Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

⁋ Distinctionis Quadragesimaesextae Quaestio Quinta. Biicitur quinto con ra principale sic. dabile est aliquod peccatum pro quo deus non potest infligere poenanquod probatur. nam est aliqua poena adeo parua vt non possit immutare voluntatem sine ope alterius poenae. ostenditur hoc per minimum naturale secundum extensionem, non enim visus est vnquam elephas vel equus ita paruus vt culex: vel formica: & hoc non nisi quia repugnat formae elephantis informare tam paruam materiam seorsum vt est formica. igitur. Forte dicis. datur minimum secundum ex tensionem & non secundum intensionem. Contra hoc arguo. per te datur minimus calor secundum extensionem qui subito producitur. signetur ille & sit a. per te a. subito producitur: sit in hoc instanti. vel calor est alicuius intensionis certae vt vnum, vel duo. ergo datur minimum secundum intensionem: si detur secundum extensionem. quia si non detur minimum secundum intensionem, quare producitur gradus vnus cum dimidietas illius gradus sufficiat: si duo gra- dus producantur subito / quare non solum vnus gradus producitur in instanti, cum non detur minimum naturale caloris vel alterius qualitatis secundum intensionem per te: & quare non producitur vnus gradus in quolibet instanti sequente sicut vnus gradus supra partem gradus sufficientis ad extensionem minimi naturalis?

⁋ Hic dicit Gra go. in. xvii. distinctione primi quod non datur remississima forma: bene tamen minimum naturale secundum extensionem, vel maximum quod non, quod potius dicit. Primum probat per lumen quod producitur a corpore luminoso. quia non datur remissis simum lumen illius corporis: immo in infinitum remissum est lumen illius corporis. Contra hoc obi cio. illud lumen non est extra suum totum: ergo nihil est illud. Dicis. licet continuetur aliis partibus prioribus: non tamen est inisubiecto adaequato cum aliis. Insto. propterea non debes concludere propositum. sed istud prouenit quia corpus luminosum distans producit remissius lumen quam propinquum: & si maneret in illo situ corpus luminosum / nunquam amplius produceret. quare illud conuenit. sed secus est de calore producto prope corpus calefactiuum. cum enim successiue producat / quare produxit duos gradus secundum intensionem vel vnum prope agens si non detur minimum secundum intensionem: Vnum quidem est rationabile quod tenet commentator. viii. physicorum commento. lxii. & primo Caeli, commento. ii. quod scilicet detur minimum na turale secundum extensionem. & apparet quod eodem modo debet dici secundum intensionem. Rursus non valet quid dicit: quod rationabilius est dare maximum quod non potest per se existere: quia illud non potest per se existere vt constat intelligenti terminos: & sit maximum quod non / ignis gratia exempli: pedale illud non producitur subito sine addito: & naturaliter non potest esse seorsum. quare comprodu citur octaua pars pedis vltra / vel septima vel alia pars in instanti. si vna octau a pars pedis producitur cum illa pedalitate in instanti: quare producitur vna sexta decima pars pedis puta dimidietas illius excessus in illo instanti citius quam alia tanta pars in instanti sequenti? propter ea non est satius dare maximum quod non: sicut putat. & id sine proteruia defendi nequit. sed cum commentatore dicendum est: vel negandum minimum naturale.

⁋ lstis suppositis arguitur sic. datur remississimum formae corporalis: ergo non debet negari in formis spiritualibus. Insuper datur intensissimus actus quem anima potest habere: ergo & remississimus. Probatur consequentia: quia si vnum contrariorum sit in rerum natura & reliquum. lstae rationes non concludunt. Ad primam dicitur quod formae spirituales in paucis sunt legibus formarum corporalium subiectae. nam multiplex potest dari inter eas discrimen. Ad secundam respondetur quod cosequntia est nulla, nec pro batio valet: quia magnum & paruum non contrariantur ed relatiue opponuntur. quod no contrariantur patet: quia idem est magnum & paruum respectu diuersorum: quod non contingit in contrariis. sed si magnum est, paruu est: & si detur minimum naturale formae vel remississima totalis: ipsa est intensa respectu suae partis. Tertio at guitur. si non detur remississima qualitas spiritualis: nullus datur gradus dilectionis dei ad quem homo tenetur quod est inconveniens. Respondetur hoc non disconvenire. si cui piam tamen libeat ponere remississimum formae spiritualis potest illud sine inconveniente magno protegere. & teneamus probabiliter quod sic. Ex istis sequitur quod aliquis est actus in voluntate vel in intellectu quem anima non potest pure partibiliter producere. probatur hoc corollarium de minimo naturali: quod si ipsum pure partibiliter produceretur / daretur remissius remississimo. Cum hoc tamen stat quod aliquem actum voluntas potest elicere successiue a non gradu ad gradum, quod probatur: quia si eliciat vnum actum cui similis in specit est in anima: iam non erit minus minimo extra suum totum: quia vtrobique teneo quod actus eiusdem speciei in eodem subiecto primo constituunt vnum. per mini mun autem intelligo remississimum vt vides. lsto modo potes tueri quod ad aliquem gradum dilectionis dei homo obligatur probatur sic. homo tenetur diligere deum pro loco & tempore: & non potest diligere deum nisi habeat minimum naturale. Sed dices: de virtute sermonis ad nullum gradum dilectionis dei homo tenetur. saltem haec conditionalis est necessaria: si homo debet implere praeceptum dilectionis dei / necesse est diligere deum in aliquo gradum: vt necesse cadat in totam conditionalem.

⁋ Sed contra insta arguitur. per quaestionem principalem datur minimu formae: & quocumque mortali peccato dato potest dari minus: & non est necesse decedere cum multis mortalibus: ergo dabitur aliquis qui non potest puniri sufficienter pro suo peccato-

⁋ Respondeo. hoc non sequitur: quia deus potest illum punire multifariam. Vno modo producendo accidens intensum eiusdem speciei in animam quod non cruciat vltra: quia deus ad cruciatum non concurrit: & tunc non datur minimum poenae iunctum illi. Secundo sic. dato quod detur remississimum formae spiritualis quod naturaliter pot per se existere: non tamen de potentia absoluta, quemadmodum licet ponatur minimum naturale extensiue quod potest esse per se / naturaliter loquendo: tamen dimidietatem illius deus potest conseruare extra suum totum de potentia absoluta. quia si deus potest dimidietatem minimi naturalis conseruare per existentiam alterius partis: hoc poterat facere sine coexistentia cuiuscumque creaturae. Non est difficultas de immutatione. nam qui libet gradus quantuncumque pusillus potest vitaliter immutare ipsam voluntatem: saltem de potentia deiEx hoc patet solutio argumenti ad forinam quod ipsum non concludit esse aliquod peccatum quod deus non possit sufficienter punire. hoc enim est impossibile.

⁋ Secundo arguitur. Dabilis est aliquis actus culpabilis pro quo deus non potest infligere poenam. ergo conclusio falsa probo antecedensde omissione qua quis omit: tit praeceptum. na si omissio illa est mala: debet esse tam mala vt dilectio dei est bona: sed hoc non: quia odium dei est praecise ita malum vt dilectio dei est bona: & odium dei est peius quam omissio dilectionis dei sit mala.

⁋ Reaspon detur dupliciter. primo malum ratione malitiae non est comparabile bono ratione boni: licet bene conparentur in intensione graduali. sicut in simili de actu intenso & remisso: quando quaeritur an ipse sit ita intensus vt remissus: dicitur / quod non sunt coparabiles. Idem atet de aceto & stilo in ratione acutiei. Secundo di citur supposita vna regula communi quod tam bonum est vnum contrariorum quam malum est reliquum. quae est regula beati Anselmi, secundo Cur deus homo. capi xiiii. dicentis. Omne bonum tantum bonum est quantum malum est eius corruptio vt priuatio. quod hoc intelligitur in contrarie oppositis. Et sic in naturalibus ita bonus est odor vt malus est foetor. & sic odium dei est ita malum vt dilectio dei est bona. Ex quo sequitur quod priuatio vel omissio actus non est ita mala vt habitus positiuus est bonus probatur pro positio: quia ita bona est dilectio dei vt eius odium est malum. alioquin quis non posset esse ita bonus vt malus. Et actus contrarius est peior omissione. gitur. Tertia propositio. semper omissio melioris actui positiui est peior. & sic omissio mensuratur penes actum positiuum: & hoc quando actus positiuus est de praecepto: vel putatur esse de praecepto. nam plerique sunt actus positiui consiliorum actibus praeceptorum praestantiores ratione meriti. & tamen omissio consiliorum non est mala. Dicitur ( vel putatur esse de praecepto) quia si conscientia mea erronea mihi dictet quod est graue peccatum dicere Magnificat / capite cooperto, & hoc omittam dicendo: iam pecco omissiue non quia praecepto contraueniam / sed putato praecepto. Alia pro positio. Omissio est multo melior entitatiue quam actus positiuus. probatur. omissio est substantia omittens sicut caecitas est oculus caecus: & actus positiuus est accidens in anima. modo substantia secundum totum genus accidenti praestat.

⁋ Tertio arguitur ad idem ponendo quod superior / deus vel creatura praecipiat Sorti percutere Platonem si peccet: & ecouer so praecipiat Platoni percutere Sortem: & non sint in aliquibus aliis peccatis. cum hoc ponatur quod irruant in se inuicem se mutuo percutientes. Tunc sic. vterque istorum peccat: & pro istis peccatis deus non potest eos punire, probatur minor: quia non de linquunt: ergo non potest ratione peccati eos punire. Probatur vtraque praemissarum. vel isti sunt in nocentes quando se mutuo percutiunt: & tunc peccant percutiendo innocentes: & hoc eis prohibebatur. Si dicas. sunt nocentes: ergo tunc sunt digni verberibus: & ipsi percutiunt malefactores: & hoc dabatur eis i praeceptum. modo nemo peccat in impletione praecepti. Respondetur, casus est impossibilis propter reflexionem: & oportet ipsum moderari vt intelligatur de aliis peccatis.

⁋ Quarto arguitur ad idem de foro purgatorii / ponendo quod deus pro peccato vnius horae debet punire aliquem in purgatorio vna hora. super ponamus contritionem quae culpam abstulit. arguitur sic. lste in prima dimidietate horae in purgatorio sufficienter punitur pro peccato comisso in prima dimidietate horae: & sufficienter punitur pro secunda dimidietate horae in purgatorio in secunda dimidietate horae: ergo iniuste punitur in instanti medio vel in hoc instanti. suppono nos esse in illo instanti.

⁋ Respo deo. licet in hoc instanti puniatur: non punitur in hoc instanti. sicut licet ista concedatur, in hoc instanti hoc mobile mouetur: non mouetur in hoc instanti: & hoc supposito quod poena omnino partibiliter fiat. Vel sic magis proprie loquendo. in hoc instanti medio / & in quolibet instanui intrinseco istius horae verum est dicere: in hoc instanti Sortes punitur, quia punitur in tempore. sicut in quolibet instanti intrinseco horae octauae verum est dicere: in hoc instanti hora octaua est. nam subiectum est hoc totum, in hoc instanti existens: & praedicatum, ens vel existens. modo hoc est verum: quia est existens in hoc tempore. sed de virtute sermonis haec est falsa: in hoc instanti est hora octaua. quia subiectum est hoc totum, existens in hoc instanti: quod horae octauae non conuenit. sed vnam capimus loco alterius. Potest tamen deus punire iuste in instanti & in duabus dimidietatibus horae: licet Sortes pure partibiliter peccauerit.

⁋ Quinto arguitur ad idem, ponendo duos sortem & Platonem: Sortes velit esse peior Platone: & Plato peior Sorte. istos deus non potest punire secundum legem statutam: & tamen peccant quod peccent patet: nam quilibet eorum vult esse malus. Secunda pars probatur: quia non potest dari grauitas peccati vnius: igitur non pot dari poena secudum legem statutam. Aniceus probatur. nam vel sunt aequaliter mali: & hoc non, quia Sortes vult sse peior Platone: & quam malus aliquis vult esse / tam malus ipse est. si inaequaliter peccent: quaeritur vter eorum grauius delinquat: & rationem illius assertionis assigna. Huius argumenti alibi tetigimus solutionem in secundo.

⁋ Sexto arguitur. Quilibet damnatus in infemo punitur infinita poena intensiue: ergo deus acerbe punit, consequentia est nota. Antecedens probatur: quia praeuidere poenam vnius diei in inferno / tristitiam incutit illi qui patietur: praeui dere poenam duorum dierum / duplicem poenam: triu dierum in triplo maiorem. ergo praeuidere poenam infiniti temporis arguit infinitam tristitiam.

⁋ Raspon detur. consequentia est nulla dato antecedente: quod est deo possibile. Et ex illo sequitur quod cum deut quemlibet damnatum possit tam extensiue quam intensiue affligere infinita poena: punit cum dulcore misericordiae. de infinita extensione non dubitas. Restat igitur mihi solum probandum id idem in intensione. quod sic ostendo. creatura est infinitae capacitatis passiuae in esse qualitatis, quod probatur: quia si ipsa possit suscipere duos gradus in esse qualitatis / potest infinitos suscipere. & in esse poenae etiam ostenditur. nam hoc non tolleret animam intellectiuam de rerum natura: quia naturaliter ipsa est incorruptibilis. Praeter ea potest aliquos gradus in esse poeriae ponere in daemonem vel animam: & non potes dare praecisum sta tum. igitur. & deus potest poenam infinitam in gradu & in acerbitate producere, quod suppono ex. xliiii. disti. i Tunc sic. Creatura est capax infinitae poenae tam in gradu quam in acerbitate: & deus potest talem in creaturam producere. Addo aliquas propositiones. Nam deus potest facere omne quod non implicat contra: dictionem. sed haec non implicat ex dictis. igitur. Vlterius, deus non potest iniuste agere: ergo si infligeret infinitam poenam potest adhuc maiorem poenam infligere: sicut vnum infinitum est maius alio. & non facit hoc: ergo deus misericorditer punit. lam respondeo ad antecedens quod non oportet intellectum distincte apprehendere illos determinatos dies: & licet illos apprehenderet, non oporteret in duplo maiorem habe re tristitiam. declaratur exemplo de illo qui ducitur ad carcerem ad duos dies: qui non est tristior in duplo plus quam ille qui vno die detinebitur. Vlterius poena non infligitur secundum stultam apprehensio nem & voluntatem damnati: quia si sic: impatientia damnati plus affligerentur qui iustitia & misericordia dei requirit. & hic apparet dei misericordia in poena.

⁋ Septimo arguitur per eos qui dicunt quod veniale punitur aeternaliter in infemo. Deus in aequaliter peccantes aequaliter punit. ergo conclusio nes contra quas obiicimus sunt falsae. ans probatur. de cedat vnus cum a. veniali solo. & b. cum b. venia li aequali a. iuncto c. mortali. Tunc sic. a. & b. sunt aequalis culpae: & inaequales poenae eis infliguntur.

⁋ Respondetur distinguendo quod inaequaliter punit: vel in eodem foro: & sic negatur. vel in variii foris: & sic conceditur. nunquid salmo carius venditur Parisiis quam Aberdoniae? purgatorium enim est forum irae: & infernus forum furoris. iuxta illud Psalmographi petentis ab illis liberari, & dicentis. Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. psal. vi. Nec oportet habere respectum ad poenam huius mundi: quia si des duos Sortem & Platonem aequaliter peccantes: & Sortes puniatur ratione sui peccati in hoc mundo & non Plato: adhuc si decedant in illis peccatis aequalibus: aequaliter punientur.

⁋ Contra hoc arguitur etiam in eodem foro. Decedant duo: Sortes cum a. veniali & b. mortali: & Plato cum c. mortali. Deinde sic per illam positionem de qua loquuti sumus in argumento praecedente: Sortes tantum punietur quantum Plato pro c. mortali: & sunt peccata inaequalia. igitur. Prima pars ostenditur: quia aequaliter puniuntur extensiue vt notum est secundum hanc viam: & aliqua intensione graduali punitur Sortes ratione a. venialis. demus vnum mortale quod punitur in duplo grauius. hoc enim dare oportet: quia cuiussibet finiti ad quodlibet finitum est certa proportio: & nullum mortale secundum legem punitur infinite gradualiter: ergo finite per calculatio nem. vides breuiter quod possum descendere ad hoc quod Plato aequaliter intensiue punietur cum Sorte: & tantum extensiue. ergo propositum. Respondetur conformiter ad dicta in. q. iii. huius distinctionis, concedendo quod Sortes pro a. veniali punitur tantum intensiue & extensiue quantum Plato pro c. mortali: sed non tantum in acerbitate / in ratione poenae, in ratione cruciatus, vel in ratione torturae. Exemplum insimili. contingit Soi temtantum latitudinis aegritudinis in crure vel in brachio incurrere quantu Platonem in colo vel i testinis: & tamen colicus dolor vel ileos est multo maior ratione poenae quae tanta dyscrasia a latitudine sa nitantis in brachio. Nec te moueat quod non est iden passum / scilicet voluntas: quia notum est posse dari duo displicentia diuersarum rationum, quorum nol tiones erunt aequaliter intensae, & tristitiae circa illa obiecta: & tame vna tristitia plus cruciabit quam alia quia potest deus facere si velit quod duae tristitiae eiusdem speciei aequaliter intensae inaequaliter torqueant idem passum, non concurrendo cum vna tristitia secundum totum suum ambitum, & cum alia aliter concurrendo. Ex quo patet hanc consequentiam esse nullam hic actus est aequalis in latitudine formae vel gradus cum bactu: ergo est aeque magnus in ratione poenae. sicunt dantur duae culpae quarum vna, videlicet a. est intensior vel maior b. in forma: sed non est maior in ratione culpae vel offensionis dei. semper enim actibus aequalibus in ratione culpae debetur aequalis poena in ratione poenae: & inaequalibus in ratione offensae debetur inaequalis poena in ratione poenae. Potes repli care: c. peccato non respondet in infinitum maior poena in ratione poenae qui a. veniali: ergo per calculationem tandem dabitur aliquod mortale quod aeque acei be punietur ac veniale. ergo solutio nulla. Dico quod i lae poenae non sunt comparabiles in ratione poenae: bene tamen in ratione gradus. sicut stilus & acetum non comparantur in acutie. bene autem secundum alias denominationes: vtpote secundum perfectio nem essentialem. Secundo dicitur quod poena mortalis infinite poenam venialis excedit. ex quo non se quitur quod mortali respondet infinita poena in ratione poenae. vt superius diximus comparando pai tens peccati mortalis toti actui veniali.

⁋ Octauo arguitur. Legimus quod si quis certas preces in honorem sancti cuiuspiam quolibet die offerat: non po terit damnari. decedat igitur talis cum mortali a. & alter cum mortali b. aequali a. Arguitur sic. isti maequaliter punientur: & tamen aequaliter peccarunt. Respodetur. illud dictum & multa alia sunt friuola & vana: nescio a quibus imprudentibus, & quo fine conflata.

⁋ Nono. Decedat aliquis: vt po te Sortes nunc ita malus vt erat malus latro. Arguitur sic. isti duo decedunt in peccatis aequalibus: & inaequaliter puniuntur: cum malus latro iamdiu punitus sit in infemo. Forte dicis. deus ad tempus in aequaliter punit Sortem, puta magis: vt poenae eorum reddantur aequales. Insto. capio paruulum non circuncisum in lege decedentem in diebus Salo monis: & alium ex nostris. isti duo aequaliter puniur tur: & non fit haec recompensatio dei, vt loquuti su mus. igitur. Respondetur. Sortes & malus latro punientur aequaliter intensiue, nec erit recompensatio quo ad extensionem temporis in hoc mudoillud enim est accidentale. etiam tale tempus aeternitati comparatum est impartibile, vt ita loquar.

⁋ De cimo. Decedat Sortes cum originali & mortali: & Plato cum simili mortali. arguitur sic. Isti duo aequa liter puniuntur, quod probatur: quia aequali poena sensus puniuntur: aequali poena damni puniuntur: ergo simpliciter aequaliter puniuntur. Respondebitur ad hoc paulo inferius in distinct. l

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5