Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

⁋ Distinctionis Decimaeseptimae Quaestio Sexta. Exto circa hanc materiam confessionis quaero: An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri. Mouetur quaestio quia hincinde sunt apparentiae oppositae. Nam Ioannes vigesimus secundus errores Ioannis Poliacensis reprobans dicit incon uenire quempiam astringi sua peccata pluries confiteri. & hoc deducit Dionysius Cistertiensis libro iiii. distin. xxiii. contra statutum abbatum ordinis Cistertiensis: qui in capitulo definiuerunt religiosos viros & foeminas sui ordinis debere confiteri abbatibus suis semel in anno: esto confessi fuerit & absoluti a peccatis suis. Recitat quendam bacca laureum Petrum de Clara valle idem scribentem ad abbatem suum: & alios ad illud propositum imtroducere conatur.

⁋ Pro hac quaestione ponam conclusiones aliquas: quarum prima est. Licitum est confiteri eadem peccata pluries: immo secunda absolutio & sequentes sunt sacramentales sicut prima. hoc superius diximus.

⁋ Secunda conclusio. Stat aliquem licite esse obligatum pluries confiteri si mortaliter deliquat. Probatur: quia aliquis potest vouere in odium peccati: quod si peccauerit: bis ipsum confitebitur. hoc nanque est licitum: & saluti vouentis conducit. licita est enim materia voti vel iuramenti. peccet iste mortaliter: iam tenetur peccatum suum pluries confiteri: ergo propositum.

⁋ Tertia conclusio. Licitum est hoc statutum Cistertien sium: & expediens vt opinor, animis religiosorum. hoc patet ex praemissa.

⁋ Quarta conclusio. Huiusmodi abbates possunt suos subiectos ad hoc statutum obligare. Probatur: quia si non possint: hoc est propterea quia superiores non possunt nouas cudere leges vltra regulam / inferiorum obligatorias. sed hoc est falsum: vt patet per religiosorum statuta pro conseruatione regulae adiecta. Praeterea arguitur ad idem. Religiosi cultui diuino mancipati possunt ad aliquas ineges astringi ad quas conmunis populus astringi non debet. sed multi saientes tenent istud de laicis. nam Hericus Gandensis in primo quodlibeto tenet quod confessus religiosis mendicantibus tenetur eadem peccata iterato confiteri se mel in amno proprio sacerdoti. Et potest dari analogia. si curatus sancti Nicolai Parisiensis daret facultatem omnibus parochianis suis confitendi Sorti vel Platoni presbyteris si velint: quo non obstante erunt obligati confiteri sibi in pascha: tunc vere absoluti enebuntur sua peccata confiteri iterato. Praeterea Ioannes monachus, Archidiaconus, & plerique canonici istud tenent. & in rei veritate extrauagans Sixti Quarti in ca. Vices. de treuga & pa. ad hoc est multum apparens: in qua dicit verba quam sequum tur. Quia etiam ipsi mendicantes desistant praedicare, quod pa rochiani non sint obligati saltem in pascha proprio confiteri sacerdoti: quia de iure tenetur parochianus saltem in pascha proprio confiteri sacerdoti. ergo videtur Sixtus Quartus voluisse dicere quod homo teneatui peccata confessa reconfiteri: quamuis non tenebatur diebus Ioannis vicesimi secundi: quia inter constitutiones aduersas pontificias priori posterior derogat: ergo Sixtus Quartus alium sequens videin relinquaere Clementinam Dudum. de sepul. vel casum excipere ab ea: & redire ad statutum Omnis vtriusque sexus. quia non videtur aliud ius commune de confessione facienda in pascha. Circa dies Sixti Quarti abhic trigintaquatuor annos quidam frater Ioannes Angeli prdicauit aliquas propositiones Tornaci: quarum haec erat vna. Parochianus confessus fratribu mendicantibus satisfacit decretali Omnis vtrius quod sexus, nec tenetur confiteri proprio curato semel in anno: nec ab eo petere licentiam. & cum variae propositiones illius viri essent ad facultatem nostram missae approbandae aut castigandae: sic hanc adornauit seu qualificauit facultas. Haec propositio est scandalosa & iuri contraria: & pro subditorum ad praelatos debita obedientia & reuerentia publice reuocanda. Martinus Quintus etiam in quadam extrauagante quae incipit Ad vberes fructus. simile dicit.

⁋ Ex his multum apparens est quod homo tenetur confiteri peccata confessa de per accidens. hoc est quando confessus est ali cui qui non potuit eum absoluere. sed simpliciter non tenet ad illud. tum si non peccet mortaliter seme in anno. tum si peccet, & suo curato confiteatur. Sed contra istud dices. Non est maior apparentia in aliquo allegato ad istod propositum quam sit in capi. Vices. & tamen in eodem cap. habetur. Per hoc tamen ipsi fratres mendicantes non censeantur exclusi: quo minus secundum iuris communis & priuilegiorum eisdem concessorum dispositionem cofessiones audire & poenitentias iniungere valeant. ergo nihil tollitur ab eorum priuilegiis ante hanc extrauagantem concessis. Contra. hoc non videtur valere: nec esse de mente pontificis propter allegata. & considerando litem inter rectores ecclesiarum & religiosos ortam diceretur quod datur eis facultas vt possint absoluere: sed hoc non obstante absoluti ab eis tenentur sua peccata in pascha confiteri proprio curato. Sed contra argumentor: vel abso lutus ab eis tenetur confiteri omnia mortalia ab vltimo pascha: vel post vltimam confessionem. primum videtur onerosum: & illo dato pauci adirent religio sos. & similiter secundum: quia stat quod Sortes sit confessus in fine quadragesimae religioso mendicanti, non habens peccatum mortale post vltimam confessionem: & ita de multis aliis. igitur. Hoc argumentum ex industria tetigimus: nodum de quo debet esse uaestio inter dominos curatos & religiosos aperiens. Et inter nostrae facultatis deputatos pluries dicebam difficultatem in hoc consistere: quorum multis visum est nimis hoc esse difficile, quod homo ab solutus ab eis teneatur iterato illa peccata confiteri. hoc etiam mihi difficile videtur in populo. Praesertim cum religiosi sint in possessione: & consuetudo inualuerit in plerisque locis quod confessi mendicantibus de bite episcopo praesentatis non tenentur iterato com fiteri curato in pascha. Et ad allegata in oppositum dicatur quod confessi mendicantibus debent hoc curato osten dere, & docere de sui legitima absolutione antequam communicent: & hoc est confiteri laxato vocabulo proprio curatom. Impraesentiarum quousque doceatur de opposito ita censeo dicendum: & mirandum est consequenter ad ista: quare debeat esse quaestio inter curatos & religiosos. Sed quaestionem sequentem adhuc super eadem materia tractabo.

⁋ Redeundo ad prosecutionem quaestid nis nostrae coneptae: cum sint tot argumenta de iteranda confessione laicorum: non debet hoc in religione reputari extraneum. Dionysius vbi dixit sta tutum Cistertiensium de iteranda confessione in ordine esse iniquum: dicit haec verba. Scio illa quae ego dixi in hac conclusione cum corollariis, multis abbatibus ordinis Cistertien. nimium displice re. Concludendo dicit. veruntamen nescio si essem abbas: vtrum essem huius opinionis: credo tamen quod praesentis opinionis esse deberem. Ex his verbis & veritate sic arguo contra eum. displicet abbatibus ordinis conclusio eius & Petri baccalaurei Cla reuallensis. & hoc non nisi quia quaerunt salutem religiosorum suorum licet cum aliquanto onere religiosorum. quod propterea solum displicet abbatibus declaro: quia non possunt opes a pauperibus religiosis habere: cum opum administratio sit in abbatum manibus: & non penes subiectos religiosos, non enim video aliam causam nisi quia salutem subditorum inquirunt. & patet ex opposito. Saeculares vt dominus Armacanus, & pleri quod alii constanter asseruerunt quod religiosi mendicam tes multum confessionibus saecularium se implicant, vt eorum mores secreta & restituenda deprehendant: quatenus ad suum lucrum cedat: sed istud non potest contingere aliis religiosis. igitur.

⁋ Dico ergo Cistertiensium statutum esse rationabile: sicut mul- ta alia statuta in capitulis religiosorum lata pro conseruatione regulae: non tamen nego quod inferior non tenetur parere superiori abbati vel priori in quolibet licito & honesto: vt post hac distinctione trigesimaoctaua latius aperire conabimur. Sed constitutio nes capitulares pensiculate a patribus discussae & cribratae: a religiosis sunt magno cum honore suscipiendae pariter & seruandae. Vlterius dico quod quarta conclusio Dionysii est falsa ad intentione eius: in qua dicit quod papa non potest praecipere seu facere quod aliquis peccata de quibus est vere contritus & confessus & absolutus: teneatur iterum confiteri proprio sacerdoti. licet Ioannes Gerson videatur esse illius sententiae, lectione secunda super Marcum inquiens. Si confessio sacramentalis semel rite facta est de licentia illius qui ius habet: non potest iterum cadere sub praecepto pure humano. Sed de co quod cancellarius loquitur communiter: vel quod non licet ferre statutum post confessionem quod rite confessus teneatur iterato confiteri: tamen ratione vnius praecepti praecedentis, de per accidens homo tenetur peccata sua iterato confiteri. si aliter intelligat: ratio ni potius innitendum est. Propositum sic probo. potest papa hanc legem ferre quod quilibet teneatur semel in anno sua peccata confiteri suo proprio sacerdoti: quia ita erat tempore eruditissimi domini Innocentii Tertii: vt patet per cap. Omnis. de poenitentiis & remissi. Potest insuper statuere legem illi non repugnantem quod mendicantes religiosi praesentati episcopis, possint confessiones audire & absoluere. Inter has enim affirmatiuas nulla est repugnantia. tunc autem plerique ad iteratam confessionem tenebuntur de per accidens: quia per hoc quod sunt absoluti a mendicantibus: ab alio praecepto priori non incompossibili non deobligam tur. & huiusmodi homo antecedenter volens ad iteratam confessionem tenetur, quod nullo modo inconvenit. Haec ratio mihi persuadet propositum. potest enim papa tollere totum priuilegium a religiosis vel diminuere, & semper licite. verum de facto iam non loquor sed possibili. Et quicquid sit in communi populo: non debet reuocari in dubium in religione, quae leges obligatorias habet: quas nemo potest iniugere hominium. multitudini. Abbates enim similem legem statuunt: poenitentiarios idoneos assignant pro toto anno: confessionem paschalem sibi reseruantes. Dixi (de per acidens) quia si religiosus non peccet mortaliter n toto anno: quod est mihi probabile de multis in religione reformata viuentibus: & a fortiori in religione nondum collapsa: non poterit constrigi.

⁋ As sumit Dionysius aliquas probationes quas dicit Holcotum quaestione. v. quarti sententiarum erudite posuisse. vna probatio est haec. Papa manens papa non potest licite aliquid facere quo perdat iurisdictionem super quemlibet cat holicum. ergo non potest licite facere quin possit absoluere quencumque sibi confessum. sed si vere papa absoluit hominem sibi confitentem: & ille egitime exequitur poenitentiam sibi iniunctam: ipse est simpliciter absolutus a papa: ergo papa non potest facere quod ille iterum confiteri teneatur, consequentia tenet: quia papa non potest facere quod ille indigeat sacramento poenitentiae pro eisdem peccatis pro quibus am satisfecit per poenitentiam sacramentum. alio quin primum sacramentum fuisset insufficiens: quod nefas est dicere. Dico ex dictis hoc argumentum esse dilutum: ac minime disconvenire quod quis indigeat sacramento poenitentiae pro peccatis pro quibus iam satisfecit per poenitentiae sacramentum. Quo ad auctoritatem Roberti Holcoti: dico eum tempore quo fecit commentarios in librum Sapientiae, plura vidisse: & licet in libris Sententiarum varias materias communes & spinosas compilauerit: paucas vel nullas extrica re didicerat. Introducit iste beatum Thomam in hac distinctione pro se. sed nullo modo est pro conclusio ne eius: vt cuilibet legenti patet. Praeterea loanne in rubrica de poeniten. & remis. citat: quaerentem an peccata semel confessa teneatur aliquis iterum confi teri. Respondet dicens quod non regulariter. dico hoc esse contra arguentem. & concedo illud etiam. Demum Astensem in summa libro quinto, titulo. xiiii. itro ducit dicentem quod absolutus a quocunque sacerdote in casu necessitatis non tenetur iterum absolui: nec iterum confiteri proprio sacerdoti: sed sufficit quod ei nontificet se fuisse absolutum. hoc etiam concedo. Argumentatur Dionysius secundo sic. Nullus indiget sacramento poenitentiae nisi sit in peccato mortali. illa propositio est falsa: & deductio consequens inutilis. Facit confirmationem quae est haec. in potestate papae non est quod aliquis innocens & iustus peccet mortaliter: ergo in potestate eius non est efficere vt te neatur confiteri. Concedo antecedens si sit prudens iste innocens de quo loquitur: & ad consequens, si sit sermo de eo qui non peccauit mortaliter: concedo consequentiam & consequens: si de alio, nego consequentiam cum consequente.

⁋ Hactenus diximus quod licet de facto laicus mendicanti legitime confessus & absolutus non teneatur eadem peccata confiteri proprio curato: potest tamen Romanus pontifex legem ferre copulatiuam talem: quod quilibet laicus teneatur com fiteri sua peccata proprio sacerdoti semel in anno si quae fecit: dando tamen facultatem omnibus volentibus adire fratres religiosos vel alios probos sacer dotes: suscipiendi absolutionem ab eis de suis peccatis. secunda enim pars nullum grauamen super priorem legem addit nisi volenti absolute. modo volenti non fit iniuria. v. Ethicorum. & hoc sua ponte volenti. Nunquid iamiam plerique aliqua eccata pluries & pluribus confitentur, vt qui casus reseruatos habent? Ex istis datur manuductio quod liceat abbatibus Cistertiensis ordinis legem sta tuere suis religiosis vt teneantur confiteri abbatibus semel in anno: vt vultum pecoris sibi commissi ignoscant: & salubre antidotum contra morbos peccati exhibeant. etiam dando eis religiosos patres qui possint eos absoluere a peccatis quotiens cumque voluerint. In haec statuta etiam consentiunt professi post statutum rationabile: quemadmodum ingrediens Carthusiam ad non edendum carnes.

⁋ Dubitatur. An laicus teneatur sua peccata iterato confiteri. De peccatis in communi mouetur dubitatio: & non solum de reseruatis. & licet varii ponant varios casus de iteranda confessione: pono hanc responsionem ad dubitationem. Nullus laicus rite confessus & absolutus ab llo qui absoluere potuit, post peccatorum sufficientem indaginem: tenetur ad eorundem peccatorum teratam confessionem. Si autem sacerdos dormiebat: & hoc constiterit: iam iste non est rite confessus nec ratione ingratitudinis astringitur: vt posthac distinctione. xxii. determinabimus: siue poenitentiam oblitus sit: siue non. siue etiam aliud peccatum occurrat post confessionem: siue non.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6