Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 5
Quaestio 5
An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
⁋ Distinctionis Quadragesimae tertiae Quaestio Quinta. Vaeritur quito in hac distinctione. An resurrectio mortuorum generalis sit fu tura: & quis sit modus resurgendi. Pro solutione quae tionis pono concltisiones.
⁋ Prima est, quemadmodum Christus primitiae dormientium resurrexit: ita quod libet alius resurget. Huius primae conclusionis prior pars probatur ex Apostolo primae ad Co rinth. xv. vbi dicit. Nunc autem resurrexit Christus primitiae dormientium. Secunda pars patet per symbolum Apostolorum in quo dicitur Carnis resurrectionem: Nicenum: & Athanasii. & in capite allegato dicit Apostolus. Si autem resutrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit probat consequentiam arguendo ex opposito consequentis ad oppositum antecedentis. Item si in hac vita essemus tamtenm sperantes: miserabiliores essemus. omnibus hominibus.
⁋ Secunda conclusio. Licet non uilibet homo in tota quantitate quam habebit resurget: quilibet tamen in aetate perfecta resurgetPrior pars huius probatur. nam dato opposito, qua libet resurget in tota quantitate quam posterius habebit: sed magnus diu viuens habebit multas partes resolutas: & alias loco earum succedentes: ergo erit immensae magnitudinis si resurgat cum tota quantitate quam habebit. Secunda pars ostenditur per Apostolum ad Ephesios quarto dicentem. Donec occurramus omnes in vnitatem fidei & agnitionis filii dei in virum perfectum, in mensuraaeta tis plenitudinis Christi: vt iam non simus paruuli fluctuantes. glossa illud exponens dicit. Vnusquis quod resurget in aetate qua Christus resurrexit. tunc enim putatur status hominis: vt dicit beatus Augustinus xxii. de ciuitate dei. cap. xvi. Et licet aliqui moriam tur paruuli, resurgent nihilo secius in illa aetate. hoc est in mensura respondente illi aetati: sine vitio naturae. hoc additur propter nanos & orbatos membris, quemadmodum Adam erat creatus in aetate adulta, hoc est / quantitate debita aetati adultae. Nec oportet omnes resurgere in aequali quantitate: sed secundum bonum statum suae complexionis: & forte nec secundum colores & habitudines regionum: vt Aethiopes nigri: multum distantes ab aequatore, vltra, citraque, resurgent albi. Licet enim sit plena harmonia beatorum spirituum cum deo: non tamen id necesse est in figura vel colore, sicut in quantitate vel complexione.
⁋ Tertia conclusio. Licet mortui primo sint resurrecturi: & postea viui: omnes tamen in ictu oculi resurgent. Prima pars patet primae ad Thessa. iiii. vbi sic dicit Apostolus. Mortui qui sunt in Christo resurgent primi. deinde nos qui viuimus qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus, obuiam Christo in aera. sed non est sermo de ordine seu primitate dignitatis, quoniam multi viuen tes circa iudicium erunt adeo boni vt multi qui ante dormierunt. Secunda pars ostenditur ex eadem liter ra. nam viui celeriter morientur & postea resuscitabuntur. rationabile est autem quod moriantur. sane beata virgo mortua est. Item multi decedent cum peccatis venialibus quae purgabuntur per mortis tolerantiam, vel per modicu tempus imperceptibile post mortem. hoc siquidem tenet Ambro sius & Augustinus vt patet in glossa capitis allegati. nam statutu est hominibus semel mori. ad Hebraeos nono. Tertia pars patet ex eodem loco. Ex quibus sequitur quod licet quilibet viuus resurget in instanti: similiter & quilibus mortuus: non tamen omnes resurgent in eodem instanti: quia mortui prius resurgent.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur sic. Multi erant resuscitati in veteri testameto. nam Helias & Heliseus mortuos resuscitabant. ergo Christus non est primitiae dormientium. Si dicas, in nouo testamento id intelligi, insto: Lazarus erat resuscitatus in nouo testamento ante resurrectionem Christi. loan. xi Forte dices: Lazarus erat resuscitatus ad vitam mortalem: Christus autem ad immortalitatem: de quae resurrectione Apostolus intellexit. Obiicio. dicitur Matth. xxvii. quod Christo passo multa corpora sanctorum resurrexerunt. Respondetur ad illud Matthei. xxvii. quod multa corpora post resuscitationem Christi resurrexerunt & exeuntia de monumentis venerunt in ciuitatem sanctam.
⁋ Contra secundam partem eiusdem coclu sionis argumentor. Iob. xiiii. dicitur. Homo cum dormi erit, non resurget, donec atteratur caelum, non euigilabit. sed caelum nunquam atteretur. & Ecclesiastes. iii. Vnu interitus est hominis & iumentorum. iumenta autem non resurgent: ergo neque homines. Beatus Gregorius. iiii. dia logorum. cap. iiii. dicit quod loquebantur loco concionatorum: interdum & potissimum Salomodo, vice stultorum Iob autem de resurrectione naturali.
⁋ Secundo ai gumentor. Hic binatius non resurget: demonstrando materiam & formam hominis impinguati. immo per secundam conclusionem, non quilibet in tota quantitate quan habebit resurget. signetur vnum pedale materiae quod habeat nunc sortes, quod non resurget. Arguitur sic. hic binarius non resurget demostrando materiam quam nunc sortes habet / & animam eius. hic binarius est sortes / ex quaestione praecedente: ergo sortes non resurget
⁋ Insuper vel aliqua pars materiae resurget: & non alia: & assigna rationem illius. Dicis. pars purior vt humidum radicale cum humidi cibalis parte resurget: & alia pars impurior non resurget. & si contingeret omnes partes esse aeque puras (uod non contingit) illa portio quam deus capiet quae sufficit quantitati humanae resurget. Contra hoc arguo. ex illo sequitur quod corpora brutorum, piscium, & crocodilorum resurgent, quod non est dicendum probatur: quia contingit bruta illa comedisse homines in quorum naturam purior pars conuertitur. Alimentum enim convertitur in natura aliti. primo de generatione. & tunc sic. hoc resurget, demonstrando illas partes: hoc est vel erit corpus brutorum vel bruti: ergo corpus bruti resurget vel corpora brutorum resurgent. & sic corpora crocodilorum resurgent.
⁋ Ad primum potest homo concedere praemissas illius syllogismi, & conclusionem logice & metaphysice loquem do quod iste homo non resurget & sortes non resurget: & cum hoc stat quod sortes resurget, nec istae contradicunt. cum (sortes) haec supposita aequoce significet: & sic per aduentum nouae quantitatis & deperditionem antiquae aequocabitur sortes in significando: cum haec vox mediantibus diuersis conceptibus totalibus non synonymis hanc rem vel res sibi succedentes significet. Numquam enim pars totius erit totum: aut econverso: nec ali qua identificantur metaphysice loquendo quae non habent adaequate easdem partes. loquor in extensis.
⁋ Si dicas. ex isto sequitur quod iuuenis num quam posset senescere nec vnquam ego fuerim in vtero matemo: & cum nunem fuerim in vtero alterius mulieris sequitur quod in nullius mulieris vtero vnquam fuerim. Fodem modo haec erit neganda / ego fui iuuenis. Vlterius redibit post tio Heracliti quod non contingit eundem equum bis intrare flumen: quia semper erunt aliae partes. Rursus hoc erit totus sortes, demonstrando totum sortem, dempto eius digito quem volo amputari. hoc est vel erit pars sortis: ergo pars sortis erit totus sortes. Ad primum nego sequalam. nam deus potest capere iuuenem qui diu viuet, nihil acquirendo de nouo, nec perdendo. si loqua ris de communi cursum: concedo quod iste iuuenis numquam erit ille qui erit senex: quia erunt aliae partes. Et concedo quod ego numquam fui in vtero materno: nec in vtero alicuius mulieris, nec ego eram iuuenis. sed non sequitur quod redeat positio Heracliti quod idem equus nunero bis non intret flumen: quia non est necesse continuo partes intrinsecas equi variari. Ad vltimum nego quod pars sortis erit sortes vniuoce capiendo (sortes) in obliquo & in recto. Et ad probationem / maiorem syllogismi, hoc erit sortes vniuoce capiendo nego: aequiuoce concedo. & proportionabiliter distinguo conclusionem eiusdem syllogismi. Vulgariter tamen loquendo ego fui in vtero matris: hoc est anima mea cum parte corporis quam tunc habui / cui istae partes successerunt. sic est dicendum de hac. ego fui baptizatus.
⁋ Duobus ei modis aliquid est idem. Vno modo metaphysice & realiter loquendo. & sic ad veram identitatem requiritur quod nulla sit variatio partium intrinsecarum rei. Secundo modo aliquid dicitur idem vulgariter quando apoe vulgus moraliter & vt plures loquendo / aliquid reputatur idem. & hoc potest esse cum maiore identitate reali in aliquibus quam in aliis. quo modo homo manet vulgariter idem tota vita sua: quia altera pars principalis scilicet forma non variatur, lae aliae partes carnis varientur. sic equus, licet forma tota cum corpore varietur. sic Sequana, & ciuitas: & nauis successu temporis nouis asseribus prorsus variata dummodo sensim hoc fiat partibus succedentibus in si mili situ & figura cum prioribus. Vbi autem metaphysi cus mihi obiiceret in strepitu forensi quod non debeam habere haereditatem Helizabeth matris meae ob id quod reue ra non sum prognatus ex ea: & hoc metaphysice prosequeretur: esset omnibus ridiculus. Loquendum enim est vt plures. secundo de caelo & mundo. sed intelligendum vt pauci. hoc est vt sapientes. Iudex tamen scit metaphysicum verum in nuere. sed quia non congruit foro: est sophisma solum & fallacia, quia non conueniens rei: quod ad fallaciam suffi cit. primo Elenchorum. Durandus autem in distinctione sequente tenet quod dummodo sit eadem forma quantuncumque diuersa materia fuerit, erit idem compositum / sortes vel petrus Ad hoc adducit rationes caducas. quarum prior est. iuxta Aristotelem septimo metaphysicae, materia nec est quid nec quale nec quantum. & hoc secundum se. Dico quod haec auctoritas sic intelligitur. materia dis ponitur secundum exigentiam formae sine qua nunquam est. Secundo arguit. quia dato opposito conclusionis post nutritionem non esset idem. & sic esset nouus homo post cibum conuersum in substantiam aliti.
Ad secundum concedo illatum metaphysice loquendo. & concedo quod generatur noua substantia partialis: immo nouus homo partialis: cum enim sit substantia rationalis est homo & risibilis, absolu te capiendo terminum homo. in vsu nanque vulgari accipitur pro homine totali. & sic illa pars est substantia & non homo, quando autem (homo) supponit pro filio dei, est terminus connotatiuus / pro secunda persona in diuinis supponens, connotando quod huma- nitatem habeat assumptam.
⁋ Redeundo igitur vnde sumus digressi nego maiorem illius syllogismi, puta / hic binarius non resurget. & dico quod haec pars & illa demonstrando materiam & forma: erunt aliquid resurgens in sensu categorico. nam ad veritatem illius suffi cit quod anima informans hanc materiam vel partem eius vel ali quam eandem vulgariter, redeat informando. & nego hanc consequetiam. haec pars & illa pars resurget: ergo haec pars resurget: & illa pars resurget. capiendo antecedens in sensu categorico: & consequens in sensu hypothetico. sicut non sequitur: haec pars & illa pars est aliquid aequale huic toti, per (haec) & (illa) demonstrando duas dimidietates. ergo pars haec & pars illa est aequalis huic toti, in sensu hypothetico. vel sic. haec pars & illa pars sunt sortes, in sensu composito, non aut di uiso. Nec sequitur ex hac solutione quod sortes & haec tunica resurgent / cum anima non habeat similem habitudinem ad tunicam qualem ad materiam quam informat.
⁋ Ad secundum argumentum responsum est inter arguendum ad vltimam replicationem vs que: quae intendit probare hanc conclusionem. cor bora brutorum resurgent, capiendo corpus de praedicamento quantitatis. Aliqui sane propter hoc argumentum formidabant admittere quod alimentum conuertatur in substantiam aliti. sed Albertus di cit quod isti falluntur per fallaciam figurae dictionis quia consequentia est nulla. Doctor iste & alii opinione nostra falluntur. nam consequentia est euidens: nec aliquo pacto fallacia / vt patet intelligenti logicam & fallacias: nec impraesentiarum intendimus hoc logicam ignorantibus suadere. Concedo itaque istas conclusiones de virtute sermonis. Corpora brutorum resurgent in extremo iu dicio. corpora piscium resurgent in iudicio. quia corpus tantum valet quantum materia: & pars materiae est materia. sed istae sunt negandae. resurgent in iudicio corpora brutorum. resurgent in iudicio corpora piscium: quia tempore resurrectionis non erunt corpora brutorum, sed corpora brutorum resurgent corpora hominum. Dicis. pariratione deberemus concedere istas: corpus patris mei comedi: corpus hominis comedam. quod fuerit absurdum. & patet adiuncto vno vel ro. nam in communi modo loquendi dicimus, pisces comedi, boues comedi: quia eorum materias comedi. tempore enim comestionis non erant pisces. sed cadauera piscium vel pisces per synecdochen. Solum ergo materias piscium qui fuerunt comedi: & illa materia informabatur anima Castoris vel Pollucis submersi in mari. Et hoc melius coaptatur illi difficultati de materia quae informabitur successiue duabus animis. sicut contingit de aliquibus Scythis vescentibus carnibus humanis, vt Anthropophagis: vel in casu nostro. Respondetur. admittimus istam & similes comedi pisces, quia cadauera proxima piseium comi di: non sic de carnibus humanis: quia lber materias hominium comederimus: tamen proxie non informabantur anims hominium.
⁋ De difficultate autem in quo resurget illa materia quae informatur variis animabus successiue: quam mouet beatus Augustinus. xxii. de ciuitate dei ca. xii. ad finem, & inter caeteras vocat illam difficillimam: dicit quod in primo resurget: quia erat purior in illo & deus supplebit in reliquo. potest etia in vtroque re surgere si deo placuerit: cum idem possit esse circum scriptiue in duobus locis. vel in vltimo & deus supr plebit in primo. Sed contra istud argumentor. Corpus habebit beatitudinem sibi competentem in suis dotibus: & habens bearitudinem maiorem in animal maiorem habebit in corpore. sed contingit quod secundo comedens illam carnem sit primo sanctior. si ergo ponatur in vtroque proportionabiliter beatificabitur beatitudine corporali secundum animas. Dico quod beatitudo corporis proprie non est beatitudo. Hermaphroditi autem: quia secundum naturaliter loquentes plus participant de vno sexu, la discrimen non bene demus: in illo redibunt pure. Si sint duae animae in monstro: redibunt duo homines. vbi vero est vna: redibit non monstrum: potissimum in beatis. Paruulis item decedentibus in resurrectione deus augebit materiam sufficientem. Et redibunt homines in propriis corporibus. secundum illud Iob. xix. Rursum circundabor pelle mea Et in carne mea videbo deum saluatorem meum: Quem visurus sum ego ipse & non alius. Et licet homo non erit idem metaphysice, vt superius diximus: quia non erunt eaedem partes adaequates tamen erit idem vulgariter quia eadem anima cum vna parte corporis ante habiti / cum supplemento eius quod deest.
⁋ Tertio arguitur, non resui gunt impii in iudicio. vt dicitur psal. i. Respondetur non resurgent ad suam salutem / saltem non resurgent impii ad suam salutem.
⁋ Quarto arguitur sic. Antichristus nonipont esse futurus: ergo non potest resurgere, probatur anteceden: quia vel est dabile maximum tempus per quod Antichristus potest esse futurus, & hoc non. quia quocunque tempore dato in quo potest esse futurus, in maiori tempore potest esse futurus: nec datur aliud membrum: vt patet cur rendo per omnia, non enim datur minimum tempus per quod potest esse futurus: nec maximum per quod non potest esse futurus: nec minimum per quod non potest esse futurus, quia si sic: maxime esset per tempus infinitum. sed hoc non: quia illud tempus no est paruum ltem pars infinita illius temporis est minor: & per illam Antichristus non potest esse futurus.
⁋ Respondetur ad materiam argumenti, relicta impraesentiarum difficultate materiae physicae, quod datur minimum tempors per quod Antichristus non potest esse futurus: & illud est verum de tempore infinito: quia per totum illud tem pus Antichristus non potest esse futurus: & per quidlibet minus tempus potest esse futurus: tenendo quod vnum infinitum non est minus alio.
⁋ Contra tertiam conclusionem argumentor. Aliqui relinquentur viui in aduentu Christi ad iudicium. iuxta illud symboli. Venturus est iudicare viuos & mortuos.
⁋ Praeterea arguitui contra illam partem in qua dicitur quod resurgent in ictu oculi. ergo in instanti: & per consequens erit vacuum naturaliter: vel duo corpora de praedicamento substantiae erunt in eodem loco. vtrumque e disconueniens & reprobatum ab Arist. iiii. Physicorum. igitur. consequentia ospeditur acceptis pulueribus in sepulchro: qui si minorem locum occupabunt cum informabuntur anima imtellectiua: vel aer ingredietur in instanti: & hoc non quia motus non potest esse in instanti: vel successiue: & ita dabitur vacuum. eodem modo si corpora de beant esse maiora illis pulueribus: & alia corpora non possint in instanti recedere: duo corpora erunt in eodem loco proprio.
⁋ Ad primum dicitur quod illi vocantur viui qui superunt ante aduentum iudicii: qui tamen morientur. nam statutum est hominibus semel mori. vt dicit Apostolus ad Hebraeos. ix. hoc tenent Augustinus & Ambrosius, vt magister allegat. & scriptura quadrat. Dicit enim Apostolus. i. ad Thessaloni. iiii. Mortui qui sunt in Christo resurgent primi: deide nos qui viuimus qui relinquimur / simul rapie mut cum illis in nubibus obuiam Christo in aera. sed breuissima mora manebunt mortui. Beatus Hieronymus autem scribens ad Marcellinam tenet oppositum. Et Augustinus hoc quod tenuit in secundo libro de baptismo paruulorum reuocat libro secundo retractati. c. xxxiii.
⁋ Ad aliud dico quod in resurrectione & ante eam multa erunt. nam quando homo moritur / anima desinit informare corpus: & partes materiae informantur aliis formis. denique erimus esca vermibus / serpentibus / & caeteris id genus. Vnde dicit ecclesia. Me mento homo quod cinis es & in cinerem reuerteris. Hine in sancto Victore in epitaphio Petri Comestoris legitur. Petrus eram quem petra tegit: factusque comestor Nunc comedor. Bone deus hic, non est materia risus & superbiae: iuxta verbum Ecclesiastici. x. Quid superbis terra & cinis? sed colligenda est nostra vita cum frequenti memoria mortis. quod plus tibi conducet quam scire explicare nodos latentes materiae quam quaerimus de mutatione instantanea. sed vnum faciendo / aliud non omittere operaepraecium est ad fugiendum ocium. Comminus accedendo / pertes istas recolligere oportebit: & hoc fiet ministe tio angelorum: iuxta illud Matth. xxiiii. Mittet angelos suos cum tuba & voce magna: & congregabunt electos eius a quatuor ventis: a summis caelorum vsque ad terminos eorum. lstud i fiet temporarie. Si au tem angeli nequeant omnia corpora inuenire sibi relicta vt corpora Ioannis Hus & Hieronymi Pragensis & aliorum crematorum in aqua dispersorum, deo adiuuante colligent illas partes vbicumque fuerint. rursus collectis corporibus deus faciet dispositionem: & illa viuificabit anima intellectiua, corrumpendo formas priores. Nec est certandum an cor sit principalior pars & ab eo incipiat, an caput. Hic enim non oportet da re prioritatem temporis: sed potest esse in instanti: sic quod primum instans informationis animae erit primu instans non esse formae praecedentis. Et demus quod materia hominis erit densior qui materia praeiacens fuerit, nego quoi vacuum propterea sit naturaliter. nam aer subito insequitur minorationem illorum corporum. & est mutatio: & non motus. Natura enim sic abhorret vacuum: vt ipsum non permittat durare per tempors vel instans, quod rebus stantibus vt nunc constat. Nec est difficultas de mutatione subita: cum res successiue diminuantur & de loco mutentur. Quia vacuum natura abhorreat, patet sic non aliam ob rem aqua ascendit in culmo nisi ad fugiendum vacuum, te bibente & aerem attrahente. Nec vinum e bass dolii trahere potes nisi costam terebres propterea aqua non descendit per foramina clepsydrae in horto, foramin superiore clauso: sed bene aperto vt aliud corpus ingredi possit: & non ideo quia aer resistit aquae ne descendat per foramina. nam remoto pollice rima supremam claudente / protinus descendit aqua: & tamen est idem aer, aequa liter vt antea resistens. fuit quidem ipsa aqua suapte natura non inclinata ad descensum in illo casu. Et si dolium quantumcumque magnum sit ponatur superius clausum, alio extremo sublato nihil liquo ris descendet, quod patet per foramina parua vel magna in clepsydra: vel si caues totam basim clepsydrae supremo foramine obstructo, nisi aer inferne in grediat vel ad alias partes. sed si costam vasis terebres aqua per foramina basis exibit. Simiter si vitrum repleueris aqua, orificio in aqua manente: extrahendo pedetentim vitrum quousque dimidietas vel vna quinta pars vitri maneat in aqua: vel vitrum non potes extrahere: vel aqua ascendit ad basim phialae nisi aliquis aer ingrediatur inter digitos tuos & vitrum His itaque experimentis constat naturam summe vacuum abhorrere. & palam est quod vacuum esse naturaliter est impossibile. siue ascensus grauis sit a forma substantiali: siue potius a deo rectore vniuersi: circa quod nunc non insisto. Non tamen nego quin vacuum pos sit esse supernaturaliter.
⁋ Ad nodum igitur argumenti dico quod non repugnat aeri mutari subito, quaere ergo non intrabit in instanti? nulla est repugnantia intrinseca: cum forma aeris ad hoc inclinetur. Resistentia enim extrinseca non impedit. Nec valet dicere. est agens limitatum & finitum: ergo non potest: agere in instanti. nam secundum istos eosdem anima potest suos actus producere in instanti: & tamen est creatus ra finita. Sed cotra hoc dicis. ponamus totam sphae ram aeris, aquae, & terrae corruptam: tunc ignis per me ibit subito ad euitandum vacuum: & sic erit mirabilis raritas. Respondeo. hoc argumentum erit aequalis ponderis contra te si ponatur successiue moueri. nam quaero vbi erit status successiue in raritate mouendo ad fugiendum vacuum. si nullus: habetur inconveniens quod contra nos infers. si sit status per te in maxima raritate: hoc nobis sufficiet. Et dico quod ad maximam raritatem possibilem, natura illum aere ne sit vacuum mutabit: qui si non sufficiat: alia corpora circum stantia etiam subito rarefient. sicut iam fit quando lapis mouetur per aerem: anterior enim aer condensatur, & posterior rarefit insequendo / si fuerit citra maxima raritatem possibilem: in qua si fuerit: non mouebitur lapis: non ob resistentiam aeris, sed ne detur vacuum vel ranius ratis simo. Vbi autem non est sufficiens corpus ad replendum, aut potius impediendum vacuum in corporibus circumiacentibus: non est hoc imputandum naturae, quae facit quod potest & hoc supposito quod maius sit disconveniens in natura habire rarius ratissimo naturali / quam vacuum admitte re. alioquin non dabitur vacuum. & vltra raritatem naturalem regularem datur maior raritas. nam sicut homo existens inter praecepta incompossibilia obligatur seruare maius & ab alio absoluitur: sic quando in natura necesse est in alterum duorum incompossibilium naturalium incidere: videtur quod natura a maiore ssipoterit / se elongabit.
⁋ Epilogus dictorum in hac quaestione. Quilibet resurget in extremo iudicio. & si quantitas materiae in qua quis decedit immensa fuerit, superfluitas resecabitur sicut defectus paruae materiae supplebitur, nec semper resurget idem homo metaphysice & rea liter loquendo. materia enim est aeque pars compositi ac forma, licet minus principalis. sed resurget idem homo moraliter & vulgariter loquendo. Item corpora brutorum resurgent in iudicio: sed non resurgent corpora brutorum. nam hic syllogismus est infallibilis. ista resurgent, ista sunt vel erunt corpora brutorum: ergo corpora brutorum resurgent Si enim praesidens in vico straminis diceret hic fallaciam esse in forma: ab aliis regentibus assistentibus iudicaretur non exercitatus logicus. Haec autem nolim intelligas in Alberti contemptum dicta. nam is erat modus loquendi in diebus eius: & adhuc est aliquorum parum se logicae accommodantium. sed haec dixi ne quis propter viri eruditi auctoritatem credat ita fore dicendum Ed de resuscitatione corporum dubitatur, an resurgent in suis sepulchris. & sic cum in vno sepulchro sint multa corpora vt in Arbee corpora patriarcharum: multa corpora erunt in eodem loco proprio. & contingit varias partes in variis locis sepeliti, & aeque pricipales: vt dimidietatem capitis vel cordis cu aequali portione corpo ris.
⁋ Respondeo. vbi est maior pars in sepulchro llic resurget corpus. secundum illud Ezechi. xxxvii. Ecce ego aperiam tumulos vestros: & educam vos de sepulchris vestris populus meus. Et Matth. xxvii. Monumenta aperta sunt: & multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt: & exeum tes de monumentis &c. vbi glos. dicit. Monumenta aperta sunt in typum resurrectionis futurae. ei go resurrectio mortuorum erit in monumentis. De submersis autem vel habentibus partes aeque principales in variis locis dicitur / quod colligentur vbicumque fuerint. & viuificatio erit vbi deo placebit: & resurrectio. Forte adducentur omnes partes ad vallem losaphat in quam erit iudicium secundum lohelem in. iii. cap. sui libri. & dies iudicii veniet sicut fut, in media nocte scilicet per respectum ad terram promissionis. iuxta verbum Apostoli. i. ad Thessa. v. &. ii. Petri. iii. Vel in media non cte. id est inopinate. & hoc est rationabilius quod veniat ad iudicium in die sicut ascendit. Actuum. i. & re surrexit in die, hoc est in principio diei. Et loquor de die & nocte respectu horizontis Hierosolymaes quia palam est quod erit resurrectio in nocte per respectum ad aliquem horizontem. nisi velis dicere quod caelum non mouebitur ante resurrectionem: vel circa eam. & sic nec erit dies, nec nox: sed sufficit quod incipiat esse dies in horizonte ludaeae. Et licet magis orientales vel occidui resurgent noctu in sepulchris suis, non refert. Omnes autem poterunt stare in valle vel prope eam in aere, quando venient ad iudicium.
On this page