Quaestio 3
Quaestio 3
An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctionis Quartae Quaest. Tertia. QVaeritur tertio circa hanc quartam distinctionem. An omnes baptizati aequa liter effectum baptismi recipiant. Suppono vulgarem adistinctionem de triplici bapti isaequam smo, scils fluminis de quo frequentius hic loqumur. sanguinis quando quis pro Christo occiditur. & flaminis quando aliquis iustifcatur a deo. vt. Hieremias. Hieremiae. i antequam exi res de vulua sctificaui te. et Ioannes baptista: vt atet Lucae. ii. vel quando aliquam est praeuenta, ne in originale incidat: vt Christifera virgo. vel adultus in se habens bonum motum, volens suscipere illa ad qua tenetur. exempla sunt. Cornelius Centurio: eunuchus reginae Candacis, bonus latro. Triplicem autem statum quis habet, scilicet statum quo ratione vtitur & tunc potest seipsum iuuare in necessariis ad salutem. Alium statum habet infantiae extra vterum & tunc ab hominibus opem accipere potest. Tertium statum habet in vtero secundum se & quodlibet sui: & tunc a solo deo auxilium capit, nec omnes tales baptizat baptismo flaminis: aliquos tamen ita baptizat: vt auctoritate scripturae nobis constat.
⁋ His praemissis pono conclusiones quarum Prima est. Omnes baptizati aequaliter effectum baptismi quo ad characterem suscipiunt: licet forte character sit diuisibilis: quia non est verisimile quod vnus suscipiat intensiorem quam alter.
⁋ Secunda conclusio, licet omnes recipiat aequaliter effectum baptismi quo ad remissionem culpae originalis: non tamen quo ad remissionem poenae peccatis debitae in adultis. Primum patet: quia illa est aequalis in omnibus. Secunda pars patet per locum a contrario sensu. Maioribus enim culpis maior debetur poena: modo illas omnes ex quaestione praecedenti baptismus eluit.
⁋ Tertia conclusio. Non omnes baptizati recipiunt aequalem effectum quo ad gratiam. patet, aliqui adulti inaequales deuotiones habent: & inaequalia merita ante baptismum fiuminis: baptismo fsaminis baptizati. igitur.
⁋ Quarta conclusio. Omnes baptizati aequa- liter suscipiunt gratiam baptismi: hoc est gratiam virtute operis operati in baptismo datam. Probatur. passio Christi exhibita est causa collationis gratiae in paruulis: sed illa aequaliter applicai omnibus. Secundo probatur idem. omnes suscipientes ordines aequales gratias ordinum suscipiunt: & sic in aliis sacramentis. semper loquor ratione operis operati: & non ratione deuotionis. ergo & hic.
⁋ Sed contra hanc conclusionem arguunt aliqui sic. Aliqui sunt praedestinati ad maiorem gloriam quam alii: ergo maiorem suscipiunt gratiam. In super propter merita patrinorum & astantium datur maior gratia: & forte sic est factum de sancto Nicolao vt bis in hebdomade ieiunaret. Respondetur: quamuis ita esset sicut isti putant, non elideretur quarta conclusio quia illa non est gratia baptismalis: sed ab alio ex trinseco aduenies: puta ab astantium praecibus vel aliquo aliunde.
⁋ Sed argumenta tangut vnum dubium: & credo oppositum verum: quia nemo potest alteri mereri gratiam & gloriam sine actu proprio illius. Non loquor de passione Christi quae aliquo modo est causa nostri meriti & gratie maioris: sed loquor de hominibus prout ipsi & vulgo loquentes intendunt. In primis eorum ratio est nulla de ieiunio beati Nicolai: hoc facile est refellere per diuam virginem & plerosque alios aequalem gratiam cum beato Nicolac habentes: qui non habebant: vel non constat quod habuerunt, similes effectus in infantia. plerique etiam decedunt adulti cum maiori gratia qui habebat ipse in infantia, quam effectus supernaturales num quam habuerunt: sed illa fuit gratia a deo gratis data, & bonae viti futurae praesagium. Et arguitur ratione. licet enim opposi tum sit vsitatus modus dicendi: non video ad hoc rationes cogentes. Nullus viator communis potest alicui existenti in gratia mereri gratiae augmentum: quia dato eius opposito infero hanc conclusionem absonam quod aliquis rex dormiens venando: vel habens actus indifferentes, vno anmno potest habere tantum gratiae & gloriae quantum Ioannes Baptista habuit. hac conclusione nemo habet concedere. Et quod sequatur ex opposito, probo. vnus potest torpenti regi existenti in gratia mereri vnum gradum gratiae: & qua ratione nunc, eadem ratione alias: & qua ratione iste, & alius: & sic omnes in magno regno continuo orantes merebuntur gratiam de qua loquimur: quia in praefatione missae omnes pro rege orant: & pro pontifice: & apparen tius sequitur de Romano pontifice pro quo omnes orant. conclusio ad quam laboramus. Item non est minus me ritum orare pro aliis quam orare pro se solo: vt inmateria suffragiorum dici solet: & hoc non est nisi quia meri tum quo ad gratiam & gloriam non est partibile. igitur. Ex isto infero quod nemo potest mereri alteri primam gratiam. si enim illud quod magis videtur inesse non inest: nec illud quod minus videtur inesse inerit: sed magis videtur quod homo potest alteri mereri habenti gratiam. gratiae augmentum, quam primam gratiam. igitur. Item dato opposito pauci velnulli paruuli damnanteritur sine baptismo decedentes: quia parentes eorum continuo pro eis orarent: & sic pro eis posset tolli culpa originalis.
⁋ Sed contra istud arguitur. Matthaei. ix. scribitur. Et ascendens Iesus in nauiculam transfretauis & venit in ciuitatem suam: & ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. videns autem Iesus fidem illorum dixit paralytico. Confide filiiremittuntur tibi peccata tua. Et simile habetur Lucae. v. vbi glossa ordi natia dicit. Quantum valet apud deum fides propria?s apud quem sic valuit aliena: vt intus & extra sanaret hominem ? Ergo ex istis habetur quod deus dimisit paralytico peccata propter fidem alienam: & ex consequenti infundebat ei gratiam. Item creditur quod orationibus sancti Stephani conversus est sanctus Paulus: & beatus Augustinus praecibus suae matris. Praeterea alioquin frustra potentes facerent deuotos pro se orare: cum isti deuoti non possint mereri pro potentibus secundum dicta. Insuper duo fundent duo coenobia aequalia, in quorum altero sint deuoti monachi qui in vita monastica sancte viuunt & orant pro fundato re, sicut olim patres in Thebaide Aegypti: in altero sint dissoluti non orantes pro fundatore: sequitur quod isti aequaliter merentur. consequens est falsum: quia coiter dicimus malis: fraudatis fundatores: & reddetis rationem ante tribunal Christi.
⁋ Ad primum respondetur quod illorum non habet pro substantiuo aliorum a paralytico: sed fidem paralytici & aliorum: & sic dicit Lyra ibidem. Sed pro toto isto manet punctum argumenti: an aliorum fides aliquid fecit ad hoc vt dimitteretur paralytico suum peccatum: & si sic: ergo aliqui possunt partialiter alteri mereri. Item si centum eorum cu paralytico poterant mereri dimissionem peccatorum paralytico & gratiae infusionem: videtur quod mille eorum, vel sic ascendendo poterant ei mereri ipso dormiente remissionem peccatorum. Propterea aliter di eo: quod propter alios deus corporaliter curauit para lvyticum: & fidem propriam ipsius spiritualiter. & hoc videtur sentire glossa. Quantu valet apud deum fides propria: apud quem sic valuit aliena vt intus & extra sanaret hominem? Intus propter fidem ipsiusmet paralytici: extra propter circumstantes. Secundo dico: & est solutio pro omnibus instis: & respondeo ad formam argumenti. Vnum alteri mereri potest intelligi dupliciter. vno modo quod alter meretur vt deus dimittat alteri peccatum: vel infundat gratiam: alio nullum actum voluntatis habente: saltem extra baptismum: & hot est ratione huius facramenti etiam: & sic nego. Vel quod amplius est: alio habente actum: sic quod alius faciat per suos actus quod detur ei maior gratia quam haberet per suum solum actum, & in omni tali sensu nego: quia currere videtur mihi semper argumentum quod paruum actum haberis & remissum valde: propter astantes & orantes haberet tantam gratiam quantam bea tus Petrus: quod non est dicendum. Alio modo vnum alteri mereri potest intelligi quod deus mouet voluntatem illius pro quo praeces porriguntur, vt habeat intensio rem actum: semper tamen manente libertate voluntatis: ve vt moueatur eius voluntas ad merendum quando iret ad aliud faciendum: vel impedit eum ne peccet quando forte esset peccaturus. Et sic Stephanus pro Paulo: & mater Augustini pro filio Augustino meruerunt. Etiam dicat quod deus non punit nos immediate post peccatum: nec nos capit in malo statu: sed expectat bonum proptur aliorum praeces: & hoc est maximum. Et quod ita sit patet per illud Exod. xxxii. vbi Moyses dicit. Recordare Abraham / Iacob &c. & sequitur, Placatus est dominus. Sic Azarias Danieles. iii. rogat dominum: Ne auferas a nobis misericordiam tua domine deus noster propter Abraham dilectum tuum & Isaac seruum tuum, & Iacob sanctum tuum. Propterea concedo quod propter homines orantes deus remittit poenam vel parte eius peccato debitam post poeniten tiam: vel concedit victoriam vel temporalia bona: & ex pectat tempus opportunum non statim puniens peccatores. cui astipulatur illud Hieremie, xv. Si steterint Moyses & Samuel coram me: no est anima mea ad populum istum. Hinc deus liberauit Lothia pter Abraham. Genesis. xix.
⁋ Ad aliud de fundantibus coenobia dico: si caetera sint paria quod aequa liter merentur: siue monachi sancte viuant siue non: sed boni possunt rogare deum, vt voluntas illius ad deum erigatur qui fundauit coenobitas bonos. ltem possunt mereri diminutionem poenae, sicut in indulgentiis, vbi boni fundatores suos a purgatorio mox liberant: mali vero suos fundatores non adiuuant. & illud non est parum.
⁋ Contra illud arguitur. per istam solutionem ego non euado conclusio nes quas ego puto dissonas contra aduersarios: ergo meo pugione me suffodio. Probatur assumptum. si vnus sanctus orat deum vt Sortes rex me reatur ad hunc sensum vt deus erigat mentem eius: gratia illius dabitur vnus gradus gratiae: secundus potest illa via tantum ei mereri: & sic consequenter calculando: ergo ille rex merebitur tantum quantum sanctus Petrus. Respondetur. nihil impedit reges & po tentes ad merendu tantum quantum multi sancti qui nunc sunt in caelo: sed ille rex qui frequenter torpet, & non vtitur semper instigatione quam deus ei dat: forte parum meretur. si autem bene vtatur, habebit intensam gratiam & gloriam: sed per proprios actus qui limitati sunt quia dabilis est intensissimus actus quem potest habere de lege communi: esto quod alii pro eo oret.
⁋ Ex hac solutione habetur quod nullus meretur pro alio dormiente vel actum non habente. Secundo sequitur quod nullus meretur aliquid pro paruulo. passionem Christi excipio: & mundatos in lege naturae, secundum illam positionem quod saluabantur paruuli in fide parentum cum pro testatione alicuius signi exterioris: ergo eis dimite tebatur originalis culpa & conferebatur gratia: ergo alius poterat mereri gratiam quando confertur virtute operis operati: vt patet de baptizante & circuncidente.
⁋ Potes quaerere si parens fuisset in peccato, an paruulo poterat mereri gratiam in sacramentis extenso termino veteris legis. Sed solutionem habes per baptizantem in peccato & circunci dentem: ibi enim virtualiter erat sacramentum. patet. talis nullum actum habet. Totum illud patet. ii. ad Corinthios. v. Omnes vos manifestari oportet ante tri punal Christi: vt recipiat vnusquisque propria corporis quae gessit. & verba haec recitantur de poenitem. & remis. Cum ex eo. Et. i. ad Corinthios. iii. Vnus quisque propriam mercedem accipiet. Petis: quid ergo rodest orare pro paruulis? Respondetur: vt deus pro longet eis vita: & cum peruenerint ad annos discretionis moueat eorum mentes ad ea quae dei sunt. Precibus enim sanctorum frequenter paruuli saluantur a morte & resuscitantur: quemadmodum fecit regius propheta. secundi Regum. xii. leiunauit pro puero, quo mortuo non amplius ieiunauit, quamuis enim viderit morbum incurabilem: putabat tamen suis praecibus flectere dominum.
⁋ Si dicas: si aliquis adultus vult baptizari & incidit in vesaniam, ille suscipit gratiam bapti smalem in baptismo & meretur: vel si fuissei dormiens: igitur non inconvenit pro dormiente mereri. Pari forma Salomon meruit scientiam in somno. iii. Rerum. iii. cap. & tunc erat dormiens.
⁋ Ad primum dicitur, non negatur quando sacramentum digne suscipitur quin conferatur gratia sacramentalis. Ad secundum dico. oa lomon non meruit dormiendo: sed ante vigilando obtulit mille hostias in Gabaon.
⁋ Secundo argumentor contra quartam conclusionem: & noc sic: quia si sit qualibet gratia baptismalis aequalis alteri, & determinatus gradus gratiae datus in baptismo: sequitur haec conclusio: quod vnus adultus & vnus paruuius decedent cum aequalibus gratiis: quod videtur inconveniens: quia vnus meruit pro se: hoc est merito personali: alter ve ratio non.
⁋ Respondetur per sequentes propositiones. Prima est. Stat aliquem paruulum de ege, & frequenter decedere cum maiore gratia quam iste adultus decedit. Primo: paruulus est baptizatus & confirmatus & vtriusque sacramenti gratiam habet: & adultus habet gratiam baptismalem solum: quia quando primo venit ad annos discretionis: potest contingere quod non peccet mortaliter per duos dies, nec mereatur, & tunc de cedat.
⁋ Secunda propositio. Si aliquis vult baptiza ri: & non habet aliquem qui ei conferat baptismum, tribu itur ei gratia si sic decedat, & illa solum finite, si sic excedat gratiam baptismalem. ergo deueniendum est ad aliquem qui tamparum gratiae suscipit per volitione remissam qui ille qui baptizatur paruulus.
⁋ Tertia propositio. Si ille qui minis accedit ad baptismum accipiat gratiam: minorem accipit quam ille qui pure simpliciter vadit: & sic non omnes baptizati accipiunt aequaliter: non est enim verisimile quod deus ei tantam gratiam tribuat quantam aliis: quia verisimile est quod nullam gratiam ei confert pro illa volitione conditionali.
⁋ Quarta propositio. Non est possibile secundum legem quod aliquis semel habens gratiam baptismalem qui habet meritum personale decedens in gratia ita paruam gratiam habeat vt paruulus solum baptizatus. Probatur. talis habet gratiam baptismalem: & omnes tales sunt aequales: & cum hoc habet gratiam debitam merito personali: ergo plus gratiae habet. Consequentia est conis animi conceptio. stat tamen de lege communi aliquem. lxx. vel. lxxx. annorum habcre tam paruam gratia & gloriam quam habet ille paruus baptizatus. Patet. capio vnum gentilem in Moabar vl alibi, qui detestatur sua peccata praeterita: & totam suam vitam perditam: cui nullus confert baptismum: vult tamen baptizari: sed non reperit aliquem: vel alio se ad hoc praeparante interim moritur cum remissa detestatione graduali. Similiter stat aliquem paruulum habere plus gratiae & gloriae quam vnum qui suscepit sacramentum: & cum hoc habet meritum personale, quod patet de circunci so cum paruo merito personali, & sit Eleazar. sit Titius ex alia parte baptizatus & confirmatus: vel tantnm baptizatus. sed Baptismus plus gratiae confert quam circuncisio: quia sacramentum legis gratiae. sit excessus vt vnum: aliquis enim actus meritorius vt vnum: immo vt dimidium vnius. patet. homo potest elicere actum meritorium pure partibiliter. Item qualibet pars actus meritorii est meritoria. si ergo cuilibet parti respondeat maior gratia quam baptismo: gratia respondens toti actui erit infinita. consequentia elucescit: cum sint infinitae ites proportionales non communicantes in actu meritorio Potes sic deducere de totali actu meritorio cadente in obiectum eutrapeliae cum circunstantiis actum attenuantibus.
⁋ Sed contra illud arguitur sic. Sit gratia baptismalis vnius gradus quam habet Sortes puulus: & Plato habeat gratiam baptismalem & personalem duu graduum. lam capio Ciceronem adultum: qui in sub duplo minus meretur qui Plato (de merito personali loquor) ille habebit vnum gradum gratiae: ergo Cicero adultus & Sortes paruulus habebunt gratias aequales. Respondetur admisso casu: vel vis Ciceronem habere subduplam gratiam simpliciter ad Platonem: & tuc habet vnum gradum tamtnm. & sic non est adultus de quo est sermo. vel vis quod habeat subduplum praemium personale: & ex consequenti gratiam baptismalem: & sic Cicero habet gradum cum dimidio. Et sic descendens geometrice non potes habere adultum qui habeat meritum personale vltra baptismale: qui aequalem gratiam habet cum paruulo.
⁋ Tertio arguitur sic. baptizatus paptismo sanguinis habet minorem gratiam quam paptizatus baptismo fiuminis: ergo non omnes baptizati recipiunt aequales gratias. cosequntia tenet. Probatur assumptum: quia talis tenetur iterum ad baptisma, quod patet. Paulus & Eunuchus Canda cis reginae erant baptizati flaminis baptismo: & tamen postea baptizabantur baptismo fiuminis Paulus ab Anania: & Eunuchus a Philippo: & Cornelius a Petro. Similiter paruuli pro Christo occisi plus gratiae habent quam baptizati baptismo fluminis: cu eorum festum celebremus & non aliorum: ergo non omnes baptizati suscipiunt aequalem gratiam: cuius oppositu dicit quarta conclusio.
⁋ In hoc argumento sunt tria dubia. Primum. an baptizati baptismo sanguinis aut flaminis teneantur ad baptismum fluminis. Secundum. an paruuli occisi propter Christum sint baptizati baptismo sanguinis. Tertium. an tantam gratiam aequaliter susceperint quantam baptizati baptismo fiuminis.
⁋ Pro primi decisione pono hanc propositionem. Si esset aliquis baptizatus baptismo sanguinis aut flaminis, & talis maneat nobiscum tenetur ad baptismum fiumi nis. Probatur. Baptismus fiuminis postquam erat sus ficienter promulgatus obligabat omnes. & licet ludaei poterant circuncidi dummodo spem in circuncisione non ponerent: debebant tamen esse baptizati. hoc probatur Actuum. ii. vbi Petrum praedicantem interrogat ludaei: Quid faciemus viri fratres: Petrus autem ad illos, poenitentiam sinquit) agite: & baptizetur vnus quisque vestrum. Ex illo capio argumentum. Isti enim erant circuncisi, in quibus peccatum originale erat deletum: & tamen tenebantur iterum ad baptismum, & nouam gratiam receperunt. ergo idem est de baptizato baptismo sanguinis aut fiaminis. Item apostoli baptismum praedicabant: vt patet ex dictis: ergo ipsimet apostoli quod praedicabant impleuerunt: secundum doctrinam magistri sui. Actuum. i. Coepit Iesus facere & docere. ergo ipsi susceperunt baptismum antequam ipsum praedicabat & baptizabant. lstud probatur auctoritate beati Augustini ad Silentianum: & recitatur de consecra. dist. iiii. Quando ab Hierosolymis. vbi beatus Augustinus allegat illud Ioannis. xiii. quod dominus respondit ad Petrum. Qui lotus est non ind get nisi vt pedes lauet &c. significans quod Petrus esset lotus prius in baptismo. Hoc idem probatur per id quod scribit ad Vincentium & Victorem: & recitatur vbi supra, in hunc modum. Si eos de quibus scriptum non est vtrum fuerint baptizati siue non: sine baptismo de hac vita recessisse contendimus: ipsis calumnia mut apostolis: qui praeter apostolum Paulum quando baptizati fuerunt, ignoramus. Item Petrus baptizauit Cornelium. Actuum. x. & tamen ante erat baptizatus baptismo flaminis. Idem videtur de loanne Baptista Christo respondente: ego debeo a te baptizari / & tu venis ad me. Matthaei. iii.
⁋ Quo ad secundum, dominus Armachanus in quaestionibus Armeniorum tenet non circuncisos pro Christo peremptos damnatos. ratio secundum eum est quia decesserunt in peccaro originali. & consequenter diceret festum Innocentum solum esse de cir cuncisis. lstud non placet.
⁋ Et pro illo quod sentio po nam succincte propositiones: quarum Prima est. Omnes pro Christo occisi, inter quos Christus putabatur occidi, sunt saluati. Probatur. quilibet talis erat baptizatus baptismo sanguinis. Ecclesia autem non di stinguit circuncisos a non circuncisis in festo Innocen tum: ergo inhumanum est non circuncisos excludere potissimum in primo aduentu verbi incarnati: sicut rex in primo ingressu in aliquam vrbem carcere detem tos liberat. Praeterea non requiritur volitio ad hoc vt quis ascribatur familiae Christi: vt patet in paruulis baptizatis: ergo neque requiritur volitio ad hoc, vt quis ascribatur militiae Cnristi. Hoc etiam patet auctoritate Augustini in sermone de Epiphania, de omnibus paruulis ab Herode occisis indistincte loquentis, nec Sedulius discrimen ponit vllum, dans comparationem de Herodis fremitu nequeuntis Chri stu habere: quemadmodum leo de agno amisso rui git, inquiens. Haud secus Herodes Christo stimulatus adempto Stemere collisas paruorum strage cateruas. Et paulo post. Puerilia mactat milia.
⁋ Secunda propotes. probabile est: & ita opinor: quod per uulus iam occisus in odium Christi ab infideli est baptiza tus baptismo sanguinis. Et idem puto si mulier in fidelis a fideli impraegnata in odium Christi paruulum occidat. ratio non est multo inferior in hac propositione quam in praecedente.
⁋ Tertia propositio. Si adultus infidelis inter Christianos in limitibus occidatur: is non est baptizatus baptismo sanguinis Ratio. quia ante dissensit in fidem Christi, nec habuit consensum vnquam in oppositum: & cum sit adultus de fide intelligens, si non consentit nec dissentit: non est baptizatus baptismo sanguinis. Ratio. talis cum sit adultus non est sic capax baptismi fluminis: ergo neque sanguinis. Et licet concedatur baptismus sanguinis esse sacramentum: cum sit sensibile signum ratione cuius virtute operis operati confertur gratia: non tamen sequitur crementum sacramentorum vltra nu merum septenarium: quia ad baptismum attinet
⁋ Pro tertio dubio: verosimile est quod paruuli occisi pro Christo maiorem gratiam habuerunt quam baptizati baptismo fiuminis.
⁋ Epilogando dico quamlibet gratiam baptismalem cuilibet alteri baptismali esse aequalemhic de baptismo fiuminis loquor comparando gratiam vnius ad gratiam alterius: vel comparando gratiam baptismi sanguinis ad gratiam baptismi sanguinis. Vlterius diximus: quod nullus viator alteri meretur primam gratiam: vel gratiae augmentum sine actu altetius: virtute tamen passionis Churisti in sacramento virtute operis operati confertur gratia sine actu elicito: vt patet in baptismo & cofirmatione. Potest tamen quis pro alio mereri: quatinus deus mentem eius eleuet mediante auxilio speciali ad merendum: vel ne tollat eum e vita in malo statu, sicut ludam: sed bonum expectet: vel quatinus deus ei det bona temporalia: vel quatinus praeseruetur a daemone vel occasionibus peccati: quod no parum est: quia ista propinque ad gloriam disponunt. Vlterius diximus omnes paruulos pro Christo occisos baptismo sanguinis baptizatos verisimilius est tamen quod talibus non iprimitur character: non quia tenentur ad baptismum fiuminis si supuiuant: quia ex hoc circuncisi ante passionem Christi non tenerentur ad baptisma: quod est falsum: sed ratio est quia in ianua sacramentorum imprimitur character, per que fi delis ab aliis distinguitur. verum hiaec ratio est tenuis. Consequinter tamen ad dicta concedo plerosque beatos, fi delium characterem non habentes. hoc in multis gentilibus tam tempore legis Monsaicae quam ante legem inuenire potes: quorum aliqui sunt in caelo. De paruulis infi delium an inuitis parentibus sint baptizandi nec ne in fine Secundi Sententiarum inquirimus. quocirca hanc materiam hic missam facimus.
On this page