Quaestio 3
Quaestio 3
TErtio circa hunc Proogum ( quia propter vnius argumeti solutionem, quod potius est credendum maiori multitudini quam pauciori: videtur potius esse credendum Mahumetanis quam Christianis: et per consequens aliquis neuter ad fidem aliquam veram venire desiderans potius debet eorum societatem inire quam nostram. Quaeritur talis titulus quaestionis: an semper sit credendum maiori multitudini. Quaesita est haec quistio: quia secundum Augustinum in de doctrina Christiana, bonum est vt quicquid contradici potest si occurreret re futetur: ne ibi occurrat vbi non erit qui respondeat: aut praesenti quidem & tacenti occurrat: & minus sanatus abscedat. Etiam in quaestione praecedenti cuilibe haec obiectio occurreret: & ne quaestio in immensum turgeret, argumentum distulimus.
⁋ Pro solutione quaestionis pono ali quas conclusiones. quarum Prima est. Non est praestanda semper maiori multitudini maior fides quam pauciori. Patet. plus credendum est viginti literatis vi ris in materiis ancipitibus: quam centum & mille plebeis qui literas paucas vel nullas nouerunt: vt quilibet nouit. Secundo probatur. plus credendum erat paucis hebraeis veram legem habentibus: vt Mahumetani conceden rent: quam omnibus idololatris qui erant in maiori numero: quia secundum Ecclesiastem Stultorum infinitus est nu merus. Et. iii. Topicorum. Homines vt in pluribus sunt mali. ergo multorum illiteratorum testimonium paucorum prudentum testimonio non est praeferendum
⁋ Secunda conclusio. Fides catholica habet motiua sufficientissima & irrefragabilia etiam in lumine naturali nota gentili si consideret, & se ad credendum disponat: quod ipsa est vera & solida. probali haec conclusio. Omnis ritus ille qui sola virtute diuina initium sumpsit: & eadem virtute coaluit: habet motiua sufficientissima quod ipse est verus & solidus: sed sic est de fide christiana: igitur. consequentia patet cum maiore. Probatur minor. si aliqua virtute habuit initium & non humana: de angelica loqui nen oportet: ergo oportet quod diuina. quod non humana patet, nec per arma: nec per eloquantiam: nec ex parte obiecti voluptates & opta bilia suadentis: sed diligere inimicos: dare gena percutienti: omnia pauperibus erogare: quae nec Demosthenes nec Tullius suasisset vnqui. & illae sunt potissimae vit humanae ad homines in aliquam sententiam alliciendos. Primum patet. quia martyres non resistebant contra pugnam do qui fidem taquam dei ministri plantabant. Secundum patet primae ad Corinthios. ii. vbi dicit apostolus. Sermo meus & praedicatio mea non est in persuasibilibus humanam sapientiae verbis: sed in ostensione spiritus & virtutis: vi fides vetia non sit in sapientia hominium sed in virtute deiSed dices, nunc capis nota in fide: & non procedis in lumine naturali contra intentum. hoc patet de apostolis piscatoribus viris imperitis omnibus liguis loquentibus. ista ei sunt nota per infidelium annales.
⁋ Secundo arguitur ad eandem minorem: quia in ipsa est pondus totius conclusionis solis miraculis lex grae plantata est. patet, non per arma vel eloquentiam vel per sapientes mundana sapientia vt in ratione priori diximus / nec datur aliud medium: vel quaero de illo imaginabili. Si neges miraculis fidem fuisse plantatam: infero sicut beatus Augustinus. xxii. de ciui. dei. ca. v. arguit: grande est miraculum: quod totus mundus sine vllo miraculo credidit hominibus illiteratis, difficilia contra omnes ritus patrios suadentibus.
⁋ Tertio probatur illa minor. impossibile est vni puae multitudini ineruditae sine numine diuino & miraculis fundare ritum alienum & difficilem, carni repugnantem: & ad se trahere tam potentes reges & truculentos tyrannos quam sapientes. sed sic est quod pua multitudo discipulorum Christi ita fecit: igitur. Maior patet. quia dato opposito pauci idiotae nunc possent totum mundum sine motiuo ad suam sectam attrahere contra experientiam. minor est nota ex historiis. Item quaeritur abs te: qua via initium habuit nostra fides: & dicere non potes aliter. Si dicas. Constantinus & Romani impatores susceperunt fidem: & sic coegerunt homines armis eam suscipere. Contra hoc arguitur. plurimi iam praecesserant martyres: & fides erat roborata sic quod Romani imperatores eam extinguere non poterant: quamuis omnes vires ad hoc adhibuerit: vt notum est. Secundo quod Romani imperatores & reliqui principes & sapientes religionem christianam susceperit sine miraculo: hoc est inopinabile: & virtualiter miraculum maius quam inducere intendimus.
⁋ Quarto probatur illa minor. Impossibile est vni paruae multitudini sine miraculo eradicare putatos deos gentium quos eius patres coluerunt tot saeculis, & filium a patre separare: sed ita fecerunt discipuli Christi vel quaeritur qui hoc fecerunt. Si dicas, solus Cl ri stus: habeo intertum. discipuli enim nihil nisi in eius virtute fecerunt.
⁋ Quinto arguitur. Impossibile est vni paruae multitudini praedicando contra totum mundum ipsum inducere ad inimicos diligendos & ad multa alia difficilia legis ex parte obiecti in praeceptis & consiliis sine numine di uino: sed tamen ita fecerunt discipuli Christi me diate vel immediate, quando Euro pam, Asiam, & Africam ad fidem conuerterunt.
⁋ Sexto. inopinabus le est quod fidem nostram praedicantes noti illiterati in sermone tam constanter mortem pro ea omnes vnanimiter expectarent intrepide sine dei ope peculia ri: sed tales erant apostoli. ibant enim apostoli gaudentes a cori spectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati.
⁋ Septimo. quomodo est opinabile quod sine miraculo pauci inopes omnia terrena conculcates eruditissimos ad se traherent? & tamen ita fecerunt colunnae ecclesiae: vt Paulum & Apollo: & Paulus Dionysium Areopagitam & Hierotheum naturalibus relictis ad fidem couertit.
⁋ Octauo arguitur. inopinabile est in lumine naturali quod literati & simplices illiterati passim se ad mortem pro fide Christi morte turpissima traderent: nisi scirent eam fuisse diuinitus missam. quae vtilitas aliter eis fuisset sed innumeri heroici ntri ita fecerunt. Mahumetani autem & Tartari solo ferro dimicant: sed nihil tale sui tinerent. hoc vafer Mahumetus praeuidens: quod in simi li casu retrocederent: dedit suis facultatem suam sectam verbo negandi. Vnde lustinus philosophus & famatus in libro: quem ad Antoninum imperatorem pro nostra religione scripsit: sic inquit: Ego ipse sectis Platonicis institutus audiens vituperari christianos, aut videns eos impauidos ad suscipiendam mortem, atque omne supplicium tolerandum: com siderabam quod impossibile esset eos in malitia & in libi dine conuersari. Comquestus est Plinius Secundus in epistola ad Traianum quod coetus christianorum trucidentur: qui nil praeter Romanorum legem agant nisi quod antelucanos hymnos canant Christo cuidam deo: ad conferendam vero disciplinam vetent homicidia, furta, adulteria, latrocinia, & his similia. Rescripsit autem Traianus christianos inquirendos quidem non esse: oblatos vero puniri oportere. Cuius sententiam erudite Tertullianus confutauit inquiens. Ni gat inquirendos vt innocentes: & mandat punir vt nocentes. Sic Serenus grauius in epistola ad Hadrianum. vnde Hadrianus scribit ad Minutium Fum danum proconsulem Asiae ne permitteret christianos innoxios homines perturbari: calumniatoribus illorum occasione latrocinia concedi. hanc epistolam Hadria ni integram Eusebius recitat. in Tertulliano aliorum imperatorum epistolas videre potes: in quibus prohibebant christianis nocere. vt Marci & Antonini rogatu sapientum qui hoc impratoribus significarunt. Suetonius tamen recitat christianos a Nerone fuisse afflictos: ob hoc duntaxat quod nouam religionem introduce rent: & vt ipse ait, maleficam. i. magica. quia enim non po terant refellere naturaliter christianorum miracula: id circo insensati ad magiam convertebant. sed istud faci le eliditur. magorum enim nulli cateruatim cum disciplinis suis intrepide & alacriter mortem pro magia paterentur: nec studiosam vitam bonis fortunae spretis sic continuare possunt: nec totum & vniuersum orben ad se convertere.
⁋ Secundo arguitur ad conclusionem principaliter: & est ad ludaeos & Mahumetanos confutandos: contra gentiles enim idololatras non erit tam tum coloris. ludaei habebant veram fidem pro tempore legi: Mosaicae. hoc illi concedunt: sed fides nostra sequi ex contentis in lege Mosaica tanquam conclusio ex raemissis: puta haec conclusio quod Christus est messias in lege promissus: qua habita omnia alia per consequentiam in feruntur: ita quod sine dyscolia vel proteruia vix euade re potest ingeniosissimus hebraeus: secundum verbum Christi Ioannis. v. Scrutamini scripturas: quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: & illae sunt quae testimonium perhibent de me. sed hoc vt pro nunc super ponitur, ab aliis sufficienter ostenditur: & de hoc malo pro nunc tacere quam parum de materia loqui. Dicis sicut Mahumetani. Hebraei corruperunt vetus testamentum & etiam nos: sed in solo Alcorano habetur verus intellectus legis diuinae. hoc omni probabilitate caret: quod scilicet gens Hebraea nobis inimicissima ad nostram vtilitatem sua spote hoc faceret. ergo notum est: quod est vna erronea fictio illius pseudoprophetae Mahumeti & inopinabilis cuique sapienti Praeterea ex dictis Mahumeti sequitur intentum. nam ipse in Alcorano dicit Christum fuisse summum prophetarum & spiritum dei: flatum dei: propriam dei animam: virtutem dei: verbum dei afflante deo ex virgine perpetua natum, eum appellat. & dicit quod pro morte qua ludaei Christo conati sunt inferre, sunt in hac miseria & calamitate. Dicit praeterea quod apostoli & euangelistae & illi primi Christiani fuerunt optimi viri: & vera scripserunt: sed non tenuerunt Christum deum: nec tres personas in diuinis: sed posteriores hoc addiderunt. Facile quisque hunc eius errorem deprehendet. difficile enim falsum cum falso cohaeret. Hoc nam quod omni probabilitate caret. Tum primo: quod tot libri per omnes partes orbis essent vniformiter corrupti, non est verisimile: cum omnes conveniant. Tum secundo. christiana religio semper habuit viros literatissimos & diuinorum studiosissimos & probos: qui facile illud deprehendissent: & nunquam legem dei muta re temtassent. Tum tertio. attentassent ex additis ali quid quod suam fidem suscipiendam omnino impediuisset: & in nullam vtilitatem spiritualem vel temporalem eis cessi set: & sic fuissent imprudentissimi: & nullos vnquam com uertissent. cuius oppositum patet omnibus.
⁋ Tertio arguitur principaliter ad conclusionem. ludaei habuerunt veram fidem ex qua ostendi potest quod deus erat aliam legem daturus: vt patebit paulo inferius in legalium cessatione: sed sunt abiecti: abomina biles: & nullam sedem pacificam habentes: ne credantur a christianis sub vmbra veteris legis esse in saluo statu. Mahumetani autem scripturam nullam ne dicam authenticam: nec apparentem habent: sed aliqua vera Bibliae: quae Hebraei & nos habe mus, cum multis aliis delitiis a Mahumeto addi tis: vt apud nostros Varros videre potes: qui illa manifeste ostenderunt per rebellionem a Romano imperio aliis ab eodem discedentibus. Per hunc enim vafrum Mahumetum initium secta erronea ad cepit vt notissimum est, quam cum in bello & dolo multa perpetrasset, se rudi & agresti populo gratum videns, quam busdam vaframentis instigante diabolo excogitauit se asserere prophetam dei & legis datorem: in qua corporis voluptates foedas ab omni philosopho vetitas admisit: vt homines ad tales procliues facile alliceret. Tartaris autem & aliis multo minor est apparentia. Nos vero scripturam veterem pro nobis habemus incorruptam apud omnem intellectum rationabilissimam: ex qua lex noua educitur: & maximam sapientum multitudinem circa legem dei vacantem & eam exponentem. Mahumetus autem prohibuit exponi suum Alcoranum: vel literis vacare: ne docti sua delitamenta deprehenderent.
⁋ Si Aristoteles staret subdubius vel alius gentilis ingeniosus ad quem ritum se conuerteret, sciens quod vni teneretur assentire, nescius tamen cui: ad hunc convertendum sic arguo: & est quartum argumentum ad conclusionem. Ritus christianorum, Mahumetistarum modum viuendi ad sexcentos annos praecessit: & adhuc illibate perdurat: in quo ingeniosos probos & eruditos viros habebis: qui de singulis in lege contentis rationem reddent: quae quidem lex vitia omnia rigidius quam tu ipse in Ethicis, damnati & virtutes ad astra effert: ad quem sine armis & humana sapientia rudes viri & simplices, tibi similes innumeros traxerunt. Ex opposito, haec secta Ma humetanorum nostra lege posterior spurca vitia admittit: & beatitudinem in corporis voluptate ponit: a qua tu in Ethicis fugiendum dicis: sicu senes Troianorum dixerunt ab Helena. Quod Aui cenna philosophus nono suae metaphysicae. ca. vii. in illa secta natus abhorret. Amplius, Christus nobis hanc egem dedit: vt alii confitentur omnes. Addo aliam pro positionem losephi. xviii. libro Antiqutatum. cap. v. Totum caput ponam: quia ipsum est breue. Sic in quit. Fuit autem iisdem temporibus Iesus vir sapiens: si tamen virum eum nominare fas est. Erat enim mirabilium operum effector: & doctor hominium eorum qui libenter qui vera sunt audiunt: & multos quidem ludaeorum multos etiam ex gentibus sibi adiunxit. Christus hic erat. Hunc accusatione primorum nostrae gentis virorum cum Pilatus in crucem agendum esse decreuisset, non deseruerunt hi qui ab initio eum dilexerunt. apparuit eis tertio die iterum viuens: secundum quod diuinitus inspirati prophetae vel haec vel alia de eo innumera miracula esse futura praedixerant. Sed in hodiernum diem Christianorum qui ab ipso nuncupati sunt & nomen perseuerat & genus. Ecce verba Hebraei in lege Mosaica diem extremum claudentis. Praeterea magi venerunt ab oriente stella duce quaerentes vbi est qui natus est rex ludaeorum: hoc est messias i ege promissus. Et cum Herodes & hierosolyma turbarentur: quaestione facta ad scribas & pharisaeos in li ge peritos, responsionem dederunt de Bethleem ludae Et cum impeditus esset Herodes: quia vocatus erat ab impatore Romano, postea reuersus peremit omnes infantes a bimatu & infra nascendi tempora in Bethleem ludae: & in locis circumuicinis: ergo tunc constans erat sapientum in lege fides de aduentu messiae: & quod Christus erat messias. Sed cum fugisset in Aegyptum inscio Herode: omnes paruulos iugulari fecit: vt Christus non euaderet. At forte cogitas me nunc probationem ex sacris literis sola fide credendis: & non aliunde adducere. Contra hoc arguo dupliciter. Tum primo. omino irrationabile est quod bea tus Matthaeus illud factum Hebraeis recitaret ad pro bandum eis quod Christus erat messias in lege promiisus: si factum eis non constitisset. Tum secundo recitat Macrobius vir gentilis hoc facinus: quod cum Augustus audisset cauillando dixit. mallem ee porcus Herodis quam filius eius. quia sic perturbatus erat vt proprium filiu inter reliquos occiderit. Opinione mea motiua haec quemlibet non excaecatum in lumine naturali incedentem ad fidem allicerent / instigarent / & conpelle: est. Concludendo hanc conclusionem addo verbum conterranei Richardi de sancto Victore libro primo de Trinitate. ca. ii. dicentis. Domine si est error, a te decepti sumus. Nam tantis signis confirmata sunt: quae non nisi per te fieri possuut.
⁋ Tertia conclusio. Quaelibet alia secta a religione christiana est erronea: & in alia manens est damnatus. patet Marci vltimo. Qui crediderit & baptizatus fuerit saluus erit: qui vero non crediderit codemnabitur. patet ista conclusio Matthaei xii. Qui non est mecum contra me est: & qui non congregat mecum dispergit. patet etiam in symbolo Athanasii.
⁋ His paucis probatis deuenio ad argumentum: gratia cuius in hanc quaestionem incidimus quod assentiendum est maiori multitudini cui in prima conclusione huius quaestionis respondimus. Et pro maiore argumenti euacuatione ali qua adhuc ponam. Clarum est quod tempore Moysi & ante eum plures erant infideles quam fideles. Beatus Hieronymus postquam locutus est de longitud ne terrae promissionis in epistola ad Dardanum: de longitudine tangens inter Dan & Bersabeam: quae vix continet centum & sexaginta miliaria: non ta tum quantum inter Ferrariam & Romam. de latitudine (inquit) pudet locui. & tamen claret quod Mahumetistae ipsi dicerent quod ludaei habebant verum deum: & alii opera manuum hominum. Sicut Psalmista declarat psalmo. cxiii. ad longum. Nolo itaque dicere quod mille idiotarum testimonia praeferenda sint iudicio trium: vel vnius prudentis. Etiam (vt arbitror) non minor est multitudo christianorum quam quoruncumque cuiuscunque sectae. India tertia pars orbis diu credita pro magna parte colit Christum: alii autem non credentes sunt idololatrae. Magnus Cam Tartarorum est idololatra: & sic sunt de nouo reperti vltra aequatorem, antarcticum versus. Non sunt Mahume tistae nisi in pua Asia siue Turcia: Aphrica, mare mediterraneum versus: Aegypto: triplici Arabia: Perside: & Syria: & in Graecia: cuius partem nos habemus: & sub eis sunt plurimi christiani. plurimos tamen habemus haereticos: quos non reputo tam malos qui sunt Mahumetistae vel idololatrae: eandem enim partem nobiscu caperent cotra quoscumque in praecipuis fidei: nolo tamen eos excusarae quin grauiter delinquant. Etiam concedo quod veri Malmaluci existimantes sicut Mahumetistae sunt peiores eis propter relictam fidemsuscepta. voco veros Malmalucos eos qui erant christiani adulti: sicut nati in Europa vel India: & eorum paucissimi sunt. vix reperiuntur quinque: vt a fide dignis accepi: in Cairo: vbi omnes Malmaluci resident regulariter. In istis etiam sunt qui vnum oespedunt exterius: aliud interius habent: vel a christianis proscribuntur: vel sunt homicidae viri Belial grauati aere alieno: vel homines perditi: qui eadem perfidia starent sub Pluto ne in erebo: vt miseram vitam partranseant: qua sub Sultano. Nimirum Chanaam fuit maledictus a None Ge neseos. ix. Filii autem eius Aphricam: maiorem Aeguy ptum & omnem Arabiam in sortem ceperunt: vt lucidum est ex Geneseos decimo capite: & glossa in terlineari eiusdem.
⁋ Sed hic ex proposito quaeritur. Quomodo ita diu perdurant Mahumetani? Respondet Paulus Burgensis in quadam additione Apocalypsis. xiii. de huius sectae durabilitate: ita quod in effectu vult di cere quod nulla vna secta vnquam tatum durauit quantum haec. Licet enim idololatria a diebus Nembroth: immo a diebus Enos prout aliis placet inchoata ad Christum vsque durauerit: tamen nulla vna secta idololatriae ita diu mansit. victor enim nouum ritum colendi victis imposuit: & destruebat deos gentis deuictae. vnde Esaiae xxxvi. Rapsaces in noine Sennacherib qui multas gentes deuicerat: dicebat. Vbi sunt dii Ematis: & ar phat: & vbi sunt dii Sepharnaim &c. quasi dicat: quod sicut vicerat gentes illas: ita & deos eorum. Idololatria enim est nomen generale: & sermo est de hoc modo indololatriae vel illo. Et dat tres causas Prima est. haec secta non est idololatica: nec cultum idolorum publice in suo dominio permittit: sicut aliae sectae praecedentes faciebant: modo inter omnia peccata quibus deus offenditur, peccatum idololatriae est pessimum. Secundum in quo differt haec secta ab aliis praecedentibus est: quia peccedentes cogebant fideles ad orandum seu thurificadum idolis: isti autem non cogunt directe: licet christianos multum damnent. Prior pars. est nota de tribus pueris in camino regis Babylonis positis. Danieles. iii. & ex libris Ma chabeorum, & sanctorum vitis amplius patet. Secunda pars patet: quia in Alcorano habetur quod cogunt omnes ad suam sectam: vel ad soluendum tributa. mo- do multi christiani viuunt sub eis soluentes tributa: vt patet de religiosis in modote Sion: in Bethleem ludae: in mote Sinai & in Graecia. Tertia causa. reliquae sectae Christum denigrant non modo in eo negantes diuinitatem, sed eum praedicantes malum virum. isti autem eximium prophetam ponunt: negant tamen in eo diuinitatem.
⁋ Contra has causas argumentor. Ipse istis tribus causis nititur durabilitatem huius sectae erroneae protegere: sed aliquam secta diutius durauit qui Mahumetica: cui ista tria non competunt: ergo nihil dicit probatio minoris de secta erronea ludaeorum liam mille quingentis annis durante: quae pessime inter reliquos de Christo sentit: & christianos viuos si posset forte deglutiret. Isti etiam sunt idololatrae: vt patet per superstitiosum modum & prohibitum de deo colendo quo vtuntur. Fortassis mihi dices. hos conseruat deus: vt ex veteri testamento capiatur argumentum fidei nostrae. sic di citur quod propter aliquas alias causas Mahumetani per: mittuntur viuere. Insuper Mahumetani negant cultum latriae exhibendum illi: cui est exhibendus. i. Christoergo sunt idololatrae in deficiendo. Assumit etiam vnum quod reor esse falsum: quod nulla vna secta erronea ita diu durauit sicut illa. plerique enim steterunt diutius non victi quam mille aunis: vt patet de Scythis: qui nec ab Alexandro magno: nec a Raotonanis subacti sunt. capiam exemplum domesticum. Nostri Scoti Britanni postquam ex Hibernia:( quae apud maiores Scontia dicebatur, ingressi sunt Britanniam: in ea vltra mille octingentos annos perdurarunt: ergo ita est ve rosimile fuisse inter varios idololatras. Praeterea prudentes victores in lumine naturali passim per: miserunt subactos viuere in suo ritu colendi & in legibus suis positiuis. vt patet de Romanis qui in pantheo colebant omnes deos & deas gentium. & Maro in Georgicis inuocando opem superorum dicit. Dii deaeque omnes studium quibus arua tueri. Qui quod nouas colitis &c. In signum cuius Pilatus Roma norum locum tenens in ludaea voluit dimittere iudaeis Barabbam: quia erat consuetudo eorum erspore de morte in pascha vnum condemnandum: vt patet ex euangelistis. & ita alias consuetudines subditorum admiserunt vt eos in maiore tranquillitate tenerent. modo nihil tam mouet homines ad schisma & seditionem quam mutare cultum maiorum erga supos ser uatum. tamen non nego quin aliqui insolentes coge rent subditos ritum colendi superorum mutare Rursus quaestio est ita grauis: quomodo deus sinit idololatras in genere viuere & prosperari.
⁋ Propterea ad omnia ista aliter respondendum arbitror: suppono quod multa fiunt a deo & rationabilissime quorum causa nos fugit: tamen possumus in proposito (& conducit) dare aliquas rationes. In primis dico quod deus reliquit homines liberos: & dedit eis mandata rationabilia: sed homines ex vertibilitate liberi arbitrii sunt ad malum ab adolescentia proni: propterea multi auertunt se a sancto ritu colendi deum. nunquid inter christianos plu res sunt mali quam boni? & plerumque mali abundant in bonis fortunae interdum per fras: interdum per nefas & illa est similis difficultas ei quam quaerimus: & illam quaestionem quaerit Hieremias. xii. capite sui libri ir quiens: Quare via impiorum prosperatur? plantasti eos: & radicem miserunt & proficiunt. Et Abacud primo scribitur. Mundi sunt oculi tui ne videas malum: & respicere ad iniquitatem non potes. Qua re non respicis super iniqua agentes? & taces deuorante impio iustiorem se?
⁋ Secundo ponendo auxilium dei: quod est multo rationabilius opposito: & cum sanctis libris bibliacis: & sanctorum expositionibus magis quadrat quam oppositum: voluntas sola cum dei influentia generali non potest se ad bonum conuertere: nec intellectus ad credendum: secundum illud Ioannis. v. Nemo potest venire ad me nisi pater qui misit me traxerit eum. vbi licet textus sit clarus, glossa interlinearis dicit. Nemo potest credere in me: nisi gratia eum praeuenerit. hoc est dei auxilium, nec est sermo de gratia gratum faciente. Et Malachiae primo originaliter scribitur Iacob dilexi: Esau autem odio habui. Et recitatiue ab apostolo ad Romanos. ix. Antequam nati essent vel aliquid egissent &c. Agamus ergo deo immersas gratias quod nos ad fidem trahat & non alios. sed hoc in secundo prolixius deduco.
⁋ Tertio dico te nendo oppositum istius: sicut aliqui theologi tenent: quod propter malam vitam nostram deus ista permittit, nunquid deus permisit populum suum pecu liarem duci in captiuitatem apud idololatras Babylonios: & templum loue dignum apud sacras historias decantatissimum dirui & funditus euerti Nunquid permisit arcam foederis in qua erant de prodigia magna, capia Philisteis propter peccata Ofn & Phinees? primi regum. iiii. Cum psaltes regius populi peccata recitasset: subiungit. Tradidit eos in manus gentium: & dominati sunt eorum qui oderunt eos. Psalmo. cy. Non mirabere ergo quod propter nostra peccata multas terras amisimus: & nouissime Graeciam. Graecia enim superba ecclesiae vni uersali non paruit. Et Latinos in Syriam proficiscentes terram sanctam recuperare volentes impediuit & fefellit. Et licet Baptista Mantuanus libro primo calamitatum id superbiae Othomani ascribere velit inquiens. Hinc est orta lues: quam Thraciregna vetusque Graecorum imperium vertit. Byi zantia regum Vrbs opibus constructa mari prae tenta duobus Aegaeo euxinoque fretis stipata sedi bat Sceptra tenens paruo qua gurgite bosphoros vndam Colligit: hanc scythica irrumpens Otho manus ab arcto Insidiis captam ferro violauit & igni. Arx erat Europes & inexpugnabile quondam Romanae fidei vallum, Mahumetica contra Arma, minas Asiae fraenans Libyaeque tumultum. Potissima tamen causa dicta est, & Baptistae aduenti tia, sicut contra rebelles hebraeos vicinos reges in belium impulit: qui victores sibiipsis gloriam dedere.
⁋ Quarta causa est fidelium exercitatio. Tum vt in virtute & fide erudiantur: tum vt ocium euitent & corpore exerceantur. Apud Romanorum annales legimus Scipionem Nasicam contra Catonem Carthaginem nolle dirui: & ita Romanis consuluisse: vt eius metus Romanos in tranquillitate ciuium contineret. Simile losue. iii. legimus: vbi litera dicit. Hae sunt gentes quas dominus dereliquit: vt erudiret in eis Israelem: & omnes qui non nouerani bella Chananeorum: & postea discerent filii eorum certare cum hostibus: & habere consuetudinem praeliandi contra satrapas Philistinorum omnemque chananeum: & Sidonium atque Eueum qui habitat in mote libano de mote Baal Hermodo vsque ad introitum Emath. dimisitque eos: vt in ipsis experitetur Israelem vtrum audirent mandata domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non.
⁋ Quinto dico quod per has tribulationes purgantur boni a malis. nam ab orbe condito ab iniustis iusti praessi sunt & persecuti. locupletissimum testimonium in medium ciere possum ex veteri testamento & nouo: incipiendo ab Abele, Iacobo, losepho, Daui de, Iobo, Thobia, Hieremia, Daniele, & aliis prophetis. Lucidius est in nouo testamento, a Christo exordiendo ad apostolos & colunnas ecclesiae descendendo per omnes tyrannorum persecutiones quas passa est ecclesia: quae quanto magis passa est iniurias tanto amplius fide & moribus creuit: & roborata est. Secundum illud Psalmistae psalmo. cxxviii. Saepe expugnauerunt me a iuuentute mea: etenim non potuerunt mihi.
⁋ Sexto dico. quia nostri ob intestina bella inter sese propter auaritiam & gloriam a vulgo aucupandam hostibus fidei relictis in se inuicem arma conuertunt. plus enim propriam gloriam quaerunt quam dei: & quam salutem communem reipubiicae christianae.
⁋ Septimo dico teste Sabellico in fine tertii libri. Nullum genus hominium hodie in terris ordinatius militat in armis quam Turcae & Mahume tani: qui plus nobis quam reliqui omnes nocent. modo deus plerunque sinit causas secundas suas actiones agere. Ad pauca aspicientes istud falsissimum putant: suos vel qui marte ancipiti cum suis certant in re militari ponentes primos.
⁋ Octauo dicitur. Non semper habens iustam causam belli iniustum vincit & superat. hoc patet ludicum. xx. vbi omnes filii Israel iustissimam bellandi causam habebant contra Beniamin, propter turpe scelus perpetratum in Gabaa: & tamen bis vt notum est ceciderunt in ore gladii: vel quia nimis in propriis viribus confidebant: vel idoloratria in Dan perpetrata impunis mansit. Sic christianos sceleratos in bello occidi permittit: vt caeteris cedat ad exemplum bene viuendi. Sic est de nostris contra fidei hostes: sicut Achior dux filiorum Ammon Holoferni respondit ludith. v. & non fuit qui insultaret populo isti nisi quando recessit a cultu domini dei sui. quotiescumque autem poenituerunt se recessisse a cultura dei sui: dedit eis deus caeli virtutem resistendi. Et paulopost sequitur. Des enim illorum odit iniquitatem. Et inferius. Nunc ergo mi domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu dei eorum: ascendamus ad illos: quoniam tradens tradet illos de eorum tibi: & subiugati erunt sub iugo potentiae tuae. Et losue. xxiii. Postquam admonuit populum praecepta dei subiunxit. Si ea seruaueritis: vnus ex vobis persequetur hostium mille viros: quia dominus deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est. Innumerae auctoritates Bibliae ad hoc introduci possunt.
⁋ Nono dico: quod naturalis suorum amor & innatum odium ab vnguiculis & teneris annis contra christianos in bibitum ad fidem converti impedit. Analogiam vicinam & peculiarem accipito inter christianorum regna vicina: quae inter se bellum gerere solent. filium pater sagittare docens inquit. sic dumum percute ac si francus esset. Simile odium ab ineunte aetate versipellis hebraeus & stolidui mahumetanus in christianos haurit.
⁋ Decio. ab hominium pluralitate quos improbos constat esse, indiscrete argumentum sumunt: & daemonum praestigiis fidem praestant: a quibus crebro falluntur. Ex his argumenti propositi patet solutio.
⁋ Summatim & summa rerum vestigina sequentes paucis epilogabimus. In primis diximus quod ab imperitorum pluralitate no est color argumenti quando infallibiliter ostenditur multotum imperitia: sicut in proposito fecisse arbitramur, ostendentes fidem nostram in lumine naturali: & ex hostium dictis solam credendam. Vetus testamentum a deo caelitus datum nos, hebraei, & Mahumetani confitemur: in quo nouum tanqui rota in rota includitur. Ex quo ostendi potest: Christus esse messias in lege promissus. Ita quod passus veteris testamenti ad hoc ita expressi sunt vt nullus quantuncumque versatili ingenio sine violenta & distorta scripturae expositione euadere possit. Scripturae autem vtriusque testamenti auctoritas ex hoc liquaet quod i ea nulla dissonantia: sed summa harmonia iuenitur siue eodem tempore scripserint auctores: vt Ezechiel in Babylone: & Hieremias in ludaea etiam de rebus propheticis: siue in variis temporibus: quod nullis aliis scriptoribus concessum est. Sed creberrime posterior priori tam in theoricis quam in historiis contradicit. pro cuius veritate defendenda mortem obire fideles pulchrum semper putauere: & non alii. Hoc habito quod Christus est messias in lege promissus: praeceptum erat arctissime in lege e fidem praebere. Vnde Deuteronomii. xviii. cap. scribitur. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum si milem tui: & ponam verba mea in ore eius: loqueturque ad eos omnia quae praecipiam illi. Vbi glossa interlinearis in verbo prophetam. hoc est Christum. Et sequitur. Qui autem verba eius quam loquetur in nomine meo audire noluerit: ego vltor existam. vbi interlinearis glossa, perpetua poena vindicans. sed ipse dedit nobis omnia in lege gratiae credenda: vtpote incarnationem, trinitatem in personis in eadem essentia diuina: ergo talia sunt credenda. Sic deducere oportet contra Hebraeum articulos hos praefatos. Haec dixerim: quia aliqui ex nostris aliter eos reprobare conantes ex veteri lege, seipsos inutiliter fatigant. Sufficit hic more discipulorum Pythagorae dicere. magister dixit. cum magister sit infallibilis. Inopinabile est quod Hebraei non bis secundum suas vires infestissimi nobiscum com uenirent ad vetus testamentum corrumpendum: sicut pseudo ille propheta Mahumetus dicit. Etiam semper ecclesia viros peritissimos pariter & optimos habuit: qui si soli Bibliam habuissent eam non corrupissent. Insuper / quod est mihi Achilles contra Mahumetum) Quid lucri poterant consequi nostri primi christiani asserendo quod Christus erat deus & tres personae in diuinis essent in vna essentia, si hoc non habuissent a Christo: non citius fuisset eis propterea habita fides: immo hoc varios impedit: & tamen hoc coram toto mundo constanter & in trepide ad mortem vsque inclusiue cum miraculorum claritate attestati sunt. Sequitur ergo quod hoc a Christo habuerunt mediate vel immediate. Insu per decem causas dedimus quare Mahumetani & alii non suscipiunt fidem catholicam quam suscipere sub poena damnationis tenentur.
⁋ Amplius ( quod mente tenebis) noluit Christus fidem primo per eruditos vel principes plantari: sed per piscatores & ru des. Ratio est: quia alioquin creditum fuisset quod in humana eloquentia & prudentia vel tyrannorum violentia homines fuissent ad fidem compulsi. quare trecentis annis & amplius eam permisit a simplicibus praedicari cum clarissimis miraculis ab optimis viris fidem ad mortem vsque inclusiue alacriter defendentibus: qui truculentissimos tyrannos: potentissimos principes: exercitatissimos in omni disciplinarum gene philosophos ad fidem suscipiendam traxerunt vbilibet, quod si miraculis hi rudes non fecerunt: omnium miraculorum mirabilissimum est illud. Voluit prae terea Christus quod in lege gratiae viri operam summam suae legi & caeteris disciplinis pro ea capessenda darent: & omni oppugnatione eam discuterent: quia sic eius sincera veritas purius attingitur: quia prouerbia liter dici solet. Veritas non quaerit angulos: nec obiectiones vllas contra se directas formidat. Non sic autem exordium error Mahumeticus habuit sed post incarnati verbi aduentum ad sexcentos annos vafer ille Mahumetus propensos videns omnes a Romano imperio resi lire: Arabes conterraneos ad rebellandum im pulit: & cum sanguinarius crebris victoriis potitus com plicum amicitiam sibi conciliasset: temere legem perfida rudi populo tentare ausus est: arctissim e vetans ne super ipsa disputaretur: ne dolus in erronea secta dephenderetur: sed solo ferro eam iussit seruatum iri non tamen eo inficias quin propter demerita populi deo permittente possit daemonum praestigiis illudi: sicut videre est de oraculo Apollinis / de Baal / loue / lunone / & reliquis gentilium putatis simulacris. Et haec prooemialiter dixisse sufficiat.
On this page