Quaestio 1
Quaestio 1
Quid sit simonia
⁋ Distinctionis Vigesimae quintae Quaestio Prima. VlA Magister in. iii. &. iiii. capitulis huius Vigesimaequintae distinctionis de simonia loquitur: idcirco de ea quaeram aliqua. primo quid sit simonia. quia quid nominis est principium doctrinae. in quaestionibus sequentibus locuturus in speciali de casibus praus tatis simoniacae suspectis.
⁋ Simonia communiter sic definitur. Simonia est studiosa voluntas emendi vel vendendi spirituale vel spirituali annexum. Sed Hostiensis dicit hanc definitionem esse diminutam, & addendum esse ( cum opere subsecuto) quia in solo affectu non est simonia. ad hoc canones allegat. vt. i. qu. i. cap. Qui studet. Et eum commun ter canonistae in hoc sequuntur, in cap. fi. huius tituli. Sed nec omino placet aliorum definitio: & ea quam ipse facit, minus valet: ac illam particulam male superaddit. Assertiones has sic ostendo. Omnis simonia est peccatum commissionis: nulla voluntas est peccatum commissionis, cum sit anima: ergo nulla voluntas est simonia. consequentia tenet in secundo modo secundae figurae. Sed dices. voluntas capitur loco volitionis. Contra hoc arguo. hic adhuc est simonia. nolo dare beneficium nisi habeam pecuniam: & tamen non est volitio. Secundo mali additur( studiosa, quia vel per (studiosa) intelligis frequentationem actuum vel deliberationem in actu Non primum: quia si primus actus non fuerit si monia: nec aliquis posterior. Non secundum: quia motus secundo primus simoniacus, vel actus non plene deliberatus est simonia, quod patet in omnibus inductiue de odio, ira, & periurio, indeliberatis: e manent in denominatione totius.
⁋ Contra dictum Hostiensis arguitur sic. probando quod sit aliqua simo nia sine opere subsecuto. & hoc sic. lste actus est peccatum, volo emere beneficium pecunia: & ad nullum aliud vitium spectat quam ad simoniam. igitur. Insuper simonia a Simone mago procedens & nomen infame gerens / non habuit opus subsecutum. vt videre est Actuum. viii. Praeterea qui vult mo chari & non moechatur in opere / moechiam comi mittit / sicut opere adimplens: iuxta saluatoris sententiam. Matth. v. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam: iam moechatus est eam in corde suo. Canones autem inducti intelliguntur de poe nis canonicis non illatis: vt de suspensione & huiusmodi.
⁋ Aliter ergo definio simoniam sic. Si monia est volitio in forma vel in valore emendi vel vendendi spirituale vel spirituali annexum. Hio emere & vendere extenduntur ad omnem contractum non gratuitum. Dixi(in valore) propter talem actum: nolo dare beneficium nisi habuero pecuniam: qui in se parit volitionem. Omnes autem spiritualium emptores vel venditores simoniacos appe lant. Et eodem modo de suis annexis. Vnde cap. iii. dicit Magister. Nam quisquis horum alterum vendit sine quo alterum non habetur: neutrum vendere de relinquit. Et patet per Paschalem papam. i. q. iii. caSi quis obiecerit. quia idem iuris est in vnum connexorum quod in reliquum. iii. qui. v. Haec quippe. &. f de iureiuran. Eum qui. S. Si libertus. ergo ex ratione & vsu loquendi patet definitionem esse bonam. Et licet Balaam prophetiae donum vendere voluerit, vt patet Numeri. xxii. & recitat Petrus in canonica secunda. cap. ii. dicens. Cor exercitatum in auaritia habentes: maledictionis filii: derelinquentes rectam viam errauerunt: sequuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amauit: correptio nem vero habuit suae vesaniae. subiugale mutum animal in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam. In Epistola quoque ludae scribitur. Et in errore Balaam mercede effusi sunt. Et Giezi pro cura leprae praecium accepit. iiii. Reg. v. haec tamen pestis non vocatur Balaamia, nec Giezia: sed simo nia. Nomina enim ad placitum significant. Nec est quaerenda vrgens ratio. licet congruentia hic darpossit quare simonia vocetur: a Simone scilicet mago qui emere voluit spirituale vt iterato venderet: & in lege gratiae. iuxta illud Baptistae Mantuani in primo libro Alphonsi dicentis. Volitansque per aera Simon Infamis magus & lucri execrabilis auctor.
⁋ Ex dictis infero aliquas propositiones: quarum prima est. Idem valet dicere: est simonia: & emitur vel venditur spirituale vel spirituali annexum. Secundo sequitur quod simonia est mentalis: & per consequens multum ignota: licet per exteriora nonnur quam homines in notitiam eius perfectam vel caliginosam deueniant. Textus autem in cap. Mandato de simo. in antiquis. de mentali simonia loquens di cit quod sufficit delinquentibus per solam poenitentiam satisfacere suo creatori: & eos pro simonia huius modi non teneri. hoc est: post poenitentiam non sunt simoniaci: & poenae iuris no subiiciuntur. Tertio sequitur quod aliqua est simonia sine pacto. vt Si monis. magi. Quarto sequitur quod Romanus pontifex potest simoniam committere vt alius. Nam tota definitio potest ei competere. Et propterea ab illa abhorrebat Petrus ne pecuniam a Simone mago acciperet. Quinto sequitur quod aliqua est simonia conditionalis. vt vellem emere beneficium si iste vellet vendere. aliqua est absolute categorica. Sexto sequitur quod non omis simoniacus tenetur ad restitutionem, quod patet: quia aliquis est simoniacus qui nihil simoniace habuit. Septimo sequitu quod aliquis est simoniacus in quo non est actus simo niae: vt dormiens: vel actum non habens qui beneficium emit: & adhuc non sufficienter poenituit. habitus enim non sufficit aliquem denominare simo niacum. vt patet de habitu remanente: actu simo niae purgato. Octauo sequitur quod haec pestis fuit in ecclesia antequam vocaretur simonia. patet ex dictis. Nono. interdum est simonia ex parte vendentis tamtnum: interdum ementis tamtum: nonnunquam ex parte vtriusque Decimo sequitur / quod aliquis est simoniace promotus qui tamen non est simoniacus. patet si parentes Titii penitus ignorantes ei beneficium emant: iam titulo simoniaco beneficium acquirit: & cum sit in ignorantia inuincibili non est simoniacus. Similiter ali quis est simoniacus & non simoniace promotus: vi quando episcopus dat alicui iustum titulum in beneficio: & alter mentaliter vellet beneficium emere: sed in opus non exit. Tertius est simoniacus simo niace promotus. quod autem aliquis sit neque simoniacus neque simoniace promotus, non cadit in dubium.
⁋ lam paucis contra definitionem in tabo. pro intelligentia istius vocabuli(spirituale & pirituali annexum) Arguitur sic. Simoniacum est vendere sacramenta: & tamen ipsa sunt pure corporalia, vt in singulorum sacramentorum exordiis explanare conati sumus. Forte dicis: sunt annexa spiritualibus. Contra. sic sunt fructus beneficiorum: libri, & calices: qui tamen venduntur.
⁋ Respondetur. quis potest sic capere spirituali annexum vt spi ritualia includat & econuerso. sed illa non est intentio definitionis. Spirituale concretum vocabuli spi ritus in vna acceptione corpori non convenit. quo modo dixit Christus. Spiritus carnem & ossa non habet. Lucae vltimo. Dicimus tamen virum deuo tum spiritualem: & visionem magis spiritualem quam auditionem. quia secundum materiam subiectam seir mones accipiendi sunt, vt vulgo dicitur. Ali quid autem est spirituale per essentiam: vt gratia & virtutes. Secundo per causalitatem: vt sacramenta quae sunt causa gratiae / characteris / vel ornatus in anima. Tertia sunt spiritualia per effectum. Contra hoc arguitur. sic actus meritorius esset spirituale secundo modo: & homo praedicans vel docens: si militer scientia creata quae vendi potest: non quod de subiecto in subiectum transeat: sed de per accidens ad venditionem scientis: vel sciens scientiam pro ducit in alium: & ratione illius potest capere praeciun temporale vt postea dicetur. Dico spirituale in pro posito esse illud quod ordinatur ad opus quod mi- raculose & supernaturaliter speratur a spiritu sancto. exempla sunt: vt sacramenta quae ordinantur ad infusionem gratiae virtute operis operati: dare virtutem: miraculose infirmum curare: variis loqui linguis: prophetizare: & caetera id genus propterea Heliseus nolebat accipere aliquid pro miraculosa cura Naaman Syri. & illud quadrat cum responso Petri Actuum. viii. Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus apostolorum daretur spiritus sanctus ( hoc est eius donum: videlicet loqui variis linguis: & more apostolorum su pernaturaliter agere) obtulit eis pecuniam dicens. Date & mihi hanc potestatem, vt cuicumque imposuero manus, accipiat spiritum sanctum. Petrus autem dixit ad eum. Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum dei existimasti pecunia possideri. Et Matth. x. Christus praemissis miraculis apo tolis dandis: subiunxit. Gratis accepistis: gratis date. supple hoc. Si autem theologia esset alicui infusa vel alia scientia: quam homo naturaliter alios docendo applicat: pro laboribus & scientia quam docet / posset capere lucrum: sicut pro scientia natura liter acquisita. Ipsa igitur sacramenta & facere illa supernaturalia sunt spiritualia. Annexum spirituali est ius quod habet aliquis in fructibus percipiendis ratione officii diuini: & illud quod ad tale officium praecise manutenendum ordinatur: vt in fine septimae quaestionis dicetur. labor autem licet hic annecta: tur: est vnum commune: quod in quolibet officio est necessarium. quare non est spirituali annexum & sicut scientia acquisita non est spirituale in pro posito: ita nec libri nec alia necessaria sunt spirituali annexa vt in proposito capimus. Ex quo sequitur quod non omne spirituale per essentiam est spirituale vt in proposito capimus: quod patet de scientia acquisita.
⁋ Sed aliqui tenent quod labor in spiritualibus exhibitus non est venalis. sic enim tenet Durandus & Paludanus: quia secus dicendo esset palliatio simoniae, nec est verosimile ( dicunt) quod pro tam paruo labore daretur tantum pecuniae: vt videmus. in celebrante missam: cui sex parui albi porriguntur. Sed illae rationes non concludunt. Ratio est: quia celebrans vel aliud diuinum officium faciens pro pecunia potest dicere se pecuniam capere ratione sustentationis: quod est licitum secundum omes. Et sic esset tanta palliatio in vendendis spiritualibus accipiendo pecuniam ratione sustentationis quanta ratione laboris. Nec aliud concludit: quod pro tam paruo labore quem habet sacerdos celebrando capiat sex paruos albos. quia illos capit tam ratione laboris quam ratione sustentationis. nam celebrando opus totius diei compleuit. Pro vesperis enim & aliis horis nihil ei conferri solet. Etiam vnus pro paruo labore plus capit quam alter multum laborans vt aduocatus: & ferens lapides. Et quod pro labore ad ipere liceat, patet Numeri. xviii. vbi scribitur. Filiis Leui dedi omnes decimas Israel pro ministerio quo sei uiunt mihi in tabernaculo foederis. & paulo post sequitur. Comedetis eas vos & familiae vestrae: quia ocium est pro ministerio quo seruitis in tabernaculo testimonii. Hinc tenet glossa in ca. Significa tum. de praebem. quod licet sacerdoti locare operas ad certum tempus: & recipere mercedem pro suo labore: si alioquin ratione beneficii ad hoc non tenetur: conformiter ad legem diuinam vnicuique mercedem secundum suum laborem reddentem. hoc item te net Bonauentura hic. Praeterea aliud est quod multum mouet. Nam facultas nostra a. xxxiiii. annis praeteritis contra fratrem Ioannem angeli qui in iiii. articulo sic praedicabat: Curatus parochialis nihil debet recipere a parochianis suis pro confessione & sacramentorum administratione. sic definiuit. Haec propositio est contra dispositionem iuris na turalis & diuini expresse: ideo falsa & notorie haeretica. Nam sacerdos non capit pro sacramentis sed pro eorum administratione: quae actionem & laborem importat.
⁋ Sed vtrum quis pro doctrina / comsilio / vel testimonio possit accipere pecuniam: est materia problematica. Altisiodorus tertia parte: quaest. penultima de simonia, dicit simoniacum es se aliquid capere pro doctrina. bene autem capit quis pro labore: vt sacerdos conductus accipit pro labore, quem modum Alexander Halensis in secunda parte insequitur. Alius autem modus est sicut ommunior: ita & verisimilior: quod actus spirituales a piritu creato procedentes vendi possunt. probatur: quia alioquin non liceret artifici pecuniam pro suo artificio capere: cuius oppositum asserunt omes. Nec sufficit dicere quod capit ratione laboris. quia sic sem per magis laborans deberet plus capere: quod est falsum. Item iurisperitus consilium, & aduocatus patrocinium vendere potest.
⁋ Sed contra istud arguitur argumento Altisiodori. Ars fabtilis vendi non potest: ergo nulla ars. antecedens patet: quia est do num dei: vt dicit glossa interlinearis Exodi. xxxi super illud. Et impleui eum (Beseleebspiritu dei, sapientia & intelligentia, & scientia in omni opere ad ex cogitandum quicquid fabrefieri poterit. Respondetur. licet quaelibet res mundi sit donum dei & ars quaecumque illuminans intellectum: tamen hoc non sufficit ad sprutuale in proposito. vt patet ex dictis.
⁋ Secundo arguitur. posse vendere scientiam sine simonia est contra determinationem Romani pontificis de magist. ca. i. &. ii. nam in cap. i. S. Pro licentia vero docedi. sic scribitur. Pro licentia vero docendi nullus praecium exigat: vel sub obtentu alicuius consuetudinis ab eis quos docet / aliquid quaerat. Et in capitulo sequen te. Prohibeas ne in parochia tua pro licentia docendi exigatur aliquid: aut etiam promittatur. Si quid vero postea solutum fuerit vel promissum: remitti promissum facias: & restitui ap. cessante solutum: ciens quod scriptum est. Gratis accepistis / gratis date.
⁋ Respondetur negando quod illud quod dixinus sit contra pontificis determinationem. Illic enim non prohibetur accipere aliquid pro doctrina: immo licitum est & capere & petere tam pro doctrina quam pro labore in docendo habito: si quis non fuerit ad hoc stipendiis deuinctus. Sed prohibet illic pontifex capere pecuniam pro danda facultate alicui ad docendum: quia sic inidonei essent admissi. Et propterea in cap. i. de magist. allegato prohibet pontifex negare idoneo facultatem doendi: inquiens. Nec docere quemquam nisi qui sit ido. neus / petita licentia illis interdicat. Qui autem contra hoc venire praesumpserit: ab ecclesiastico fiat peneficio alienus. Dignum quippe videtur vt in ecclesia fructus sui laboris non habeat: qui cupiditate animi dum vendit docendi licentiam: ecclesiasticum profectum nititur impedire. Et propter ea Cardinalis Cameracensis quendam tractatulum contra cancellarium Parisiensem scripsit: ostendere laborans simoniacum esse, pro licentiae munere aliquid accipere. Et hoc patet ex ca. duobus allegatis.
⁋ Hactenus quid nominis simoniae spi ritualis & spirituali annexi: & quod licitum est in spi ritualium administratione, vt sacramentorumi aut quorumcunque aliorum, aliquid temporale accipere: nedum pro sustentatione: sed & pro labore ipso. Etiam quis spirituale creatum vendere potest: vt pictor pro suae artis eruditione: & similiter citharoedus aliquid accipit: & non pro solo labore. in arte autem eruditus & ingeniosus quamquam minus laboris habet quam ineruditus & rudis: plus praemi capit. & ita denique in omnibus artificiis: non tamen quasi artem sibi inhaerentem in alium producat: quia accidens de subiecto in subiectum migrare naturalis philosophia non permittit. sed lumen lumen spirituale causat in passum susceptiuum: sicut vnum corpus luminosum ab alio illuminatur. verum in luminis spiritualis productione passum nedum patitur: sed agit. quod in corporali lumine non contingit. Praeterea vigilanter considera quod siue dicas laborem venalem: siue scientiam crea tam / siue non: non amplius dilatatur os simoniae quam dicendo oppositum. Patet exemplo de tribus doctis artificibus aut philosophis / paribus tam in traditione artis quam in eruditione: aequalem pecuniam accipientibus: quorum vnus dicat se capere prosustentatione sui & suorum. Alius pro labore quem non tenetur aliis gratis impendere: & nihil pro sua scientia. Tertius autem dicat se ac- cipere tam pro sustentatione & labore quam pro suae artis traditione. Et hoc patet in administratione sacramentorum. fateor tamen quod licet aliquid accipe re vno respectu: & non alio. vt postea in eadem distinctione elucescet
On this page