Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

UTrum pro temore cuiustibet legis: vel vt rectius petatur, pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia & alia sacra menta. Pro cuius quaestionis dissolutione duo termini declarabuntur. Postea respo debitur ad quaestionem. Primus terminus est tempus. Circa entitatem temporis duae sunt opiniones famatae: nec super hoc mireris: cum beatus Augustinus libro. xi. Confessionum, qua circa huius quaestionis intelligentiam maximopere insudauit: subiungat in fine. Confiteor me domine ignorare adhuc quid sit tempus. & cum consideraueris philosophorum Principem. iiii. Physicorum: erit perdifficile cognitum: quam rem tempus appellauerit.

⁋ Hoc non obstante duae sunt positiones vulgares: quarum vna nominalium, nullam rem successiuam a permanentibus distinctam asserit: & dicit quod idem numero est tempus & instans: puta caelum: primum mobile, vel caelum solis: sed alia est ratio quare est tempus: & qua re est instans. Dicitur enim instans: quia respicit aliquid quod non immediate respiciebat: nec immediate post hoc respiciet.

⁋ Ex hac opinione infero aliqua Sequitur quod dies est annus: probatur: aliquid est dies vel nihil: secundum non est dicendum: detur primum: est primum mobile: & tunc expositorie arguo: hoc cae- lum est dies: & hoc caelum est annus: ergo annus est dies. Ex eodem sequitur quod septimana est dies. Secundo sequitur quod dies non est pars mensis. robatur: nihil est pars suiipsius: sed dies est mensis ex primo illato. igitur. Tertio. dies natalis Christi erit festum paschae. probatur. Hoc erit festum paschae, demonstrando primum mobile: & hoc est vel erit festum natalis Christi: igitur. Et eodem modo probatur, quod quadragesima erit tempus carnispriuii. Quarto sequitur quod cras Antichristus erit. Probatur, hoc caelum cras erit: hoc caelum est vel erit crastina dies: ergo crastina die Antichristus erit: maiore de obliquo: minore de recto eandem obliquitatem concludendo. Propter has rationes non pessum it haec positio. lstas enim conclusiones concedere oportet. Circa secundam tamen propositionem dico: quod connotatio huius termini dies: est partialis ad connotationem huius termini annus. Dies enim supponit pro caelo: connotando quod semel moueatur circa terram cum tamta parte quantam sol motu proprio describit contra primu mobile. & loquor de die naturali. Annus autem connotat quod caelum faciat circuitionem circa terram tercenties sexagesies quiquies cum aliqua fractione. Tertia quamquam concedit quod dies natalis erit festum paschae: non tamen conceditur vnquam quod dies natalis est pascha: nec illa est sua de inesse: quia oportet tollere subiectum: & ponere illum terminum caelum: vel pronomen hoc. & ex altera propositione tertiae adiecta non sequitur: quod licet comedere carnes in quadragesima. Circa quartam dico quod licet crastina die Antichristus erit: tamen non erit Antichristus cras: sed sequitur quod dies naturalis est dies artificialis. Item haec opinio concedit voces, accidentia successiua: & sic argumenta Ocltam in reales, sunt ensis Aiacis. Alia positio est quod tempus est accidens caelo inhaerens, habens plures partes simul ad diuisionem subiecti extensum in caelo: & ei in haerens sicut albendo inhaeret parieti: & nihil aliud est quam motus primi mobilis: sed per nulla duo in stantia remanet idem motus, vel tempus numero sed partibus aliquibus abeuntibus succedunt aliae & sicut motus quo caelum mouetur vno die, est pars motus quo caelum mouetur vno mense vel anno / sic dies de virtute sermonis est pars anni& pars mensis. Et quemadmodum motus quo caelum mouetur in die natalis, no est motus quo mouetur in diae paschae: neque haec de futuro vnqu conceditur: festum natalis Christi erit festum paschae. Ad saluandam autem talem, annus est carus / oportet vti supponne synecdochica. nam aequaliter currit contra omnes opiniones quia nec motus caeli est carus: nec ipsum caelum. In talibus dies est pulchra: dies est turbulenta, dies capitur pro aere: quia quando est serenus vel lucidus: bene caelum videmus. & sic dicimus: est pulchra dies. Vtraque autem harum positionum est defensabilis sufficit quod dictum est raptim pro terminorum enuclea tione: vt theologi vtuntur tempore.

⁋ Et quantum ad ppositum pertinet Triplex est tempus. Quoddam legis naturae: quod durauit ab Adam & ad Moysen vsque, quo usque accepit legem scriptam in monte. Exodi. xx. & sequentibus. Sed tempus legis Mosaicae scriptae durauit a Moyse ad aduentum Christi vsque: & tunc i choabatur tertium tempus / scilicet legis gratiae, vel legis euangelicae: quae durat inaeternum. Et adhuc istud totale tepus diuiditur a principio mundi vel Adae ad tempus vsque in quo peccauit, quod valde paruum erat: & istud tempus vocatur tempus naturae integrae totum residuum tempus naturae lapsae.

⁋ Secundus terminus est lex: & di citur a ligando: quia ligat subditos: & est duplex increata scilicet deus: & creata, quae sic definitur. Lex obligatoria est signum rationi conforme, vel voluntas rationi conformis: creaturam rationis capacem ad aliquid agendum, vel non agendum obligans An dei voluntas sit prima lex obligatoria in contingentibus: & creaturarum voluntates proportionabiliter lex secundaria, an intellectus vel eius actus in proposito non refert. Sed de signo legissatoris mentem insinuante apte loquendum est, siue fuerit mentale, vocale, vel scriptum. Dicebatur ( rationi conforme) alioquin principum instituta irrationabilia dicerentur leges: quod non est dicendum. Nonnunquam tamen sunt leges positiuae oppositae in variis iocis in eodem tempore: sed quae libet illarum est alicui rationi conformis, quod sufficit. Dicebatur (creaturam rationis capacem) & non creaturanm rationalem, propter amentes & pueros qui proprie non ligantur: sed solum illi proprie ligantur qui ad aliquid sub poena noui peccati, vel poenae astringuntur. Quare paruuli proprie non obligantur ad baptisma: sed est statutum solum vniuersale, quod qui non est conceptus in gratia vel originali iustitia: est in originali peccato. Per (obligas) consilia secluduntur. Et sicut haec definitio proprie conscientiae erroneae non convenit: ita nec definitum: licet homo in casu obligetur ad conformiter agendum secundum eam, vel eam deponere.

⁋ Insuper trifariam lex scinditur. in legem naturalem, diuinam, & humanam. Tripliciter capitur lex naturae. vno modo pro inclinatione naturali rei: siue inclinatio dicat actum positiuum in animalibus distinctum / siue non. hoc modo aquam ad centrum grauitatis fiuere: vel ad locum decliuiorem, est de lege naturae: vt Prouerbiorum. viii. Quando circundabat mari terminum suum: & legem ponebat aquis: ne transirent fines suos. hoc ipsum de caelestium motu contingit: secundum illud Psalmi. cxlviii. Praeceptum posuit & non praeteribit. Sic carnis inclinatio ad actum generationis siue licitum siue illicitum, potest dici lex naturae. Sed si ad illicitum tendat / est lex membrorum appropria te: vt ad Roma. vii. Video aliam legem in menbris me is repugnantem legi mentis meae. Hoc modo ignem calefacere est de lege naturae: vt. v. Ethico. Aristo teles declarat de igne apud Persas & Graecos.

⁋ Secundo modo capitur lex naturae: & communius apud theologos: quando quaerunt an deus potest contra praecepta legis naturae dispensare: vt conuertitur cum iure getium apud legistas. Et sic de Exocecfinitur. lus gentium siue ius naturae proprit sumptum est principium practicum ex terminis notu: vel conclusio euidenter ab illo prie: pio deducta. licet assensum talium legem naturae vocare possimus: & proponnem ipsam obiectum legis naturae vel proponnem de lege naturae. practicum aut quando propo ipsa ratione terminorum importat aliquid operandum vel non opandum vt caste viuendum est. Nullus est occidendus. Sicut enim in speculabilibus sunt aliquam proponnes per se notae: quaerum notitia terminorum intuitiua vel abstractiua captiuat intellectum terminos apprehendentem ad sibi assentiendum sicut sunt communes animi conceptiones / & dignitates speculatiuae: ita est in operabilibus. Haec enim principia sunt per se nota: nullum malu est faciendum: omne bonum verum pro ioco & tempore est prosequendum. hoc modo multa praecepta decalogi euidenter deducuntur in sensibus in quibus sunt praecepta vel prohibitiones. Ex hoc principio practico in lumine naturali noto: non debeo velle aliis quod mihinollem rationabiliter fieri. Lex naturae qua & ius gentium: inferioritatem habet respectu primae acceptionis: quia solis creaturis rationalibus couenit. lus autem naturae primaeuum animalibus & ple risque aliis. Et hoc est quod legisperitus Vlpianus ilitur. de Institutis & iure. lege. ii. dicit. lus gentium est ouo gentes humanae vtuntur, quod a naturali recedere facile intelligere licet: quia omnibus illud animalibus: hoc solis hominibus inter secommune sit. Sed ius gentium deo & angelis etiam conuenit: & ius naturae primaeuum omnibus rebus naturalibus. Cum enim proponnibus per se notis apprehensis terminis protinus assentimur: ille assensus dicitur ex instinctu naturae. vnde Boetius lib. iii prosa ii. de Consolatione philosophica. Inserta est naturalite mentibus hominium veri summique boni cupiditas. Conuenienter ergo haec acceptio assignata est inferior ad praecedentem. Ex isto patet quod non vocatur ius gentium: quia est apud omnes gentes. licet enim baptismus esset apud omnes: non tamen esset de iure gentium.

⁋ Tertio modo capitur ius naturae vel ius gentium extensius pro propositione practica: cui quilibet habens clara naturalia & non deprauata appraehensis terminis mox assentiet: licet aliqui colluuie sordium irretiti non acquiescant. Sicut comestor allii fortem odorem in alio non sentit: quem alius illo cibo ieiunus odo ratu deprehendit. Siciter si assuetum aliena rapere in vtri usque regni Britannici limitibus ceperis proponendo ei rapinae & furti inhonestatem: illam statim negabit. Sic in Politia ecclesiastica iudicatus ab omnibus sapientibus neutris plura habere quam deceat, non assentiet ipse habens: & ita in caeteris id genus exemplifica re potes. Quodlibet autem aliud ius a iure naturae est ius positiuum siue ciuilet vt. v. Ethico. vii. exemplificat Arist. mina captiuos redimi: vel capram diis: sed non duas oues mactare: vt sacra Bryseidi facere. In talibus sufficit illd iurisconsulti, quod principi placuit legis habet vigorem. Idem patet. itur. de leg. & senatus consul. lege. No omnium quae constituta sunt ratio reddi potest. Non enim potest dari ratio vltra voluntatem legissatoris: quare homo vsucapione triennio & praescriptione decemnio acquint dominium rei vsucaptae vel praescripte & non alio tempore. Et hoc ius multifariam scinditur. Nam quoddam est positiuum diuinum, quoddam positiuum canonicum, quoddam positiuum ciuile.

⁋ lus diuinum est proposon in sacro canone contenta si non sit de iudicialibus vel cerimonialibus in lege Mosaica / vel ex ea in certa consequentia illata. Definio legem diuinam prout legi gratiae immutabili convenit.

⁋ Ex isto patet: si aliquid sequitur ex vna proponne vel pluribus sacri canonis in consequentia certa: illi simili certitudine assentiendum est. Cognitis enim maiore & minore simlul cognoscitur conclusio. i. Posteriorum. Non refert siue in cosequentia materiali siue formali sequatur: dummodo per locum intrisecumn deducatur. Hoc addo / quia alioquin oporteret dicere, quod ista / sortes possibiliter currit: & quilibet propon necessiria, esset de iure diuino, quod concedere non solemus. Locum extrinsecum in pro posito voco quando solum ob consequentis necessitatem infertur. Dixi (in consequentia certa i quia si illatio fuerii solum probabilis, non est illibate consequens de fide nisi laxato vocabulo: & secundum gradu ponendo: qui erit quando aliquid a traditione apostolorum ad dies ntros vsque traditur fuisse ex institutione Christi. hoc modo de aliquibus sacramentis a Christo institutis adminiculatiuam probationem capimus: & de multis consuetudinibus ecclesiasticis laudabilibus: vt de multis ordinibus inferioribus: & de caelibatu post ordines sacros susceptos. Tertius gradus est: Quam do aliquis habet aliquid a deo reuelatione interi ori vel exteriori, quem gradum solum illi apud quos constat, accipere tenentur. patet exemplariter. iii. Regum. xx. Vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone domini, percute me. at ille noluit percutere, cui ait, quia noluisti audire vocem domini: ecce recedas a me & percutiet te leo. quod & factum est. quia enim socius eius cognouit eum esse prophetam: ci parere debebat: non autem alius qui hoc ignorauit.

⁋ Ex omnibus his patent aliquae propositiones. Prima. Licet ius positiuum quodlibet contra ius naturae in tri plici acceptione acceptum distinguatur: tamen ius diui num nunc cum vnoinunc cum alio coincidit. Tertium piaeceptum decalogi in monte Sinai Moysi datum erat ius positiuum diuinum: reliqua omnia de iure naturali in aliqua acceptione. Secundo patet quod aliquid erat de iure diuimo quod ordinabat de pacifica conuersatione humana: vt patet de legibus iudicialibus in Exodo positis. Ex quo sequitur quod non est de ratione legis diuinae immediate oi dinare in beatitudinem. Quarto sequitur aliquid incontracte sumptum esse de iure naturae vel diuino, cui si addatur restrictio, totum erit de iure po sitiuo: interdum de nullo iure. vt confiteri peccata est de iure diuino: in festo paschae confiteri est de iure humano: confiteri in Pentecoste de nullo iure. Simiter punire furem & reipublicae perturbato rem est de iure naturae: sed punire eum hoc modo, puta vltimo supplicio / vel ad restituendum duplum pro furto immanifesto: & quadruplum aro manifesto, est solum de iure humano. Sed propositio sequens ex multis propositionibus diuersi iutis: partem debiliorem insequitur. Et si sequatur ex duabus propositionibus: quarum vna est de aliquo iure & reliqua de nullo: conclusio si solum ab eis capit euidentiam, de nullo iure erit. com clusio enim debiliorem partem insequitur si solum robur a praemissis capiat. patet exemplariter. Nullus in dignus duobus beneficiis potest capere duo beneficia / aut plura, sortes est indignus duobus beneficiis: ergo non potest capere duo aut plura. maior est nota in lumine naturali. Et sicut oportet consultare cum sapientibus qui viri idoneitatem nouerunt, circa conclusionem: ita circa minorem consultandum est.

⁋ Verborum significationibus paululum late ex industria declaratis, pono titulo quaestionis conclusiones aliquas responsiuas.

⁋ Prima est. Pro cuiuscunque legis tempore post pecca tum erant aliqua sacramenta, vel vicem sacramentorum supplentia: vel aliquae aliae protestationes Haec probatur: quia quocunque tempore erat morbus in natura: erat medicina contra illum morbum. sed quolibet tempore post peccatum Adae erat morbus in natura: igitur. Discursus patet cum minore. Et maior apparet: quia deus qui summe est misericors, non reliquit humanum genus sine remedio pro paruulis saltem. videtur aut quod nullum erat aliud remedium.

⁋ Secunda conclusio, pro alia & alia lege congruum fuit habere aliud & aliud sacramentum: & ita factum est. quod congruum fuit, probatur quia in processu generationis humanae semper creuit non tiria veritatis: vt patet per Gregorium super Ezechielen Homilia. iiii. Deus ordinate agens procedit de per vnius gregis discernuntur ab ouibus alterius gregis per varia signa. Sic penula dabatur Romanis & patri sancti Pauli: vt dicit glossa cap. Si in adiutorium. distin. x. Hoc autem supponendum est, licet locus non legatur in scriptura, in quo sacramenta illa instituta sunt. Et istud patet. legitur in plerisque locis Genesis ante legem institutam de modo sacrificandi. vt de Caim, & Abele, None, & Abraham: qui non tentassent illa sine praecepto dei. Similiter patres habu erunt plures vxores: vt Abraham, Iacob, & alii contra ius naturae in lata acceptione: quod non fecissent lli boni patres sine dispensatione: & tamen locus non legitur in sacra scriptura: sed supponitur. Scriptura enim multum succincte procedit pro tempore legis naturae. Ad illud beati Gregorii potest dici, fidem parentum cum applicatione signorum extrinsecorum suffice re. & licet adulti tempore legis naturae fuissent sal uati in fide propria, sicut nunc in lege gratiae: est tamen verosimile quod etiam acceperunt sacramenta illius egis, sicut nunc contingit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4