Quaestio 2
Quaestio 2
Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
SVperiore quaestione diximus corpus Christi rea liter esse in sacramento Eutharistiae. sed cum sit longum septem pedibus sicut est in scaelo & fuit interra: non est facile captum quomodo est in Eucharistia: & tamen theologi est illud cognoscenre, exemplo Pauliqui dicebat: sapientibus & insipientibus debitor sum. Insipientibus enim sufficit dicere ita esse fide credendum: qui in talibus non fluctuant. Nam qui nihil scit, nihil dubitat. Ita facile enim rudis assentitur huic articulo vel huic: deus est trinus & vnus, sicut huic, deus est. sapienti autem appraehensiones de modo possibilitatis occurrunt. & pro talibus in fide tenendis, & aliis arguendis si aliter sentiant, possibilitatem osten dere oportet. vnde dicit Paulus ad Titum. Sint potentes exhortari in doctrina sana, & eos qui con- iradicunt arguere. Sapientes autem hic varias vias imaginati sunt, & non insulse. quia etum de fide sit quod corpus Christi in Eucharistia contineatur, ex quastione praecedenti: non tamen est de fide modus quo existit: sed opinabil:s. Et pro illo intelligendo scito, quod aliqui ponunt quantitatem a re quanta distin pumi: & dicunt corpus Christi esse in Eucharistia sine quantitatem sua. Alii habent pro inconvenienti quod corpus Christi careat aliquo accidente potissimu absolunto in Eucharistia quod in caelo habet. & isti inter se digladiantur. nam eorum aliqui dicunt: quod quantitas corporis Christi realiter est cum substantia eius in Eucharistia: quia vbicumque est substantia aliqua, ibi etiam necessario sunt omnia accidentia absoluta eidem inhaerentia, sed illa quantitate non extenditur corpus Christi localiter in sacramento. quia illic non est quantitas modo suo quantitatiuo / sed modo substantiae quae quantum est de se: est in loco indiuisibiliter: vt patde anima intellectiua vel angelo. Et ratio est secundum eos / quia quantitas Christi non est ibi tamquam primus & per se termini conuersionis, sed concomitater ad primum terminum Conuersio enim panis fit in substantia corporis Christi tanquam in primum & per se terminum: quam sua accidem tia concomitantur: ergo quantitas est illie non more suo, hoc est more quantitatis, sed more substantiae. Et sic dicere oportet quod corpus Christi in Eucharistia habet quantitatem / & est quantum: non tamen modo quantitatiuo: quia non habet partem extra partem, sicut Sortes lste autem modus vltinius non placet. quia si natura quantitatis continuae est extendere corpus cui inhaeret, ips extendit, siue sit primus terminus siue concomitans, nihil refert. Si enim produceretur substantia Sortis a deo per instans vel tempus ante quantitatem continuam eius, & postea quantitas produceretur in Sorte, Sortes non esset minus quantus extensiuem quam si fuisset cum Sorte, dato quod quantitas primo producta fuisset.
⁋ Duo aut sunt modi aliis omnibus re ictis defensabiles: & posterior apparentior & communior nuem imitari propono: vt in quaestione sequenti patebit. Prioristorum modorum est iste. tenendo quod quantitas continua est res quanta: quaelibet pars corporis Christi est cum qualibet alia penetratiue. Declaratur possibilitas huius modi. Deus potest facere penetrationem variorum corporum inter se: sicut est de materia & forma: vt distinctione. xlix. huius amplius patebit. ergo eodem modo potest facere penetrationem partium eiusdem corporis ita vt omnes simul sint / & tuc est facile captu: quomodo totum Christi corpus est in tota Eucharistia & in qualibet eius parte: sed non est illic sub modo quantitatiuo. modus autem quantitatiuus nihil aliud est quam habere partium extensio nem in ordine ad totum: & ad locum: & hoc est facile / modo teneas quantitatem esse rem quantam. Et si teneatur quantitas continua distincta a re quanta: potest defendi quod corpori Christi inhaereat: & ipsum sit quantum ratione quantitatis ei inhaerentis: sed non est sub modo quatitatiuo: quia no est extemsio partium nec in ordine ad totum / nec in ordine ad locum: quod est de ratione modi quantitatiui, non est autem de ratione quam titatis continuae corpus cui inhaeret extendere simpliciter: sed de potentia naturae. Tertio defendi potest quod in Eucharistia nulla est quantitas continua Sicut enim alii dicunt quod sunt multi respectus corpori Christi inhaerentes in Eucharistia, quam ei non inhi rent in caelo: sic dici potest de quantitate continua. Primus istorum modorum est rationabilior: quilibet aliorum tamen defensabilis. Hic modus a doctore sul tili & antiquis passim est reprobatus: a plerisque tame posterioribus defensatus. Suadetur hic modus. corpus Christi est in sacramento Eucharistiae realiter & hoc potest sustineri cum hoc modo dicendi: ergo hic modus est probabilis. & hoc tripliciter elige quem ramum volueris. Et si contra alios modos sint ap parentiores obiectiones quam contra hunc: iste est rationabilissimus. Contra hunc modum rationes antiquorum ponam: postea alias adiugam. Dicit doctor Seraphicus secunda quaestione huius distinctionis Quamuis substantia possit abstrahi a substantia: tamen qui corpus viuat & sit organizatum, & non sit quantu hoc nec esse nec intelligi pot. Et ex hoc sequitur co pus Christi nec bene ibi esse nec viuere, quod nefas est dicere. & idem est siue quantitas ponatur siue non dum ponatur partium penetratio.
⁋ Secundo sed retur quod esset partium confusio, cum omnes sint simul: digitus cum oculo: frigiditas cerebri cum calore cordis: & sic contraria in sitibus propinquis: immo in loco adaequato eodem.
⁋ Respodetur. hae rationes non vincut hunc modum, no prior. Licet enim naturalis hoc sit verum quod assumit: non tamen de potentia dei ab soluta: sicut in opinione sequenti dicunt quod naturaliter non potest esse ordo partiu in toto absque ordit partium ad locum: de potentia tamen dei absoluta hoc poni potest: & de facto ipsi hoc asserunt. anima enim nunc informat partem pectoris vel digiti: nec video dubitandum quin de potentia dei, eadem anima possit in formare eandem partem separatam. Sicut enim cum sanctus Dionysius portauit suum caput in humeris a monte Martyrum ad sanctum Dionysium: anima reliquam partem corporis informauit: sic potest esse de qua cunque parte corporis qualitercumque se habeat. Licet enim anima secundum Aristotelem secuno de anima sit actus substantialis corporis physici organici in potentia vitam habentis: tamen organa requiruntur naturaliter solum.
⁋ Ad secundum nego quod sit partium confusio quiuis omnes simul colligantur mutuo: cum deus hoc miraculose faciat, qui res confundere non nouit. Ei conceditur quod digitus est cum oculo, & calor cordis cum frigore cerebri: sed cum corpus ipsum sit suis dotibus dotatum / nihil obstat.
⁋ Apponam aliqua alia motiua. Contra conclusionem arguitur sic. Tertio se quitur quod idem corpus esset extensum & non extensum. quod implicat. quia hoc corpus est extensum in caelo, ergo est extensum: & hoc corpus est inextem sum in Eucharistia: ergo est inextensum.
⁋ Argumentum hoc est facile: & respondeo per propones. quarum Prima est. Illatum est negandum: quia secund consequentia est nulla. Secunda propositio. Corpus Christi in Eucharistia est longum septem pedibus Probatur. hoc corpus Christi in caelo est longum septem pedibus: & hoc corpus Christi in caelo e hoc corpus Christi in Eucharistia. ergo hoc corpus Christi in Eucharistia est longum septem pedibus. Consequentia tenet expositorie: & praemissae clarent. Tertia propoto. Hoc corpus Christi non est longum sepatem pedibus in Eucharistia. haec non contradicit priori: quia non habent proponnes eadem praedicata: term ni etiam aliter appellant. Quarta propoteo. haec consequentia est bona. hoc corpus est longum septem pedibus in Eucharistia: ergo hoc corpus in Eucharistia est longum septem pedibus: non autem econverso Quinta propotes. Corpus Christi in Eucharistia est longius Eucharistia. Probatur. bene sequitur. est longius Eucharistia in caelo. ergo est iongius Eucharistia
⁋ Quarto arguitur. Sequitur ex hoc modo dicendi quod possibile sit continuum diuidi in omnem suam partem: quod impossibile reputatur. quod sequatur patet sic. Sit ita de corpore Sortis quod omnes partes sint penetratiue mutuo: tunc corpus Sortis potest diuidi saltem secundum dei potentiam absolutam, quo facto in omnem suam partem diuiditur: omnes partes sunt simul iunctae: in duas partes diuiditur: & omnes sunt mutuo: ergo diuiditur in omnes
⁋ Respondetur. illud concludit pro vna conclusione quam probabiliter in secundo sententiarum teneo, quod continuum componitur ex punctis. Propterea hoc argumentum aliis soluendum relinquo, cum sit pro me.
⁋ Quinto arguitur. ex hac via sequitur quod iam est aliqua qualitas corporea infinita. cosequens non est concedendum, vt patuit ex quaestione praecedenti. Signanter de corporali loquor. nam semper teneo gratiam animae Christi infinita intensiue. vt patebit iuculentius in tertiadecima distinctione tertii. Et quod sequatur patet. si tota albedo extensa vniformiter vt quatuor in corpore pedali ponatur in medietate illius pedalitatis, illa erit in duplo albior quam antea erat. Et si tota albedo ponatur in quarta parte illius corporis: iam albedo erit in quadrumplo intensior. Hoc patet, quia habebit. xvi. gradus albedinis: & sic consequenter per partes proportionales in pro portione dupla semper eundo ad partes minores, intensior erit albedo: & per consequens pars illam hombons albior. sed quando est indiuisibiliter in loco, sunt plu res partes simul penetratiue quam in quacumque parte pro portionali: sed infinita erit albedo in aliqua parte proportionali extensa: ergo quando nulla est extensio, est albedo infinita. Item clarius & melius arguitur sic. diuidendo corpus pedale vniformiter album vt. quatuor: hic est infinita multitudo partium proportionalium albedinis syncategorematice & categorematice infinita, aequalis intensionis. ergo si simul sint penetratiue: erit albedo infinita intensiue.
⁋ Huic argumento respondetur negando com sequentiam: & causa est: quia illa albedo non facit aliquod vnum intensiue: quia albedo quae erat in pollice non est inhaesiue in indice: sed solum in pollice: & albedo quae est inhaesiue in vna parte pollicis, non inest alteri: quamuis albedines duarum partium sint aeque praesentes. Dabo tibi analogiam: si essent infiniti an geli creati a deo in eodem loco adaequato, quod reputo deo possibile: & si haberent notitias eiusdem speciei: non esset aliqua vna notitia intensiue infinita ex eis: quia non inhaererent eisdem subiectis. simiter albedo hostiae est ita praesens digito Christi sicut eius albedo quae ei inhaeret: & tamen propterea digitus non est albior. nec ex his sequitur quod albedo & nigredo oculi sint in eodem subiecto: sed bene in proximis. Contra illud arguitur. suppono Sortem sic esse in loco: deus enim potest illud facere: sicut de suo benedicto corpore quod sit indiuisibiliter in loco cum sua albedine, sicut est de corpore Christi: tunc corrumpat deus Sortem eius albedine sic remanente penetratiue sicut ante: iam erit albedo infinita intensiue. Respondetur. fortassis non fuerit magis vnum quam antea si deus voluerit. & idem puto iudicium si eidem subiecto inhaereant. Pro positio autem Arist. v. metaphysicae: Duo accidentia solo numero differentia no possunt inhaerere eidem quin coustituant aliquod vnum: de potentia dei tenuen locum habet. sicut enim conterraneus ponens duas summas qualitates in subiecto habet dicere quod non constituant aliquod vnum: tamen vtraque est in summo: sic potest deus facere de quibuscunque qualitatibus citra summum si voluerit. Non enim video si duae qualitates sese penetrantes in variis subiectis non constituant vnam formam, quin possint extra subiectum vel in eodem subiecto non constiituere vnum de potentia dei absoluta de qua loquimur: quia illa nullaten ab aliquo est restringenda nisi doceatur de opposito: quod hic non video. Sed dato quod deus non impediat quin sit aliquod vnum: dicetur forte quod non est albedo intensiue infinita: quia non sufficit habere in finitas partes aequales no communicantes vni certae datae: nec isti vel illi certae datae: sed amplius requir tur quod si illa qualitas esset extensa gradualiter per partes aequas: redderetur infinita albedo exter siue & intensiue, quod non contingit ibidem. si enim albe do vnius gradus ponatur super vnum pedale extensa sicut antea: & alius gradus super aliud pedale, & sic consequenter: non inuenirentur tot partes aequa les sufficientes racere infinitum. Contra hoc arguitur: per illum modum non est possibile tibi probare quod est infinita notitia vel qualitas vel habitus spiritualis: quia recurrere potes ad extensione. Item vni certae datae habere infinitas partes aequales non communi cantes, videtur esse completa ratio infiniti. Pensatis omnibus in illo casu dico quod albedo quae est in digito Christi si esset separata a subiecto: esset infinite in tensa. modus enim se habendi multum facit: & hoc si esset vna forma. nam si esset vna superficies lata bi pedaliter & infinite longa orientem versus vniformiter alba vt vnum: tota illa non esset infinite abba: sed finite: & tota albedo finita: quia non sunt infinitae partes aequales non con nunicantes vni certae datae in eadem parte subiecti. sed si tota illa albedo ponetetur in vna pedalitate, esset infinita intensiue: & subiectum infinite album. Et sic aliqua tota linea est nunc finite alba: & tamen ipsa tota potest effici infinite alba sine additione albedinis, probatio. illa pedalitas est infinite alba: postea deus in prima parte proportionali horae futurae capiat secundum gradum: & ponat in pedalitate sequente quartum, lextum, octauum: in instanti terminante horam secunda pedalitas erit infinite alba: & iterum capiam tur similes partes: quia semper remanet infinita albedo: & dabis totam infinite albam sine additione albedinis. Nec te moueat quod num quam illo modo verum erit dicere. tota linea est infinite alba secundum se & quamlibet partem. quia dico quod immo erit in instanti terminante horam. Sed cotra istud argumentor. ex illo oportet dicere quod calidum vt octo producit infinitum calorem intensiue: & sic aliquid producit vltra gradum suae perfectionis. patet. ignis calidus vt octo potest producere calorem vt octo: in ligno definitiue in loco, habente partes penetratiue. Postea si corrumpat deus lignum conseruando calorem extra subiectum: erit calor infi nite intensus. Respondetur, non facile probabis ignem posse calorem inducere in Sortem si partes penetratiue se haberent: sicuti multi imaginantur de corpore Christi in Eucharistia. Et illo dato quando dicis: calor vt octo producit calorem in finitum & maiorem quam habeat: ambigua sunt in argumento. Dicetur & probabiliter, agens natura le non intendere solum passum sibi assimilare in gradum: sed etiam in actiuitate, hoc est in multitudine formae: cum actiuitas a forma proueniat & non a materia: semper enim plus de forma plus agit: & per consequens aliquod agens producit in aliquod passum intensiorem formam quam habeat: cum producat tantum de forma quantum habet. & sic concederetur quod bipedale calidum vt quatuor, produceret in passum pedale eiusdem densita tis calorem vt octo: & sic secundum hoc illatum non esset inconueniens.
On this page