lati ista sacramenta praefata fratribus interdicuntur: & si ea administrauerint: a solo papa sunt absoluendi

⁋ Quinta conclusio & vltima. Confessi legitime fratribus praedictis non tenentur eadem. peccata confiteri proprio sacerdoti quem curatum vocant. voco hominem in proposito legitime confessum quando habet omnia alia requisita hoc dempto quod loco plebani fratri sufficienter episcopo praesenta: to confitetur. Probatur haec conclusio. Nullus laicus rite confessus tenetur eadem peccata iterato confiteri: sed confessus fratribus episcopo praesentatis est huiusmodi: ex duabus primis conclusionibus. igitur. ltem dato opposito inane esset eorum priuilegium in prima conclusione concessum: & nemo confiteretur illis si sciret se debere iterato confiteri suo proprio curato sua peccata confessa. Tertio hoc idem probatur in extrauaganti loan. xxii. quae incipit Vas electionis. vbi contrariam opinionem danat tanquam a catholicis respuendam. Sicut enim stultum est dicere quod papae confessus / episcopo teneatur iterato eadem peccata confiteri: sic stuitum est dicere quod confessus fratribus de quibus loquimur, teneatur eadem peccata proprio sacerdoti confiteri. sed debent huiusmodi in pascha petendo eucharistiam dicere se religiosis confessos: & si dubium sit curato: potest eis ne gare eucharistiam quousque illud probauerint. Vlterius sicut in superiore quaestione diximus: sunt in possessione & vsu: adeo vt eis confessi non confiteantur iterato eadem peccata.

⁋ Ex his conclusionibus patet responsio ad titulum quaestionis, nec respiciendum est ad verba glossae in decretali praefata. Omnis vtriusque sexus. quia cuius est condete: eius est interpretari. sed romani pontifices declararunt priuilegiis a se concessis quod non est necesse petere facultate a curatis ad hoc vt confessio valeat. igitur.

⁋ Secundo patet quod per proprium sacerdotem non oportet intelligere plebanum: sed sufficit sacerdos specialis / generalis vel generalissimus / vel ab eis auctoritate habens. Nec oportet contra illud allegare aliquod ius antiquum Clemen. Dudum praecedens: quia vetustate temporis iura corruunt. de tepore enim non habemus nisi nunc. quarto Physicorum.

⁋ Tertio sequitur quoi confitens his religiosis non confitetur alieno sacer doti, vt alienum distinguitur contra omnes acceptiones proprii: scilicet comunissimi / cmnis / & specialis.

⁋ Quarto sequitur quod eiusdem subditi sunt plures iudices in spiritualipus: sed non aeque princ pales. nam papa est principalissimus: curatus infi mus in ordinariis: & dum praecipiunt opposita: superiori obediendum est ex regula Augustinus quam magister in fine Secundi adducit.

⁋ Quinto sequitur quod si curatus praecipiat confesso / religioso de quo ioquimur, sibi sua peccata confiteri: confessus non tenetur ei parere. ratio est: quia contra legem rationabilem superiorum praecipit. modo in praeceptis superiorum pugnantibus, superiori: vt Augustini. de proconsule & imperatore dicit: obediendum est. Si dicas. si superior contra rationem praecipiat, & inferior rationabiliter: iam ei parendum est. dico quod male intelligis. tunc dico supremo parendum esse: vt dicitur Actuum quinto. scilicet deo hominibus relictis.

⁋ Contra primam & quintam conclusiones arguitur simul, quia eandem materiam contingunt. non potest aliquod priuilegium indulgeri in alterius praeiudicium. vt in ca. Ex tuarum. de vsu pallii. vbi dicitur quod icet papa det priuilegium: non vult tamen quod aliquis vtat to in praeiudicium alterius: quia papa nulli vult facere pre iudicium. xvi. qui. vii. ca. Decimas quas in vsum. sed hoc est in praeiudicium curatorum quod fratres audiant confessiones. nam aquam ad suum moledinum trahunt per eleemosynas ad se & ad suas ecclesias reparandas & huiusmodi minus est datur curatis: & fiunt minus reuerentes curatos parochiani.

⁋ Respondetur. verum est de priuilegio enormi. vt not. in ca. Cum olim. de consue. aliud omne priuilegium datur in praeiudicium. num quam enim priuilegia conceduntur nisi praeter generalem legem aliquid specialier concedatur, none habes quod papa dat priuilegia reigiosis vt non dent decimas de terris quas coluntvt in ca. Ex parte. de decimis. & hoc est in praeiudicium temporale ecclesiarum parochialium quia a talibus fructus decimarum auferuntur: & tamen propter vnius ecclesiae subleuationem hoc facit papa alteri. Secundo nego o hoc sit in praeiudicium curatorum. respicit enim pontifex vtilitatem plebis subiectae curato. nam multo melius est plebi habere hos religiosos cum curatis admissos qui solos curatos. & sic si religiosi tollant ali quos paruos denarios qui dati fuissent curato: tollunt etiam laborem: & curatu iuuant ad populum erudiendum, nec debet dirigere obtutum ad paruum lucrum temporale quod amittit: nec imputabitur ei illud Prouerb. xxvii. quod vultum pecoris in foro interiori non cognouerit: quia per eum non stetit: sed sufficit ei quod superiores dederunt his facultatem secumn cognoscendi vultum pecoris. & propter hoc excusabitur curatus.

⁋ Secundo arguitur. in capi. Omnis vtriusque sexus, dicitur. Quicumque vult iusta causa alieno co fiteri sacerdoti, a proprio petat licentiam & obtineat. aliter ille eum ligare non potest nec absoluere.

⁋ Respondetur. subaudiendum est: nisi sit priuilegiatus a sede apostolica: vel a iure. nam antiqua iura per posteriora exponuntur & reuocantur. priuilegium autem hoc in Clementina Dudum. derogat constitutioni in cap. Omnis. Etiam fratres priuilegiati sunt in aliqua acceptione larga proprii sacerdotes. Ad Extrauagam tem Martini quinti Ad vberes. & Sixti quarti. de reuga & pace. in ca. Vices. superius respodimus.

⁋ Tertio arguitur. si de duabus seruitutibus vna tollatur: altera remanet. de vsu pallii. Ex tuarum. & tur. de serui. vrb. praed. l. Si denegetur. ergo papa potest dare eis solam executionem & non potestatem vt confessiones audiant sine facultate proprii sacerdotis vt Bernardus in glossa arguit.

⁋ Respondetur. quando seruitutes sunt separabiles: vna concessa alia remanet: vt patet in lege allegata. nam si domus tua domui alterius sit in duabus seruitutibus obligata, scilicet vt non altius aedificetur: & ne stillicidium super tectum istius de illa cadat: si remittatur prima adhuc remanet secunda. istae enim seruitutes no sunt connexae: quia licet domus altius aedificetur: non sequitur necessario quod stillicidia propter hoc super rectum alterius cadant: quia per canales possunt aliunde deduci. Secus esset vbi seruitutes essent connexae. vt si concedas mihi ire per agrum tuum: concedes mihi facere semitam necessariam exequitioni: alioquin esset exequutio vana. Et ideo si datur exequutio priuilegiato: datur confitenti aucto ritas vt in eum possit fieri exequutio / cum audire & audiri sint inseparabiliter connexa: vt in probatione conclusionis superius diximus.

⁋ Vnde hic inter dominos curatos & religiosos a multis annis est dissensio. Pro quo notabis: quod ante dies Bonifacii Octaui qui fuit compilator Sexti decretalium / praedicatores & minores habuerunt quoddam priuilegium: quod incipiebat Ad vberes. in quo dabatur eis auctoritas audiendi confessiones: sic tamen vt constitutio generalis concilii, scilicet Omnis vtriusque sexus: in suo robore conseruaretur: ita vt confessi fratribus tenerentur nihilominus saltem semel in anno confiteri suis parochialibus presbyteris. super quo inter doctores & religiosos tempore Henrici Gandensis magnum erat certamen. Deinde Bonifacius Octauus anno domini trecentesimooctauo supra millesimum illam decretalem Su ra cathedram. edidit: quae hodie est in Clemen. Dudum. inserta: quam postea Benedictus Vndecimus per suam extrauagantem. Inter cunctas. reuocauit. postea Clemens Quintus illam. Inter cunctas reuotauit. & illam. Supra cathedram. Bonifacii Octaus quam passim habemus renouauit. Postmodum loan nes Poliacensis Parisiensis doctor nisus est capitulum Omnis vtriusque sexus. tenere in propria forma. Clemen. Dudum, examinando: quod Ioannes vicesimus secundus in extrauagan. Vas electionis reprobauit, manutenendo Clemen. Dudum. & eam ad Augustinenses, & Carmelitas prorogando. tem Alexander quintus Ioannis successor manutenuit Clemen. Dudum. addendo aliqua in sua Extrauagante: quae incipit Regnans in excelsis, que extrauagans fuit petita reuocari in concilio Constantiensi, & Basiliensi. sed nihil obtentum est. Et licet cap. Vices, Sixti quarti sit apparens pro curatis: non est tamen datum exequutioni.

⁋ Ex omnibus his non nulla epilocanm do, dicam primo quod iura humana sunt mutabsia. & si pontifices ordinarent contraria iis quae dicimus: sententiae eorum, antiquioribus statutis relictis / acquiesceremus: & cum regula Lesbia flecti remur. Ex quo sequitur quod doctores tenentes positiones oppositas ante pontificum determinationes: non male egerunt, in materia topica probabiliter vtrinque loquentes. vt Bernardus in glossa ordinaria in cap. Omnis vtriusque sexus. tenens quod requiritur permissus proprii sacerdotis: & multi alii tam in hac materia quam in alia.

⁋ Sed iuribus humanis relictis veniendo ad illa quae videntur mihi in lumine naturali impraesentiarum dicenda / positiuo iure neglecto: non est inutile quod eruditi & probi religiosi admittantur ad audiendas confessiones in tota ecclesia categorematice. ratio est: quia plerique sunt curati ineruditi & malae famae: qui raro laborant habere subditos probos & virtute praeditos. Nam improbo gaudet improbus: ne in praesentia probi, fama suam magis denigretur.

⁋ Secunda propositio: multi sunt eruditi religiosi mendicantes qui exercent aliquos actus potiores actibus curatorum: vt qui concionando / populum verbo & exemplo illuminant. nec est indecens quod isti a populo nutriantur: hoc enim est de iure naturae: vt patet primae ad Corinth. ix. & in malorum curatorum poenam & dedecus vt magis sordescant. Opposita ei iuxta se posita clarius elucescunt.

⁋ Alia propositio. si fiat bona diligentia i episcopos de fratrum admissione / non potest esse querimonia de eorum sufficientia. nam diligentissime fuit hoc a summis pontificibus adiectu. si episcopus sibi praesentatos examinaret vel vicarius eius. facile autem religiosorum conditio scientia & mores ab epso deprehendentur. nihil enim occurrit quo a recto & syr cero de eis iudicio distrahatur: sicut in caeca collatione beneficiorum: quia saepe prece / sanguine / & seruitio permotus: populi vtilitate neglecta dat curas ineptis & male merentibus. sed ad hoc quodammodo allicitur cum sua tamen graui culpa. hic autem in religiosis admittendis nulla est quaestio de beneficio dando: sed de sola salute plebis procuranda.

⁋ Alia propositio. vbi essent inutiles religiosi episcopo prae sentati, non deberet eos admittere. vel si inutiles reperti fuerit a curato successu temporis: & possit hoc probare: debet eos reiicere: sicut putatus bonus medicus a principio, comperto contrario est remouendus.

⁋ Alia propositio, no expedit dare religiosos auxiliatores curatis in tota ecclesia syncategorematice probatur. nam aliqui sunt curati ita religiosi in vita vt vocati religiosi: guardianis & prioribus longe eruditiores: quibus non expedit dare cooperatores. contingit etiam quod diligens curatus habeat paruum gregem circa quem in propria vigilat: vel si opi egeat / nouit quis sit sibi vtilis. scio probos religio sos erubescere in praesentia eiusmodi pastoris se ingerere sine eius facultate: nisi frontem perfricuerint Declaro istud per analogiam de medico corporali: qui in tota vrbe categorematice est vtilis: sed non syncategorematice, vtpote domui illi vel vico in qua vel quo est medicus multo exercitatior: secundum verbum Christi. Non est opus medico bene valentibus.

⁋ Vltima propositio. bonus curatus bonos religiosos quos nouit debet ad se in suum auxilium vocare neglectis his paruis fortunae munusculis: gregis sibi commissi quaerendo salute. & contra si curatum seditiosum & dyscolum religiosus videat cum quo non possit fructum seu aedificationem facere in populo, a loco illo ad alium secedat: vel in cellulam vnde exiit sese recipiat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7