Quaestio 16
Quaestio 16
An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
DEcimosexto circa Athanc distinctionem quinuitamdecimam quaeritur: an proximi lacerans famam llteneatur eam restituere. Super ponatur quod fama nihil aliud vest quam opinio vel iudicium ARsEquod de aliquo habetur. & si sit in bono / vocatur bona fama: si in malo, mala. frequentius tamen in bonam partem accipitur. Detrahere nihi aliud est quam aliquid ab aliquo toto auferre. vel dare proximo malum: quod est peius quam de bono tollere. Multifariam autem homo detrahit famae alterius. Vno modo quando mala fama est publicata. & ille proprie non detrahit: cum iam detracta sit, & nullam ferme famam habeat nisi eam suscitet cum est semel extincta. vel dicendo paucis quibus res est nota. vel dicendo aliquoid quod parum famam laedit: vt vocando eum iracundum loquacem, non studiosum: vel addens aliquid quod de natura loquendi diminuit, a certitudine diminutionis famae. vt dicendo: intellexi talia esse re lata de sorte. vel plato mihi mala dixit de Sorte: nescio quid veri sit. Secundo modo quis laedit famam proximi, ei falsum crimen notabiliter malum imponendo: quaele vxor Phutifaris imposuit loseph. Genesis. xxxix. & senes Susannae. Da- nielis. xiii. Tertio modo verum crimen sed occultum alteri imponendo: hoc est praetermisso ordie iuris. Quarto modo quis negat verum crimen sibi impositum sed occultum.
⁋ lstis notatis ponuntur conclusiones. Prima est. In detractione primi modi plerunque es veniale peccatum. Ratio est. quia dicitur aliquid quod non notabiliter laedit famam proximi: vel ex parte dict i / vocando virum iracundum, loquacen vel huiusmodi: quod est ei notum naturale. vel ponit temperamentum vt audiui talia de illo dici: nescio an sint vera: vel non credo: vel simile: & stat hic esse mortale quando dicitur coram dicacibus & imprudentibus quos dicens faciles nouit ad assentiendum: qui talia forte enunciabunt sine addito. Propterea ab omnibus his est cauendum.
⁋ Secunda conclusio in quam omnes conueniunt. Imponens alicui falsum crimen tenctur illud reuocare: vt si quam voluptatem male dicendo ac cepit, eam reuocando amittat: more Sallustii ad Tullium. & concedat publice quod mentitus fuerit: vt fama restituatur innoceti apud eos ad quos infamia alterius deuenit: non tamen coram omnibus. Forte enim infamia spargitur per totum regnum innocentis. Hoc autem modo restituat. eat ad forum vel ad ecclesiam parochialem: & ibi publice confiteatur se mentitum fuisse, nec sic dicendo se infamat radicaliter: licet tunc primo pestimetur infamis a populo. Cum enim primum falsum crimen fratri imposuit, radicem dedit infamiae Analogia est. sortes furatur in conspectu duorum crimen illud iam paucis innotescit. Hi duo testantur contra sortem in iudicio: nunc infamia sortis vagatur coram populo: & radicaliter quando furatus est. Potius tamen homo debet seruare famam propriam quam alterius caeteris paribus. Hic autem caetera sunt multu imparia: quia innocentis fama iniuste dente canino laceratur: & fama istius nocentis putatur bona. Tenetur ergo innocenti reddere ablatum. Si enim necessarium est proximo reddere bona fortumae ablata: quanto magis necessarium est reddere famaqua bonis fortunae praestat secundum illud prouerbiorum. xxii. Melius est nomen bonum quam diuitiae multae. Et Ecclesiast. xli. Curam habe de bono nomine. hoc enim magis permanebit tibi qui mille thesauri praecio si & magni. Et istud est verum nisi fortiori viculo tene retur ad non reserandum. Stant enim quod si confiterer me hoc dixisse, sim occidendus: tunc restituere no teneor. stat etiam quod non credetur retractanti. vel mala fama iam ab hominium mentibus excidit: aut si iste retractare tentauerii famam alterius laedet: tunc iudicio prudentis acquiescet. Si autem imposuit alicui falsum crimen quod credebat ex relatione aliquorum esse verum, sed tandem com perit illud esse falsum: iam tenetur famam innocenti restituere: & cum hoc potest famam propriam seruare dicendo publice si publicauit: vel vni, duobus, vel tribus si apud illos solum dixit. ratus sum sortem sic fuisse malum: fornicatorem: vel periurum, sic eram persuasus ab aliquibus quibus non debeba credere: nunc coperi oppositum verum. iam reddit alteri debitum: & sibiipsi imponit solum quandam leuitatem. nam qui cito credit leuis est corde. & tantum de fama sibi tribuit quantum aufert: cum seipsum solum notet leuitatis: & innocenti restituat fama: quod indicium est bonae conscientiae: & quod deum timet & proximum diligit. Pestifera vero res est haec laceratio famae & grande mortale quando fit animo denigrandi proximi. & quanto ille cuius fama laeditur est maior: tanto illam lacerare est maius peccatum. & crescit magnitudo peccati per hoc quod infamatus distrahitur a bono quod impendebat communi populo. Sic enim omnibus populi seu de populo tenetur infamans ad quandam compensationem: vt dicit forte de curato vel praedicatore quod est fornicator, adulter, vel homicida: iam curatus distrahitur a sermone, quia est notatus vno vitio: nec audet vt olim praedicare contra illud vitium vel contra alia: timens ne sibi dicatur vocaliter vel mentaliter verbum euangelicum. Eiice primum trabende oculo tuo, postea labe de nostris. vt testantur plebei versiculi. Qui cupit ex oculo consortis tollere labem, Primitus ex proprio diluat ipse trabem. ltaque non proficit aliis vt heri & nudiustertius, necin se ipso. sicut enim honos alit artes, ita & virtutem. & in se virtus tabescit. Ecce quid facit vir Belial alterius famam lacerando. Caueat ergo alios dente canino lacerare: & si quos iniuste lacerauerit, laboret restituere. Magnitudo autem eius peccati patet. Nam tollere rem proximi est grande peccatum: & quanto plus tollitur tanto peccatum est maius. sed omnibus his bonis praestat fama. ergo proximi lacerans famam ex industria ei falsum imponendo, quamto notabilius laedit eius famam / tanto grauius peccat & semper mortaliter. Sub hoc etiam membro includitur quando homo iuget peccatum verum proximi notabiliter: quia id quod apponit, est falsum crimen: & non commissum ab eo. Peccat etiam sed minus: si bonam famam proximi occultat vel in pedit inordinate. vt quando dicit bonus & deuotus: & detractor dicit se non credere: vel inordinate hoc impedit. Dixi (inordinate) quia si crederet quod fama alterius esset reipublicae nociua, iam non inordinate impediret alterius famam.
⁋ Tertio quis lacerat faman alterius verum crimen sed occultum ei imponendo. & is quia contra ordinem charitatis processit, occultum crimen fratris propalando: tenetur illud retractare, non tamen potest dicere: mentitus sum de tali: quia sic peccaret. ldeo dicunt aliquod quod debet dicere se non processisse bono modo contra istu. Alii dicunt sic esse dicendum: non credatis eum esse talem. Male enim dixi. & hoc est verum: quia non seruauit ordinem iuris. Sed contra vtrumque istorum arguitur. ex isto modo dicendi non redditur alteri fama: sed putatur esse peior quam antea: cum ex modo dicendi appeat alium fuisse occulte malum. Sed tunc est difficile ser uare se a mendacio: ad quod tamen obligatur. Ego sic consulerem dicere: credebam tempore quo loquutus sum de isto, ei hoc crimen imponendo, verum dixisse: postea ponderando casum: & faciendo indaginem reperi me leuiter processisse. Hoc enim totum est verum: nec iste mentitur: & seruat propriam famam: per hoc quod dicit credebam me verum dixisse & hoc est verum: & scit hoc esse verum adhuc: sed pro cautela vt famam alteri reddat, dicit post indaginem factam de scelere: fateor me leuiter dixisse. & hoc iterum est verum. Si dicas. docti per nostrum consilium intelligent quod crimemn erat occultum: & ita magis lacerabit famam qui tacendo. Respondeo in primis vulgus non sic inteliget. dein de occultiorem modum videmur dare quam alii pro seruanda fama laesi. & pauci docti etiam hoc intel ligent: quia non seruauit ordinem iuris. & licapproximet lacerationi famae propriae: non obstat, cum hoc demeruerit detrahendo. Si hoc contentus non fueris: da meliorem modum tu ipse: & nobis placebit.
⁋ De quarto membro dicunt aliqui quod non tenetur retractare negationem suam qua negauit in publico verum crimen sibi impositum: tenetur tamen per quaedam verba sobtia restituere famam accusanti, quem indirecte notauit de calumnia, dicendo, non habeatis eum pro calumniatore. credo quod habuit bonam intentionem proponendo: vel forte credidit se probaturum intentum suum: sed deceptus fuit Quo ad priorem partem negatiuam placet mihi illud. Secunda pars etiam habet aliquid apparentiae sed nego eam. nam opinione mea non tenetur ad restitutionem alicuius famae huic: quia intentio eius non valebat: saltem non processit debite intendendo. & quando proposuit mihi puplice crimen occultum / quod probare non poterat: suam famam inique lacerauit ipse. Licitum est autem inuaso pro sua protectio ne alium occidere. sic nihil ad me quod ipse ex mea defensione calumniator iudicetur. Ego igitur non tenebor restituere ei quicquam: sed ipse erit mihi deuinctus restituere modo praedicto.
⁋ Sed circa dicta dubitatur. ponatur Bortes dixisse de Platone curato quod tenet occultam concubinam in domo. postea Plato dicat de sorte vel faciat dici per alium (quia ei non haberetur fides: sed putaretur dicere ex maliuolentia) quod sortes est adulter, vel tenet concubinam. ponatur vtrunuod crimen falsum. an possint facere recompensatio nem mutuam. Et apperet quod sic., quia si sortes furetur equum a Platone: & plato duos boues aequalis valoris cum equo a sorte: faciunt recompensationem.
⁋ Re spondeo quod non possunt facere recompensationem sic mutuo: sed vterque tenetur retractare maledictum: quia non solum peccatur in personas ipsas: sed etiam in communitatem quando infamia hicide est publica. peccatum namque boni vehementer offendit indoctam plebem: & vehementer diminuit fidem & bonam vitam in aliis. nam aliqui peruersi & maleuoli a natura habent perperam de bonis loqui: vt sua mala vita non appareat: quia vt vulgo circumfertur: est conso latio miserorum habere consortem in poena. vel ad si nulla esset deuotio in mundo. Et vt magis fallant, assimilant se sophistis. Assumunt namque maiorem rationabilem: minorem falsam adiugunt: tandem cocludentes falsum. Si enim maior praemissa non esset rationabilis, no esset causa fallaciae: deficeret enim causa apparentiae. in minore autem est causa defectus. pro maiore extollunt virum in scientia: in sermone ad populum in grauitate / prudentia / & huiusmodi. subsumunt pro minore: dicentes eum esse impudicum vel vehementer laborare pro beneficiorum pluralitate: vel esse superbum. postea inferunt proponem in parte veram & in parte falsam vbi deberent inferre proponne in toto vera. & be bona occulta publicent: malo fine hoc faciunt: & si forte non malo fine hoc faciant, quod est ratissimum, sed quadam dicacitate, male agunt. Si enim vere bona recitant de eo: dant ei solum sua: sed cum hoc tollunt ab eo de fama. si eum extollendo, falsa i misceant: imponunt ei falsum & dant alienum: quare nullo modo faciunt recompensationem mali per bonorum additionem.
⁋ Ex istis patet quod si quis iniuste laesit famam alterius in publico: non sufficit petere veniam ab illo, quemadmodum lber ego parcam viro qui res meas furatus est: non tamen possum dimittere correctionem iustitiae communis: quin subiaceat poenae coni. In super si quis famam tuam iniuste lacerauerit, debes dicere, non habeo rancorem contra te frater: sed quia dedisti mihi grande impedimentum progrediendi in via morum: tolle illud retractando iniuste mihi imposita, consulta cum sapientibus: an possim tibi illud remittere: vtar eorum consilio an remittere possim hanc iniuriam nec ne. Nuillo modo autem est simile de rebus ablatis: ni si loquaris de poena debita pro perturbatione reipublicae.
⁋ Vlterius sequitur ex istis quod vir bonus potest resi stere detractoribus suis. Probatur. potest resistere omni illi quod tollit sibi calcar bene viuendi: & quod impedit prgressum in via morum. sed in detractione famae impeditur a spiritualibus: cum verbum suum non tanto honore & auiditate suscipiatur quanto antea quando erat bonae famae. nam attestante Gregorio in quadam Homilia. Cuius vita despicitur, restat vt & praedicatio eius contemnatur.
⁋ Tertio sequitur quod homo potest & debet procurare sibi restitutionem famae aelo iustitiae, non aut vindictae. Si autem videat quod sibi laboranti pro acquisitione famae: fama non restituatur: surda aure per transeat cum patientia & humilitate. Si etiam alius gelo vindictae & arrogantia eum ad hoc laborare iu dicet: capiat hoc remedii. continuet eandem vitam bonam praeteritam: & eam augeat. Tunc enim videbitur contrarium & quod alter de eo metitus est. Ab omnibus enim prudentibus ita iudicabitur: quia Non est prudentis propter mala verbula gentis Perdere vim mentis sed talia tradere ventis.
⁋ Ecce quid est fama: & detractio: & quod detractio est grande peccatum. nam ad Romanos. i. dicitur. Detractores deo odibiles. Vna enim detractione seipsum / absentem / & cum voluptate audientem, vel non resistentem vbi deberet, percutit. Pessimus autem est ille detractor qui falsum crimem iponitur. caeteris paribus hoc dico. Potest enim quis imponere crimen verum occultum fratri & grande: vt adulterium, imcestum, aut aliud falsum minus corrosiuum famae non tabiliter. Vlterius patet quod dicere verum dem fratre non excusat dicentem quin grauiter mortaliter peccet, quia dicit de peccato occulto. Ecclesiastici. xxvii. Qui denudat arcana amici fidem perdit. Et psalmographus ait. Detrahentem secreto proximo suo hunc per sequebar. Item animaduerte quod ille peccat qui dat aliud os corrodendum loquentibus: cum de alio absente bene loquuntur: ita vt absens non magis laudetur: ille enim est finis detrahentis: praeter que si imponat finem dicendi de absentis laude: non est peccatum. Sed magis peccat ille qui contrario resistit: qui scilicet virtutes absentis vtpote eleemosynam / & ieiunium / in hypocrisim & auaritiam conuerrit. Maneat hoc apud te alta mente repostum. Qui in tua societate aliis te melioribus crebro detrahet: talem maledicum iudica: & de te post tergum plura mala dicturum. Propterea hunc pestiferum & scelestum hominem fugito: nec eum in amicitiae viculum admittas. Si vero dicat detrahens. diligo virum de quo est sermo: vel est mihi amicus: sed audio quod sit lubricus, hypocrita, mendax, vel huiusmodi: iam indi cium est quod sit astutus, versipellis, & serpentinus detractor: sub specie Iacob, hispidus Esau. Hinc dicitur Ecclesiastes. x. Si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Vltio patra detractione multum esse cauendum propter periculosis simam & difficillimam famae restitutione. vere opinor plures immo plurimos danatos ob defectum restitutionis famae: immo multo plures quam in restitutione vsurae vel simoniae: quia restitutio famae est latens & homo est ita auidus suae famae, & ita inordinate ad eam afficitur, vt raro, ne sua fama laedatur, aliis restituere laboret. Ineruditi quoque confessiones audientes istud non ponderant: sed solum bona fortunae pauca & peccata carnis communia, aliis spiritualibus vitiis neglectis magni faciunt.
⁋ Ecce igitur quomodo notabilus detractio ex industria est semper mortale peccatum. & si ex loquaecitate naturae proueniatilicet crebro possit esse venialis, interdum est mortalis: quare lingua est refrenanda. Interdum tamen occultum peccatum lici te panditur: vt in sigillo secreti post hac dicemus. Praeterea memor sis quod teneris tuam famam & consocii laedere vt famam alienam serues: vt si tu & Plato falsum crimen sorti imposuistis. Analogiam accipito de bonis fortunae a Sorte ablatis vel abs te combustis: quae restituere deuictus es. Opposito autem modo peccatur in ablatione famae & bonorum fortumae. nam capiens furto a paupore plus peccat quae tan- tundem a diuite capiens. sed furto subtrahens a di uite in fama, hoc est a viro clarae famae: plus peccat quam subtrahens a male famato viro. ratio est, quia parum ab isto tollit aut tollere potest in fama. Postremo maledicus & vilis de bono viro loquens non tantum tollit famae quantum putatus bonus simcite loquens Reuera enim famam non tollit quia ei non habebitur fides.
On this page