Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

SEcundo circa hanc de cimannonam distinctionem quaeritur. An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto Praemittam quid nominis frater nae correptionis. deinde responde, bo ad quaesitum. Fraterna cor reptio sic describitur. est charitatiua admonitio de emendatione delicti. Quo supposito. Respondetur affirmatiue ad titulum quaestionis: dummodo ponam tur illa quae ad fraternam correptionem requiruntur. Cum enim sit praeceptum affirmatiuum non obligat pro semper. sed semper obligat: positis circunstantiis loci & temporis: quibus positis vnum quemque adultum ratione vtentem obligat. Probatur per illud Ecclesiastici. xvii. Vnicuique mandauit des de proximo suo. Et ratione sic. Homo tenetur vitare peccatum in seipso: & secundum ordinem charitatis diligere proximum sicut seipsum. ergo tenetur vitare quantum in se est / peccatum in proximo. Praeterea arguitur. quilibet habens vnde succurrere possit tenetur de suo facere eleemosynam corporalem / ne corpus proximi moriatur: ergo tenetur cauere a morte spirituali animae proximi. Propter ea Esaias sexto cap. sui libri, se tacuisse lamentatur inquiens. Vae mihi quia tacui. vbi glossa. quia Oziam & alios libere non reprehendi.

⁋ Est autem notandum quod aliqua requiruntur ad correptionem fraternam. Primo ex parte causae materialis & obiecti, quod sit de peccato potissimum mortali vel de veniali quod proxime ad mortale disponit. quia si esset solum veniale in causa & sequela: correptio non esset de praecepto. Petrus namque, ad Galathas. ii. subtrahens se a comestid ne ciborum in lege Mosaica vetitorum propter ad uentum missorum ab lacobo, peccauit venialiter solum: sed quia illud poterat esse propinqua dispositio in ruinam mortalium in aliis: a Paulo publice reprehensus est. fraternae enim correptioni non obuiat quod fiat in publico. Quamuis autem imprudentes passim non debeant corripere pro veniali euitando: viri tamen perfecti possunt vti correptione in pares: quales erant Petrus & Paulus: vbi Petrus sine iurgio cum tranquillitate & modestia suscepit correptionem Pauli. Causa finalis debet esse, vt proxinus a peccato abstineat. Causa formalis vt correptio fiat cum discretione: scilicet ex compassione & non ex indignatione vt faciunt inflati. Prouerbiorum. xiii. Inter superbos semper iurgia sunt. Propterea dicebat psalmographus. Corripiet me iustus in misericordia. Et apostolus ad Galathas. vi. Vos qui spirituales estis huiusmodi instruite in spiritu enitatis. Nec fiat animo turbato. Si enim sit vero simile quod proximus exasperabitur & non emendabitur: vel sint alii ad quos magis spectat correptio: nihil attentandum est. iam enim causa formalis siue modus in correptione relinquitur. Causa efficiens est adultus, non publicus peccator ad corteptionem in publico.

⁋ Ex his sequitur. quod positis istis quatuor causis correptio fraterna est de praecepto.

⁋ Secundo infertur: quod interdum omittitur correptio fraterna meritorie expectando tempus opportunum: cum scilicet est verisimile quod si nunc corripiatur, ex impatientia deterior euadet: ad quod aliquod aliud malum sequetur peius qua illud de quo fit correptio: vtpote / pereutiet me, vi graue odium contra me concipient: aut aliud peccatum committet per quod fiet peior quam per primum tunc itaque est inemendabilis. & propterea insensati viri est conari eum tunc a fuga illius peccati abstrahere: secundum illud Sallustii. Frustra niti& nil nisi odium quaerere: extremae dementiae est. Et Prouerbiorum. ix. ait Sapiens. Noli corripere derisorem ne oderit te. Sed licet corripientis odium sequatur ex leni monitione eius, & stultitia correpti: non est propterea desistendum.

⁋ Tertio sequi: tur quod homo mortaliter omittit fraternam correptionem: vt cum aliquis delinquens occurrit, & in stat tempus opportunum corripiendi: & correptionem omittit. Per tempus opportunum omnia ad correptionem requisita intelligo: puta quod verosimiliter speretur emendatio fratris: & non sit alius praesens cui ex officio corripere incumbit: vel si es praesens / videtur negligens: nec apparet aliquid aliud malum vel peius inde secuturum. tunc enim si quis non corripiat: hoc est propter timorem mundanum vel eius amorem inordinatum: per quem postponitur amor dei & salus fratris: ac peruertitur ordo charitatis.

⁋ Quarto sequitur quod potest homo ex ignorantia inuincibili sine peccato omittere correptionem fraternam ob praesentiam alterius boni. vt Sortes est Platoni hypocritae putato probo viro fami liaris: quem peccantem Cicero omittit corripere quia iudicat quod Plato bonus vir eum super hoc corripiet.

⁋ Quinto sequitur ex causa formali, quod al quos cum honore corripere debemus. Nam correptio fraterna est omnium ad omnes ad rectum sensum. itaque si inferior debeat superiorem corripere, vel virum in auctoritate constitutum: debebit hoc facere cum honore quem superiori inferior debet. cui quadrat illud Apostoli. i. ad Timotheum v. Seniorem ne increpaueris / sed obsecra vt patrem. Propterea Dionysius redarguit Demophilum monachum: quia sacerdotem & se maiorem corripuerat: irreuerenter eum percutiens, & ab ecclesia eijciens. Rursus declaratur exemplo. Est archidiaconus episcopus, vel archiepiscopus / satis vel nimis habens in beneficiis: qui tamen adhuc laborat pro alio habendo: tu qui hoc vitio non laboras / vbi caeteros negligentes vides: teneris illum corripere: & temporis opportunitate oblata / eum benigne & mansuete corripies, pro eius dignitate. Nec obstat verbum sapientis Proueibiorum. xxiiii. dicentis. Ne insidieris & quaeras impietatem in domo iusti: neque vastes requiem eius. hoc enim dicit, noli explorare peccata occulta in domo habiti iusti. Quod tangens Augustinus in libro de verbis domini, ait. Admonet nos dominus non negligere inuicem peccata no stra: non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas. Alioquin efficeremur exploratores vitae aliorum. Sed vbi peccatum prodiit in lucem, mihi soli vel aliis notum: iam non vado tanquam explorator illius peccati sed tanquam illius conscius.

⁋ Secundo notabis quod peccatum fratris mei vel est publicum & cognitum: vel occultum. Si primum: adhuc eum corripiam in occulto, explanando ei quonam pacto fama sua in vulgo laceretur: & quomodo alios male aedificet, quod si acquiescere noluerit: tunc illud publice poterit argui. Nam dicit Apostolus primae ad Timothe um quinto. Peccantes coram omnibus argue: vt caeteri timorem habeant. siue enim sit inferior, siue superior: non laceras famam eius, cum corripi as eum apud eos quibus cognita est eius culpa. Vel peccatum est occultum: & hoc dupliciter. vel te solo sciente: & hoc vel in confessione, vel extra com fessionem. Si primum: quiescendum est. nihil enim illinc potes referre: quicquid male acturus sit, siue populum a fide auersurus: siue vrbem hostibus traditurus: saltem nominatim. Si secundum: vel est aliquid magni mali facturus quod est peius quam denigratio suae famae, vtpote traditurus vrbem hostibus: vel auersurus populum a fide per haeresim: & tunc in occulto rogabo eum vt dest stat: si sit verosimile quod me rogante desistet. si vero non sit verosimile quod proposito malo abstinebit, quicquid mihi dixerit: tunc nominatim de illo dicam praefecto vrbis, quatinus ab eo tollat claues: vel praelato, de haeresi: quam parcissime lacerando eius famam. melius nanque est seruare innocentes, quos iste destruere proponit spiritualiter vel corporaliter: quam famam seruare istius nocentis, & ad hoc magis obligor. Vel est facturus aliquod malum contra se vel alium quod iudicatur a prudente non esse peius quam laceratio suae famae: & sic vel iste adhuc insistit peccato quod commisit, cuius ego solus conscius sum: & tunc tacendum est. vel est continuaturus adhuc. hic probabilis apparet mihi illa sententia quod monendus est in secreto in ter me & se. secundum illud Matthaei decimooctauo. Si peccauerit in te frater tuus. in te id est contra te, vel te solo sciente, siue contra seipsum siue contra alium: debes corripere eum inter te & eum solum. Si te audierit, lucratus es animam fratris tui. hoc est si tibi corripienti ad quiescat. quod si acquiescere noluerit: non est opus dicere nescienti: licet possit adduci vnus testis nescius. & hoc supposito quod minus malum sit huic pati hanc famae paruam denigrationem quae in suo peccato persistere & progredi. Si autem iudicetur quod conseruatio famae sit ei vtilior quo ad praeseruatio nem a peccato: non adducatur aliquis testis nescius. Et proportionabiliter dicatur de secundo teste adducendo. Si vero peccatum aliquo modo sit occultum, & damnum publicum a paucis scitur: possumus illos paucos in testes assumere aliis testibus neglectis, secundum processum illum Matthaei. xviii. Vbitatur: an rodere viri fag vmam sit grande peccatum. Respondetur. licet super hoc nonnihil superius in. xv. dist. quaest. xvi. loquutus sim: adhuc tamen nonnihil adi tiam. hoc namque diabolicum scelus tantum abhorreo: vt uandam dicta in eius execrationem replicare non pigeati cum obiter occurrentibus: vt homines ab eo abstineant: In primis praemittendo quid nominis famae: post ea ad dubitationem respondendo. Fama nihil aliud est qu opinio qua in populo de aliquo habetur. & quando est de bono / tunc quis est in bona fama: quae etiam potest dici honor in aliqua acceptione. quomodo dicit Aeneas apud Virgilium in primo aeneidos. Sum pius aeneas: raptos qui ex hoste penates Classe veho me cum: fama super aethera notus. Quando vero est de malo / capitur in malam partem, vt apud eundem Maronem in. iiii Fama malum: quo non aliud velocius vllum Mobilitate viget: viresque acquirit eundo. Lacerare autem famam nihil aliud est quam hanc bona opinionem extenuare. & hoc potest fieri multifariam. Vno modo per diminutionem famae bonae. Alio modo per inductionem infamiae: quod est multo peius priore. quod autem non sit idem infamiam inducere / & famam attenuare: patet per duos: quorum vnus foetorem ducit: & alter bonum odorem diminuit, nullum foetorem afferendo.

⁋ Hoc praemisso respondetur ad dubitationem primo: quod grade est peccatum famam viri lacerare, quod probatur. nam fama est frenum retrahens hominem a peccato: ergo illud tollens vt homo praeceps in vitium ruat / est causa peccati fratris: ergo peccat, quem admodum si quis ab equo tolleret frenum. Exemplum accipio de mulieribus impudicis quas dicunt habere frontem attritam & meretriciam: quae fama ablata praecipites in vitia ruunt. Item ecclesiastici. xli. scribitur. Curam habe de bono nomine. hoc enim magis permanebit quam mille thesauri praeciosi & magni. Tertio probatur. tollere a viro bona fortunae iniuste est peccatum: ergo tollere famam. consequentia tenet: quia mille au reis ipsa praestat ex auctoritate praecedente. si ergo tollere minus sit peccatum: etiam tollere maius. Praeterea. ne homines in prandio & in colloquiis detrahant aliis: ordinata est a patribus lectio in mensa. hic Augustini carmina in lucem prodiere. Quisquis amat dictis absentum rodere vitam: Hanc mensam vetitam nouerit esse sibi. Propterea multi boni religiosi se parati in mensa sedent & ex eodem latere. In vitis quo quod patrum legimus de quodam religioso incipiente di- scere psalterium, quam cum peruenisset ad psalmum cuius est initium Dixi custodiam: noluit vnquam vlterius progredi: dicens hanc lectionem sibi in tota vita pos se sufficere. Inter labia vero & dentes lingua vallai vt homo pensiculate ruminet quae dicturus sit. & puerorum Cato inquit. Proximus ille deo qui scit ratione tacere. Cum igitur pro detractione vitanda tot salutares monitiones a patribus datae sint: & magnam iniuria fiat proximo detrahendo: detractio est grande malum. & per consequens detractores deo odibiles tanquam Cerberus fugiendi. Nam glossa ad Roma. i. super illo verbo (deo odibiles) dicit. Ne putetur leue esse peccatum: propter hoc quod consistit in verbis. Prouerbiorum. xxiiii. scribitur. Cu detracto tibus ne commiscearis. Et psalmographus ait. De trahentem secreto proximo suo / hunc persequambar. Et rursus. Sepulchrum patens est guttur eorum. & plus coram deo & probis hominibus foetent quam sepulchrum materiale multis recentibus cadaueribus refertum / patens oleat. Hoc concludendo fixum aimo teneas, quod de multis assuetus apud te male loqui: apud alios de te absente / peius loquetur. Nam si dente canino & serpentino famam meliorum te rodat: consequens est ipsum esse natura maledicum. Sed & istos pestiferos effugias.

⁋ Secundo sciio quod interdum quis famam alterius opprimit: nonnunquam attenuat: & interdum tollit: vel non laudando cum debet: vel laudando exigue & frigide quem deberet exaltare. vnde Phauorinus philosophus vt Aulus Gellius. xiiii. libro noctium atticarum cap. iii. scribit: turpius esse dicebat exigue laudare atque frigide quam infectanter & grauiter vituperare. quoniam qui maledicit & vituperat: quanto illud acerbius facit: pro inimico ducitur: & plerumque propterea fidem non capit. Interdum enim laudat versipellis detractor parua laude: vt illud quod est magna laude dignum, vel remoueat / vel attenuet perinde acsi de ingenioso & erudito theologo dicat. est laboriosus valde & studio assidue insistit: sed si ei ingenium mater scientiae defuerit: nullo la pore excellenter eruditus euadet. Et sic caute tollit a viro hoc in quo eum laudare habet. sicut tertio Topicorum dicit philosophus. Studere nega mus / vt ingeniosi videamur. Vel aeque eum in ingenio commendat: laborem vel eruditionem adiungendo in quo laudare habet: talis callide famam alterius laudando coram attenuat: perinde ac si diceret. est ingeniosus non laboriosus vel in eruditus: quia ad excellentem eruditionem requiritur vltra ingenium labor. Et licet turpe sit nos ipsos laudare: alios tamen laude qua digni sunt efferre debemus. tum vt promoueantur: & alios verbo & exemplo ad gloriam dei illuminent. tum secundo vt ex proborum vera laude ad virtutes / audientes animentur: & vt finaliter laudetur deus qui adhuc con- seruauit. vii. milia quorum genua non sunt curuata ante Baal.

⁋ Ecce quid sit correptio fraterna: & quod debeamus esse solliciti de peccato in proximo euitando, eum corripiendo pro loco & tempore. quid fama in communi: quid bona fama & mala. quod supe primere famam proximi quem laudare debemus sit peccatum: & maius / eam attenuare in parte: & adhuc maius, totam auferre: & pessimum est infamiam excitare: & loco rosarum / colloquintidas, qua sunt pessimae haerbae, & vrticas porrigere. Quando autem est dubium an fama viri sit reipublicae noci tura: tunc secundum consilium Catonis: parce lau dare memento: simul ne inconstans dicaris: foeden denigrando eum quem heri & nudiustertius aethere dignum praedicabas. Caeterum familiarem societatem cum maledicis & detractoribus si sapis. non ineas: quia erunt tibi in ruinam. nam teneris crebro eos corripere quod maledicant surdo absentia & timore humano forte hoc omittis, vel fortasse quod deterius est, eos detractantes libenter audis, & aures patulas eis accommodas: ac sic eos tuo peccato in sua malitia foues. Et licet aliquid mali verum de proximo recitent: non es a detractionis labe excusatus eos audiendo. Tum quod non est eis habenda fides. Tum secundo, demus esse verum: est tamen occultum: & praetermisso ordine iuris recitatur & auditur. Si dicas. hoc modo non licebit recitare in a. patria quomodo Sortes sit vltimo supplicio ob scelus commissum punitus Parisiis: cum illic sit occultum. Respondeo. vbi culpa illa est non torie punita Parisiis: licitum est in a. patria ex qua oriundus est occisus, illud recensere: dummodo fiat pro emendatione eorum ad quos rumor peruenerit, vt sint peritiores in similibus delictis cauendis. Si vero in vindictam occisi vel contumeliam recitetur: peccat recitans.

⁋ Postremo concludendo addemus quod aliquis est qui de bona fama adeo parum habet vt paruum sit peccatum de illo aliquid mali dicere: nec enim laceratur eius fama, cum apud probos viros nullam habeat, quemadmodum si sit aliquis vestes nullius momenti habens: paruum est peccatum vel nullum / lacerare eas. secus est de bona veste. Optimum, optimis vestibus circumamictum imaginabere: & pessimum vestibus nullius momenti. & secundum accessum ad illa extremamedii iudicabuntur. sicut autem meliorem vestem lacerans plus peccat caeteris paribus: sic probioris viri famam lacerans plus peccat. Dixi (caeteris paribus) quia potest homo ex industria & intentione de minus bono male loqui: in quo magis peccabit quam quadam garrulitate vel imprudentia de meliore inique & male loquens.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2