Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis
1

⁋ Distinctionis Quadragesimae Quaestio Tertia. Ertio. circa materiam quadragesimae distinctionis quaeritur. an Romanus pon prostifex possit dispensare vt con A trahatur matrimonium in gra ldibus lege prohibitis. Pro solu i tione quaestionis pono conclu siones: quarum Prima est. Romanus pontifex potest dispensare in omnibus gradibus lege humana prohibitis. Probatur: quia in qualibet lege sua dispensare po test. modo haec prohibitio coniunctionis gradumum con sanguinitatis a lege pontificis prouenit: & si a concilio: adhuc in statutis ecclesiae dispensat. Praeterea passim (vt videmus) in talibus dispensat: & nec dispensati / nec alii in hoc faciunt conscientiam. igitur. Amplius. seclusa lege humana homines possunt in illis gradibus consanguinitatis contrahere. praeueniam igitur omnem legem: & simus in tempore ante legem huma nam: tunc licite contrahitur. Idem autem est postqui lata est. praedecessor enim istius pontificis non poterat istum liga re: quia par in parem non habet imperium. Rursus, rex potest dispensare etiam licite pro rationabili causa in sua lege positiua humana. ergo & maximus pontifex.

2

⁋ Secunda conclusio. nulla lex positiua diui na nunc vetat matrimonium inter aliquas personas. Probatur. vel illa lex esset Mosaica Leuitici: & hoc non, quia iudicialia legis sunt extincta: vel lex euange lica: & illa dari non potest. igitur.

3

⁋ Tertia conclusio, aliquae personae prohibentur omnino contrahere omni lege humana seclusa. hoc patet apud gentiles & omnes.

4

⁋ Sed quia hic sunt doctorum contrariae sententiae: aliqua commemorare libebit. Petrus Paludanus distin. ii. iiii. qui. i. art. ii. in quadam dubitatione dicit quod lege na turae solum duae personae prohibentur. Et hoc potest robo rari. nam Antoninus recitat quosdam dixisse Martinum quintum dispensasse vt quidam suam sororem vxorem teneret / propter maximum scandalum eui tandum. Alii autem dicunt omnes personas Leuiti ci. xviii. prohibitas, esse de iure naturae vetitas, quod melius credo esse dictum. Pro cuius intelligentia illas personas ponam. sic habet litera. Omnis homo ad proximum sanguinis sui non accedet. vbi pulchra glossa interlinearis super hoc verbo ( homo. Qui enim accedit / non est homo sed iumentum. Illic hae per sone prohibentur, mater / nouerca / soror / siue ex par tre siue ex matre: neptis / soror patris aut matris. quas personas glossa in. c. Literas. de resti. spo. enumerat in his carminibus. Nata / soror / neptis / matertera / fratris & vxor: Et patrui coniunx / mater / priuigna / nouerca: Vxorisque soror / priuigni nata / nurusque, Atque soror patris coiungi lege vetantur. Duo decim sunt personae illic prohibitae, quod autem dicit de vxore fratris: paulo inferius attingam, dicturus quod llud male ponatur in carmine.

5

⁋ Quarta conclusio. Aliquae personae prohibentur contrahere de iure naturae. probatur. pater prohibetur contrahere cum filia: & filius cum matre. Refert siquidem philosophus. viii. de animalibus quod quidam equus absconsis oculis / cum matrem cogeretur cognoscere: vt primum agnouit seipsum praecipitauit ac scelus expiauit. Et quidam camelus simile faciens actorem interemit. Si autem hoc sit contra naturam brutorum bene sentientium: quis non videt illud esse contra legem naturae hominibus inditam: Hinc Ninus matrem Semiramidem tru cidauit. & Cyniras rex filiam Myrrham perimere tentauit, quae patris congressum furtim sollicitauit vt videre est apud Ouidium. x. Metamorphoseos. hic locum habet illud Geneseos. ii. Relinquet homo patrem & matrem: & adhaerebit vxori suae

6

⁋ Quinta conclusio. aliquae personae nunc vltra du as prohibentur contrahere matrimonium probatur. nam frater prohibetur contrahere cum sorore: ergo plures pro hibentur. consequentia est nota. Antecedens probatur: quia sapientes & legissatores in solo lumine na turali loquentes & philosophi ita dixerunt: & in hoc convenerunt. igitur. Et vt a philosophorum principe int tium loquendi sumam: patet impugnando politia Socratis & Platonis secundo Politicorum de vxorum plu ralitate. illic enim infert vt absonum quod frater sororem / et filius matrem cognosceret, quod grande scelus existimabat. Et quia ab illo iussit socrates abstinere ne vnquam commixtio tantae propinquitatis foret: et ne esset nimis excessiuus amor inter coniuges: Aristo teles dicit esse disconveniens quod propter solam illam causam esset talis commixtio vetita. debent enim sibi ita propinqui quandam charitatiuam amicitiam mu tuo: quae tollitur per carnis commixtionem. Insuper Ouidius. ix. metamorphoseos describens quomodo Byblis caeco amore ardebat in concupiscentiam fratris: refert eius lamentationes de Cauno quod esset sibi frater: quem ipsa sanguinem exosa, non fratren sed dominum vocauit: indicans quod fraternitas ob staret cmmuniugio. sic enim inquit poeta. la dominum appellat: iam nominia sanguinis odit. Et dum illud colorare nite retur de diis qui suas sorores habuerunt vxores: dicebat / aliam legem esse mortalibus. Dii melius: dii nen pe suas habuere sorores. Sic Saturnus Opem ium ctam sibi sanguine duxit: Oceanus Tethyn: lunonem rector olympi. Sunt superis sua iura. quid ad caelestia ritus Exigere humanos / diuersaque foedera teto? Assumpsit autem dictum a vulgo admissum, quod viri belial vt lupiter & huiusmodi homines flagitiosi essent admissi in numerum diuum: sciens hoc hominibus non licere. Parthorum quoque coniugia qui sorores / fi lias / matres quoque ipsas sibi matrimonio copulapant, vt barbarica ac detestabilia, prorsusque ferina sic suggillat & execratur Lentulus apud Lucanum in octauo Pharsaliae. Num Barbata nobis Est igno ta Venus: quae ritus caeca ferarum Polluit inume ris leges & foedera taede Coniugibus: thalamique patent secreta nefandi. Inter mille nurus epulis ve sana meroque Regia non vllis exceptos legibus hor ret Concubitus. tot foemineis complexibus vnum Non lassat nox vna marem. iacuere sorores In fra trum thalamis: sacrataque pignora matrum. Troglodytae item vltra Aethiopes carnibus serpentum viuentes ( vt Plinius scribit) hoc vitio ab homini bus notati sunt quod more brutorum sanguinis rationem non haberent. Praeterea si inter fratrem & sororem esset admissum coniugium: esset superfluus amor, & confunderetur ordo inter eos institutus. quod est absurdum. Hoc ostendi potest de Byblide: & item Artemisia, quae Mausoli fratris & communiugis cineres in potu hausit. Hinc philosophus octaui Ethicorum xii. sic dicit. Fratres autem sese mutumo diligunt quod ex eisdem sint orti. identitas enim quae est ad illos /i idem inter ipsos facit. quapropter eundem sanguinem dicunt & stirpem & talia sunt. igitur. quodammodo idem & in diuisis. magnum autem ad amicitiam est & enutritos simul esse & aetatis aequalis. Aequalis enim aequalem delectat. & ipsi familiares sodales sunt: idcirco fraterna amicitia sodalitiae similis est. probarunt se mutuo in moribus: & amicitia longo tempore parta est. Hinc vbi videmus duos sese ve nementer amare: dicimus. diligunt se more duorum fratrum. frater enim est fere alter. hinc in religioni bus pro nutrienda amicitia dicuntur fratres. idem. est de sorore. nam frater de praedicamento relatio nis sororem complectitur. Caeterum dum comes Armeniacus omni via sororem habere in vxoren apud pontificem maximum laboraret: nihil vnquam impetrare potuit. Cum igitur gentiles in omi po litia bene instituta recusarint fratris & sororis con nubium: credo illud esse omnino illicitum: nec ho minem purum posse istic dispensare. Auctor tamen naturae deus cum Cain dispensauit quatenus propriam haberet sororem: quia nulla alia erat. Et probabilius est idem de omnibus personis Leuitici xviii. ca. prohibitis, quod pontifex dispensare nequeat.

7

⁋ Contra hanc vltimam conclusionem arguitur. Prohibetur frater accipere relictam fratris, Leuitici. xviii. & tamen in hoc dispensare potest Ro manus pontifex. Nam Henricus octauus nunc in Anglia regnans habet relictam fratris sui Arthu ri, dispensante lulio secundo. & Emanuel Lusitanus habuit nunc successiue duas germanas sorores filias Ferdinandi regis Hispaniae dispensante Alexandro sexto. & Innocentius tertius cum quodam Liuoniensi dispensauit: vt patet de diuor. ca. vltimo. ergo male dictum est.

8

⁋ Respondetur. illae per-: onae nullo modo erant prohibitae lege Mosaica contrahere matrimonium: sed scriptorum errore est in plerisque libris hoc suppositum. nam id repu gnat legi de suscitando semine fratri defuncto, Deu teronomii. xv. quod intelligitur sicut dicit glossa marginalis, si frater habeat semen: vel de vxore repudiata: vel de fratre viuete: quod minus placet glossae, & bene: quia illae prohibentur per adulterium. Nec valet obiicere per illud quod Ioannes Herodi dixit, non licet tibi vxorem fratris tui habere. quia frater Herodis adhuc viuebat.

9

⁋ Secundo arguitur. Thamar dixit Amodo fratri suo. pete me a patre meo & dabit me tibi. Respondetur: Thamar non erat filia ipsius Dauidis sed alicuius vxo ris Dauidis. propterea vocabatur eius filia & soror Amon. secundo mulier imprudens poterat hoc putare licitum.

10

⁋ Tertio arguitur. Abraham hapuit filiam fratris scilicet Saram quae erat filia Aram: & Othoniel tempore legis habebat Axam filiam fratris. ludicum primo. ergo aliquis potest habere amitam vel materteram: quia distant eodem gradu com sanguinitatis: scilicet secundo in linea collaterali: & tamen prohibetur matrimonium cum matertera vel amita: Leuitici. xviii. ergo quinta conclusio cum llic dictis sunt falsa.

11

⁋ Respondetur concedendo ante cedens quod illud erat licitum in lege: videlicet quod vir in linea ascendente accipere poterat neptem ex soro re vel fratre in linea descendente. sed consequentia est nulla: quia in ascendente peruertitur ordo naturae: quod scilicet mulier altera mater sit vxor & sub viri imperio quemadmodum mulierem decet esse: non curando de multitudine annorum mulieris super virum, sed de ipsis gradibus, quando autem quis accipit neptem ex fratre vxoris quae est subiecta in gradu / est etiam subiecta vi officii vxorii. Vides ergo non esse idem in omnibus gradibus. & patet aliumde. nam viro ducere matrem multo magis iniquum est quam accipere filiam: & tamen est idem gradus.

12

⁋ Quarto arguitur per argumentum Myrthae conquerentis de natura humana quod non permisit hominibus conmixtionem parentum cum filiis sicut brutis. quae cum recitasset quomodo bruta non discernunt copulam, inquit. Felices quibus ista licent: humana malignas Cura dedit leges: & quod natura remittit. Inuida iura negant. fabulam late prosequitur Ouid. x metamor.

13

⁋ Respondetur. brutis legem naturalem quam habent, hoc est illum instinctum naturae deus dedit. hominibus autem instinctum ad generatio nem secundum rectam rationem. bruta enim coeunt solum vt foetum habeant: deinde non coha bitant. homines vero requirunt certas personas quibus cohabitent, & vt sibi inuicem inseruiant, tam ante generationem quam post generationem pro edu candis liberis. Quod bene notauit Aristoteles. viii. Ethicorum. xii. ca. inquiens. Atque caeterorum quidem animalium hic societatis est terminus ( ante loquu tus erat de procreatione communi animalibus), homines autem coniugium subeunt non solum procreationis causa: sed eorum etiam quae ad ipsam coferunt vitam. officia namque continuo sunt diuisa: at quod alia viri / alia sunt vxoris. opem itaque sibi mutuc ferunt: res proprias in commune ponentes. Et. vii Politicorum dicit idem. Si quis eat nisi ad suam con iugem / grauiter est puniendus secundum leges. pro pterea vocatur (inquit) coniugium. ac si diceret, cum lla debet vir iungi: & cum nulla alia: & econverso. Demens autem illa Myrtha toti posteritati fabula bene vidit illud esse contra naturam humanam nam, vt pulchre scribit poeta, dicebat alias leges dedisse deum hominibus: alias vero brutis. Conqueritur autem & Plinius libro septimo de natura humana dicens. Natura creauit bruta cum pilis i: cum cornibus, cum plumis: quorum aliqua statim sibi succurrere nouerunt: aliqua quambreuissime. solus homo nudus / eiulans / sine armis / sine vestibus producitur. Cui respondeo quod deus dedit & inclinatio nem & rationem parentibus filios in iuuentute mo derandi vt filii magis amarent deum / & parentes quibus sic essent deuincti. primos autem parentes adultos tam corpore quam ratione produxit. Praeter ea deus hominem ad beatitudinem / sui capaces produxit: bruta vero caduca & mortalia cum terra peri tura: secundum illud Ouidii primo metamorpho seos. Pronaque cum spectent animalia caetera terram: Os homini sublime dedit, caelumque videre lussit: & erectos ad sydera tollere vultus. Potiores ergo partes & meliores homini dedit vt sit memor illius Aristotelici. ix. Ethicorum. Diis parentibus & ma gistris nemo potest referre gratiam ad condignum.

14

⁋ Ostensum est igitur esse contra ius naturae quod imter parentes & liberos sit matrimonium. ad quod Myrrha nullum colorem inuenire poterat nisi per pruta. Est etiam contra ius naturae / fratrem contra here cum sorore: vel virum cum nouerca. & sic de aliis personis Leuitici. xviii. ca. nominatis. Et isti sunt gradus in quibus non contrahere Innocentius tertius in ca. Literas. de resti. spolia. vocat de iure diuino: in quo nec pontifex pot / nec consueuit dispensare: quia de iure naturae si in istis esset matrimoni um, confunderentur nomina propinquissimi sangui nis & coniugii. & hoc graphice notat poeta ex per sona byblidis dicens. Oego si liceat mutato nomi ne iungi: Quam bene Caune tuo poteram nurus esse parenti. Quam bene Caune tuo poteras gener esse parenti. Et Myrtha seipsam sic alloquitur. Tu ne eris & matris pellex, & adultera patris ? Tu ne soror nati, genitrixque vocabere fratris? Simile facinus abominabile in natura curiosi de expositione car minis huius proponunt. Salue nepos frater, filio dixit sua mater. quod sine vitio naturae / nomninia con fundendo fieri non potest: vtpote si ludas Scariothes vel Mahumetus arabs ex matre sua genuis set filiam Bertam: & postea ex Berta genuisset fi lium: Berta filio viro dicere poterat, salue nepos frater fili. primo est filius Bertae. secundo est nepos ex fratre. nam Mahumetus est frater Bertae. immo ludas erit auus filii & auunculus Bertae. auus filiii quia pater Bertae. auunculus / quia frater Bertae. Vbitatur: quare insti gradus consanguinitatis a matrimonio prohi ui beantur. Respondetur. hoc fit duplici de causa. Vna est, ne supersluus amor contrahatur in coniugio. nam cum amore coniugali accederet amor sanguinis. Alia causa est ad dilatandam cha ritatem & amicitiam in republica: & ad tollenda be la. regum enim & principum filiae pacem inter discor des familias nutriunt. Numquid lulia tamquam lsthmos pacem inter lulium Caesarem patrem & Pompeium Magnum suum maritum tenuit: qua de medio si ne liberis sublata horrida bella ciuilia inter eos ex orta sunt. Qua de re Lucanus in primo Pharsa liae sic perbelle canit. nam pignora iuncti Sangui nis, & diro ferales omine taedas Abstulit ad manes parcarum lulia saeua Intercepta manu. quod si tibus fata dedissent Maiores in lucae moras: tu sola furen tem Inde virum poteras, atque hinc retinere paren tem: Armatasque manus excusso iungere ferro. Vt generos soceris mediae iunxere Sabinae. Morte tua discussa fides: bellumque mouere Permissum duci bus. stimulos dedit aemula virtus.

15

⁋ Dubitatur se cundo an praescriptio locum habeat in matrimonio. Dico quod non. nam praescriptio dat ius ex con stitutione hominum: & secundum eorum intentum ius reddit. modo casus matrimonialis eximitur a praescriptione. vt patet de consangui. & affi. cap Non debet.

16

⁋ Dubitatur tertio. ponatur Berta co gnita a sorte / postea contrahens matrimonium cum Platone fratre Sortis, iuris ignara / vel aliter ex ma litia. ipsa ad cor rediens confitetur peccatum Ciceroni curato suo. An Berta teneatur reddere debitum Pla toni, vel prodere suum peccatum occultum. lste casus his diebus proximis Parisiis vt intelleximus / accidit. Respondetur, non est verosimile quod cum ea dispensabitur. Nam de principibus pro pa ce communi illud reuocatur in dubium: an papa possit. dico ergo quod non debet reddere debitum: quia scit ipsum non esse virum suum: & fingat aliquid incompossibile reddendo debito, nec ipsa habebit aliam pacem / quousque casum officiali & vi ris grauibus & secretis ostendat: cogeturque redire ad virum / nisi excipiat per affinitatem. & sic crimen occultum propalabitur

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3