Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An virtutes infundantur in baptismo

CIrca quartam distinctionem quaeritur. An virtutes in fundantur in baptimo. Circa propositam quaestionem varie doctores opinantur.

⁋ Sed pro solutione pono conclusiones. Prima est. Licet naturali ter nulius possit probare in nobis ee aliquas virtutes infusas: debemus tamen firmiter credere aliquas nobis infundi. Haec conclusio quo ad priorem partem probatur: quia nec per experientiam, non enim experimur in nobis habitus quoscunquod, nec per rationem: quia hoc maxime esset a posteriori per actus. sed hoc non possumus probare: quia si vnus paruulus baptizatus cui fides infunditur nutriatur inter infideles, nunquam audiens loqui de hac deus est trinus & vnus, non credet illi. Secunda pars probatur: quia auctoritates sanctorum hoc vincunt. ad hebraeos. xi. Sine fide impossibile est placere deo. & paruuli non habent fidem acquisitam: ergo oportet quod illa auctoritas intelligatur de fide infusa. Charitas ponitur qualitas a deo infusa coniter contra magistrum. xvii. dist. primi. & sic de aliis duabus. Illud etiam, patet de baptismo & eius effectu. c. Maio res. in Clementinis, de summa trinitate & fide cath. Fidei catholicae. S. verum. Verum inquit Romanus pontifex: quia quantum ad effectum baptismi in paruulis repeniutur doctores theologi opiniones contrarias habuisse, quibusdam ex ipsis dicentibus paruulis quidem remitti &c. Et paulopost sequitur. Nos autem attem dentes generalem efficaciam mortis Christi quae per baptisma applicatur pariter omnibus baptizatis, opinionem secundam quae dicit tam paruulis quam adultis conferri in baptismo informantem gram / & virtutes: tamquam probabiliore & dictis sctorum & doctorum modemorum theologit magis consonam & concordem sacro approbante conci lio duximus eligendam. Et illud de tribus virtutibus theologicis coniter tenetur. Coarctamur autem diceri quod charitas infunditur: quia secundum legem dei ordinatam saltem post primos parentes non datur aliquis qui non sit filius regni aut carceris: quos gratia diuidit. xv. de trinitate. c. xix. Idem videtur de aliis duabus.

⁋ Secunda conclusio. quo ad virtutes morales probabilius est opposito, alias virtutes puta temperantiam / iustitiam / & fortitudinem / & breuiter de aliis nobis ad bene viuendum adminiculis, in fundi. Probatur per illud Moysi. Deutero. xxxii. Dei perfecta sunt opera. Sed haec probatio efficaciter non concludit: quia illa capta ad propositum probabis quod quicquid est vtile ad beatitudine consequendam nobis infunditur, quod non est verum nisi in pricipio: quia dat nobis potentiam ad omnia nobis necessaria consequenda Probatur aliter haec conclusio. Romanus pontifex vocat illam opinionem probabiliorem: quamuis non praecipiat illam opinionem insequi. ergo si non sit fortis ratio ad oppositum, debemus illam imitari. consequentia est plana. & loquitur indistincte de virtutibus theologicis & cardinalibus: ergo concedens de aliquibus: non debes illud negare de aliis. Confirmo illud. viso quod omne argumentum:contra hanc conclusionem est aequaliter contra primam: & aequaliter soluendum: satius est hanc tenere. Insuper sicut definitio pontificis maximi vbi non constat de opposito est incocusse tenenda: ita sententia quam probabiliorem existimat debet censeri probabilior. Cum quo tamen stat quod licet cuipiam tali determinationi contraire. multae aut auctoritates oppositum insinuantes de adultis intelligendae sunt & de virtutibus acquisitis. vt est glossa ad Roma. v. super illo verbo. Pro iusto quis moritur, quae dicit. est bonus qui non est iustus, scilicet qui natus est in simpli citate innocentiae. Et Iacobi. ii. Fides sine operibus mortua est. & secundo Ethicorum. Virtus est quae habentem perficit & eius opus bonum reddit. & sic de multris aliis auctoritatibus quae intelliguntur de virtutibus acquisitis, & in adultis. Si dicas. hae virtutes sunt inanes pro toto tempore infantiae ergo non sunt ponendae. Similiter catulus ante non num diem nec est caecus nec videns: quia tempus non est determinatum a natura tunc videndi. ergo cum in illo tempore paruuli non possint exire in actus non reputabuntur iusti & temperati / nec iniusti vel intemperati. Primum non mouet. Nam virtutes manent in patria ad decorem. etiam istae virtutes prosunt accedente ratione. Ad aliud dicitur quod non est simile in spiritualibus & corporalibus Visio enim prouenit ex dispositione organi. dicente Aristo. primo de anima. Si senex habret oculum vt iuuenis, videret vt iuuenis. Organum enim est subiectum visionis. sed sola anima est subiectum virtutum quae est ita perfecte se homionus in paruo sicut in adulto. Sed illud non satisfacit omnino: quia est qualitas positiua in paruulo. in cane non est aliqua caecitatem denominans. Fides interdum capitur pro actu: vt quid est fides nisi credere quod non vides: & aliquae aliae auctoritates beati Augustini de baptismo paruulorum ad hoc sonant.

⁋ Contra primam conclusionem arguitur sic. Supuacaneum est dicere quod deus creet fidem infusam probatur. quia nihil agit ad actum credendi. pone duos quorum vnus est baptizatus / & alter non. baptizatus non magis credit quam alter: & si sic: ad quid deseruit illa fi des infusa?

⁋ Respondetur per propones. Prima est, bene potest de fendi quod nullus est habitus in anima vel corpore, lege diuima seclusa, probatur haec conclusio. Tum primo. multi opinantur quod habitus & actus sunt eiusdem speciei specialii simae. Et concordat Albertus magnus in praedicamento qualitatis. Habitus & dispositio (inquit) differunt per magis & minus. Item probabile est quod motus localis est mobile. scilicet substantia. Et secundum hoc cursus est homo currens. ergo ex multis actibus currendi non generatur habitus, sicut philosophi loquuntur: sed est substantia currens. Tum secundo. habitus in anima est aeque poteonua sicut actus: ergo possumus intueri habitum sicut & actum Illa consequentia est bona tenendo quod sunt eiusdem speci ei. Si dicas: distinguuntur specie: sed habitus non est pomienus in ratione obiecti, esto quod localiter sint aeque patentes. quemadmodum intueor colorem inhaerentem materiae & non materiam. & tamen materia est aequae potenus localiter. Apparenter instas, sed non est idem. Sunt enim multa argumenta ad probandum materiam nos non posse intueri, magni ponderis: hic autem non. Tum tertio, si vis probare quod est habitus in aliquo, hoc maxime est, quia quis est magis procliuis ad exeundum in actus post actus quam heri & nudiustertius. sed hoc non sufficit. igitur. Probatio minoris. actus currendi vel sedendi non producit habitum currendi vel sedendi: cum cursus & sessio sint substantiae currentes & sedentes secundum nominales. Dicetur tibi: si Aiax Oilei frequenter currat: aptior est ad currendum quam ante erat: non quia manet habitus inclinans actiue in similes actus: sed quia taliter se habuit, quemadmodum Sortes est currens & ante non currebat: & nulla res producitur de nouo: sed membra Sortis aliter se habent quam antea. Fodem modo de Parmenide assueto studere: qui voluptuose bibliothecam non ingrediebatur: & tamen non est opus superaddere habitum. volo dicere, si duo habeant decem actus circa eandem conclusionem Sortes & Plato: & deus impediuisset omnem habitum in Sorte ne aliquis generetur: & generetur aliquis sicut tu imaginaris in Platone: isti ambo aequaliter assentient conclusioni propositae. & sic superuacaneum est ponere habitum: cum omnia sine habitu saluentur. Tu eas inficias eos aeque assentire. hoc non me fu git. sed demonstra mihi eos dispares sensus habituros. Item quencumque actum potentia producit cum habitu potest defendi quod possit similem producere sine habi tu. vt patet de prio actu qui potest multum esse intensus. His non obstantibus, quia sancti videntur ponere habitus infusos, eos firmiter pono. Et probabilius est mere naturaliter loquendo quod sunt habitus acquisiti: sed propositionem quam dixi reputo non penitus improbabilem seclusa fide. quiqui doctrinae secundi Ethicorum aduersa videtur

⁋ Secunda propositio. Concesso quod sunt habitus infusi, dubium est, saltem non est lucidum, an aliquam actiuitatem habeant. hoc patet de paruulis ante assumptis.

⁋ Tertia propositio. isti habitus infusi & acquisiti specie differunt. Probatur. habitus acquisiti cum potentia sufficiunt producere actum credendi circa vnum articulum etiam sine causa primi actus credendi productiua. Habitus autem infusi cum potentia non sufficiunt producere actum: ergo isti habitus specie distinguuntur. Licet bonitas huius consequentiae sit suspecta: bene tamen intellecta est admittenda. antecedens patet. quia si adultus infidelis nunquam audiens loqui de fide nostra baptizatur, non assentire potest plus huic, Deus est trinus & vnus, uam non baptizatus. Insuper si quis male habituatus accedat ad baptismum: talis comperiet se postea inclinatum sicut ante, quamuis habeat habitus infusos. non sic est de habitibus acquisitis. Sed inter habitus acquisitos tanta est repugnantia sicut inter actus. Et quia habitus infusus stat naturaliter cum vitio opposito virtuti acquirendae, oportet quod virtus infusa & acquisita non sint eiusdem speciei. Si dicas, odium Sortis & dilectio Platonis simul stant, & non dilectio Sortis & odium Sortis: & tamen di lectio Sortis & Platonis dilectio sunt eiusdem speciei. fateor. Probatio non vacat Maeandris.

⁋ Quarta propositio. Dubium est: sed est apparens quod habitus infusi sunt perfectiores acquisitis circa ide. Quia sit dubium patet. habitus acquisiti cum nuda potentia sufficiunt producere actus. habitus infusi cum nu da potentia ( vt patet ex praemissis, non possunt. sed agere est conditio arguens perfectionem vbi effectus a creatura potest produci. hoc addiderim propter angelum non potentem producere angelum secundum loquentes. Secunda pars patet. isti habitus specie distinguuntur ex tertia: ergo non sunt aeque perfecti. consequentia illa est plana: & argutum est quod habitus creati a deo sunt imperfectiores. In oppositum arguitur. Isti habitus infusi non possunt produci a crea tura, sed a solo deo, ergo sut perfectiores. Ista consequentia tenet, quia habitus ille est perfectior ad quem creatura ex suis naturalibus non potest concurrere, quam habitus ad quem potest peruenite. Quidam doctor dicens hoc argumentum esse ponderandum, concedit conclusionem argumenti: & ex consequenti quod est perfectior scientia vel intellectu vl sapientia quae a creatura produci possunt. Sed haec ratio non videtur mihi tanti ponderis. Creatura enim potest producere effectum perfectiorem quam hic effectus productus adeo: vt forma ignis pot produce te formam ignis: & solus deus materiam ignis: & tamen per illum modum arguendi concluderetur quod materia esset perfectior forma, quod est falsum. Item beatitudo est perfectior gratia. Ad primam tamen concurrit anima partialiter actiue, secundum eum & communiorem viam, non ad secundam. bona est apparentia postquam fides infusa circa vnum articulum cum fide acquisita sufficit producere actum: & vtraque est neuidens, quod illa quae creatur a deo est perfectior sed ex illo non sequitur quod est perfectior scientia vel beatitudine.

⁋ Quita propositio. Fides infusa superueniente acquisita fide actiue concurrit ad actum fi dei. Probatur. apparentia est vt patet ex praecedenti, quod fides infusa sit perfectior acquisita: ergo non neganda est causalitas ab ea, magis qui ab acquisita: immo esto quod esset imperfectior. sed haec non e sufficiens cam cum anima, nisi ponatur fides acquisita: ita quod illae duae causae cum anima sufficiunt. acquisita tamen sine infusa sufficienter inclinat in actum, sed non econverso. & hoc nobis experientia & ratione partim constat: & sic homienus fidem infusam & acquisitam intensiorem actum credendi producit quam si haberet habitum acquisitum tamtenum, nec illa via naturaliter habi tum infusum in nobis probare potes, cum nesciatur a quibus fontibus scateat intensio actus. Ex istis patet quod virtutes cardinales infusae non sunt eiusdem speciei cum acquisitis. Probabiliter autem possumus probare habitus acquisitos per actus, sed temperantiam ne scimus plus probare in baptizato inquantum huiusmodi, qua in non baptizato. igitur nec illud cocludit quod non debemus ponere virtutes cardinales alterius speciei in paruulis: quia eodem modo argumenta vincunt de fide spe & charitate. Contra dicis, deus infundit iustitiam, vel omnem iustitiam, vel aliquam & aliquam non. Secundum non est dicendum, nec primum: quia sunt infiniti habitus specie distincti ipsius iustitiae dabiles: & sic de temperantia. ergo si deus sufficienter infundit istos habitus, infinitos infundit. Dicatur: infundit vnum habitum qui inclinat in omnes actus iustitie: sicut fides infusa inclinat in omne illud quod de necessitate credendum est: & charitas infusa ad omnem actum meritorium: vt in. xvii distinctione primi dictum est. vel oportet dicere quod deus infinitos habitus infundit, contra communem scholam: quia de facto loquimur.

⁋ Secundo arguitur contra dicta. si esset aliquis habitus creatus a deo: ille ita natura: liter inclinaret ad actum sicut habitus acquisitus. Sed foi titudo infusa inclinat ita naturaliter ad actus fortitudinis sicut habitus fortitudinis ex actibus genit Respondetur concedendo dummodo habitus fortitudinis infusus a deo esset eiusdem speciei specialissimae cum habitu acquisito produceret suum actum cum ita pat uo motiuo sicut acquisitus: sed habitus infusus quando producit, semper naturaliter producit sicut acquisitus.

⁋ Sed contra illud arguitur. dabilis est vna pars fidei habitus acquisiti ita remissa sicut fides infusa & illa agit: ergo fides infusa quia est perfectior cum sola potentia. Respondetur. est color in argumento: sed consequentia nihil valet, vt patet ex dictis. Experientia enim rerum magistra docet oppositum, quia rec rit secumn fidem acquisitam vel motiuum extrinsecun. Ex in lo sequitur quod si esset vnus habitus fidei infusus in finitus, actum fidei cum sola potentia producere non pos set, quia dato opposito deuenire oporteret ad habi tum finitum fidei infusum qui posset producere cum sola potentia actum, quod est contra dicta. Et est simile. sol partialiter potest producere asinum, puta cum asino. ii. Physicorum: & for te asinus sine sole. Sed nunc tamen imaginemur: si sol in infinitum crescat / asinum sine asino producere nequit. Vnde hoc interest inter habitum infusu & acquisitum: quod acquisitus habitus & potentia possunt producere actus credendi sine alio adiumento extriseco. Infusus autem & potentia sine motiuo extrinseco non valent. sufficit quod habens fidem infusam & motiuum citius credit qua eam non habens: & fortitudine infusa redimitus citi fortius aget quam illa vacans: & cum fortitudo sit voluntatis ornamentum quae est libera / cum potentia sufficit primun actum fortitudinis erigere. Haec de fide in vmbra dicta sunt secundum exigentiam huius materiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1