Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

IN ista decimaquinta distinctione quaeram nonnulla. Primo, vtrum quis possit satisfacere existendo in octo mortali. Se undo, an opus sa tisfactorium sit aequa meritorium ac non satisfactorium Pro primae quaestio IInis elucidatione: declarabitur ratio termini (satisfactio. postea ad itulum quaestionis respondebitur. Satisfactio sic definitur.

⁋ Satisfactio est volitio efficax reddendi aequalens pro expiatione peccati alioquin indebitum. Volitio ponitur loco generis. relique autem particulae ponuntur loco differentiae. Dicitur ( efficax) quia si non fuerit imperatiua operationis exterioris: non est sufficiens sed inefficax: dummodo non sit impedi mentum. Dicitur ( reddendi aequiualens) quia si minus: non est satisfactio. si magis eroget: iam dat aequiualens: licet non praecise. sed non capitur aequiualens secundum strictum rigorem: quia si sic: deo nemo pro offensa posset reddere aequiualens. loquimur ergo secundum legem statuta. Dicitur (alioquin indebitum quia peccator est alicuius debitor cuius non est imnnocens: & satisfacere non potest peccator per opus ad quod alioquin tenetur secluso peccato: vt paulo in ferius amplius patebit. Etiam haec definitio restitutioni convenit. nam si abs te abstuli centum: teneor tibi reddere aliquid puta centum, quae alioquin redde re non tenebar.

⁋ Ex hac definitione corollaria in fero. Primum est. satisfactio impntiarum non capitur actiue neque passine: sed abstractiue. actiue enim est homo satisfaciens: passiue autem peccatum vel res pro qua est satisfactio. Secundum corollarium. qui abstulit omnes diuitias Croesi regis Lydorum, nihil habens dummodo habeat volitionem sufficientem, satisfacit. patet per definitionem. Tertio sequitur. quod frequenter adimplens poenitentiam iniunctam non satisfacit in toto pro poena debita. hoc patet: quia stat quod non dei aequiualens secundum legem dei ordinatam: propter ei rorem clauis. Quartum corollarium. oratio, eleemosyna, & opera exteriora, vt peregrinari, percutere pectus pro peccato, non sunt satisfactiones nisi aequi uoce, prout sunt actus imperati ab illa volitione intrinseca.

⁋ Explicata ratione nominis satisfactionis: ostendetur in quo sensu procedat quaestio Et propterea notabis quod licet titulus quaestionis, quia in ea ponitur gerundium, possit exponi per dum, sivel quia: de hoc tamen non est mihi curae. Sed theologice loquendo titulus quaestionis potest habere duos intellectus. Vnus est: an quis manens in mortali pos sit reconciliari deo de alio mortali: vel aliis. & ille intellectus non est dubius in vno sensu. sed procedamus in sensu composito: pars negatiua est nota secundum legem dei statutam. Probatur per illud vulgare Augustini. Impium est a deo dimidiam sperare veniam. Aegre namque homo remittit tibi vnam offensam contra se factam, te perseuerante & manente in alia. sed de homine non refert, nec de absoluto ab vna excommunicatione: & alia ligato: de quo patebit in distinctione. xviii. Aliter probatur. Christus curauit mu tum & surdum: eiecit septem daemonia de Magdaena nullum relinquens: & legionem daemonum a daemoniaco expulit. & apertius patet hic. Iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiet dominus. psal. lxv. lstud autem non prouenit ob connexionem peccatorum inter se: quia potest quis incurrere vnum vel duo non incurrendo alia: sed est voluntas dei non purgantis vnum peccatum, peccatore manente in aliis. De veniali autem non est idem. homo enim potest dolere de veniali vno manendo in aliis: quia veniale nec gratiam diminuit: nec ei contrariatur secundum legem. Alius intellectus est vt ponamus in terminis. Sortes commisit decem mortalia: quae sufficienter detestatur: & est de illis contritus. presbyter Titius iniungit ei ieiunium decem dierum pro diluenda poena debita. Sortes bene ieiunat primo die: secundo mortaliter peccat, & in mortali manet ad finem decimi diei vsque inclusiue, & ieiunat. iam quaestio est ari satisfecerit pro poenitentia iniuncta: sic vt non sit puniendus in infemo vel purgatorio pro illo ieiunio plus quam si ieiunasset in gratia. Non loquimur de me rito. costat enim quod ieiunando in gratia meritus fuisset, & poenam absoluisset. sed loquimur praecise de satisfactione poenitentiae iniunctae.

⁋ Aperto ergo titulo quaestionis in hoc sensu: duae sunt opiniones famatae ad quaestionem. quarum vtraque defensores habet. Priorem tenet beatus Tho. & multi sequuntur. Oppositam doctor Subtilis tenet cuius opinio mihi contra ali os in hac parte placet. licet responsiones aliquae da ri possint ad rationes contra priorem positione adducendas.

⁋ Arguit sic conterraneus. prior positio est nimis dura & occasio maioris obstinationis. Praeterea arguitur contra illam opinionem. vel peccatum est huic contrito dimissum: & poena aeterna mutata in temporalem: vel non. primum oportet dare: alioquin peccata dimissa redirent. si ergo iniungatur ipsi ieiunium octo dierum & illud impleat: satisfacit pro poenitentia iniuncta: quia nisi sic, si decedat in peccato tertii diei: non patietur infinitam poenam in infemo extensine pro illo peccato: cum sit commutata iam in temporalem. vel oportet dicere quod potest satisfacere pro peccato in peccato existendo.

⁋ Responderet haec opinio primo argumento: quod no est occasio maioris obstinationis sed melioris vitae & maioris cautelae ad praeseruandum hominem sine cuipa. Ad aliquod argumentum diceret quod quando homo detestatur suum peccatum, est ei deletum quo ad poenam conditionaliter, si adimpleat poenitentiam sibi iniunctam in gratia & si non sit in gratia: non satisfacit: quia actualiter remanet inimicus dei. Analogia est. si iudex conmutaret poenam debitam offensae Platonis in valde mitem ea lege vt Plato satisfaciat infra certum tempus: interea temporis iudicem non offendendo: quem si offendat ante impletionem illius: imputabit totam poenam culpae debitam. sic in proposito facit deus respectu poenae peccato debitae.

⁋ Sed contra istud re plicatur. peccatum deletur quiprimum homo dolet, categorice, per dictum Ezechieles. xviii. ergo poena aeterna quae debebatur actui commutatur in temporalem. Amplius si peccaret medio tempore poenitentiae & statim post peccatum decederet: pro peccato confesso non pateretur infinitam poenam extensiue: quia sent est tiam quam dedit deus in dimissione: nunquam reuocabit.

⁋ Item per hunc modum si quis detestetur suum peccatum, & peccet antequam aliquid de poenitentia adimpleat: aequaliter punietur ac alius qui non detestatus est suum peccatum caeteris paribus. hoc autem non apparet rationabile. Dixi inter arguendum (antequam aliquid de poenitentia adimpleat) quia si Titio iniungatur tempus octo dierum ad ieiunadum: & in fine quarti diei frangat ieiunium vel peccet: & postea ieiunet aliis quatuor diebus in peccato manens: in subduplo minus punietur quam si nihil poenitentiae adimpleuisset. & causa est quia adimpleuit dimidium poenitentiae in gratia.

⁋ Re plicatio illa est soluta, quando enim homo detestatur suum peccatum, poena aeterna non commutatur in temporalem categorice vt dictum est: sed dat de peccatori duplex forum absoluendi se a peccato videlicet in gratia hic: vel alibi in infemo. & si de clinet a foro miti in praesenti: in forum rigidius incidet in inferis. sicut ex culpa priuilegium clericale amittens, in forum laicale acerbius incidet.

⁋ Ad aliud quod est ponderandum secundum eorum modum: mirabile est concedere sicut aliqui eorum concedunt, si sint duo cum aequalibus peccatis Soi tes & Plato: Sortes conteratur & acceptet poeniten tiam quam adimplet integre: & Plato non conteratur sed vno peccato aequali peccet cum Sorte: quod isti duo aequaliter punientur in infemo actualiter: & Sorti contritio tunc erit inutilis. Nihil est hoc dicere. est bona de se: tamen non prodest habenti. sic nonsoluerem tenendo positionem illam. Im- mo quaelibet contritio quantumlibet remissa sufficit tollere culpam: & non est possibile habere contritionem quin habeat partes: aliqua autem pars contritionis tollit partem poenae debitae, & in omni contritione est opus supererogationis, sicut in dilectio ne dei, nec laboro frustra segregare partem consi lii a parte debita: ergo saltem minus intensiue punietur.

⁋ Insuper si Sortes ieiunans octo diebus in peccato mortali non satisfecit: tenetur iterum ieiunate & aliam poenam subire. & sic iterum dubitabit in compleuerit poenitentiam iniunctam sine mortali & non habebit finem. Praeterea ex hac via sequitur quod sacerdos potest ei imponere vt compleat poenitentiam in gratia. Dices: quando probabiliter existimat se impleuisse poenitentiam iniunctam in gratia, licet in mortali: absoluitur in foro ecclesiae & coscientiae, sic vt non peccet nouo peccato, sicut existens in mortali sumens Eucharistiam quando probabiliter credit se esse in gratia, secundum multos non peccat: tamen si sic decedat, punietur ac si nihil fecisset. sed si scienter poenitentiam in mortali adimpleuit: tenetur poenitentiam iterato facere in gratia. Nec etiam haec consequentia valet: homo non scit se poenitentiam iniuctam compleuisse in gratia. ergo dubitat se sufficienter impleuisse poenitentiam. vt patet de accedente ad Eucharistiam qui non habet certitudinem euidentiae quod sit in gratia: & tamen non dubitat an sitin peccato: sed habet certitudinem moralem quod sit in gratia. sic in proposito dicetur. Aliqui autem istorum dicunt quod aliqua sunt opera extra charitatem facta quae relinquunt effectus poenales post se: vt eleemosyna: elargitio pecuniarum: iuiunium: corporis attenuatio: & talia opera extra charitatem facta, non oportet omino iterare. si enim postea poeniteat & perseueret: haec valebunt virtute operis operati ex approbatione sacerdotis & ratihabitione. sicut character baptismalis habet suum effectum recedente fictione. Alia sunt quae non relinquunt aliqua poenalia: vt oratio: ieiunium: &c- quae oportet iterare: & satisfactio per illa in morta li nullo modo est satisfactoria. lstud nihil est. Nan eleemosyna data forte affert voluptatem. & aliqui post ieiunium sunt robustiores. aliqui habent genua indurata orando: & ita incertum erit quando poenitentia sit iteranda & quando non. Semper redit quaestio: an facta in mortali sufficiant. In super sacramenta iterabilia sumpta in mortali, post poe nitentiam non valent ad gratiam. alioquin qui sumit Eucharistiam in mortali, recedente mortali habebit gratiam, quod non est dicendum. Item homo satisfacit homini laborando in mortali vt agricola & vinitor. & honorans parentes in mortali non est transgressor illius praecepti. igitur homo potest satisfacere deo manens in mortali. Praeterea argumentor: ponendo quod Sorti iniungatur ieiunium huius diei: qui peccet in meridie manendo in aliqua parte eiusdem diei in peccato: iam adimplet poeniten- tiam in peccato. igitur. Similiter pono quod iniungatur ei dicere psalterium: & in vltimo verbo incidat in mortale: iam non punietur aeternaliter in inferno Hic potest quis dicere ad primum quod adimplet dimidiam poenitentiam sufficienter, & in subduplo minus punietur: & si hora vndecima pomeridiana incidat in mortale ea proportione qua suum tempus se habet ad viginti quatuor: minus punietur. Sic ad aliud dicat. Nihil occurrit aliud dicendum cui homo non possit vtcunque respondere. sed hoc non sufficit.

⁋ Teneo ergo positionem contradictoriam cum doctore subtili: quam etiam beatus Tho. distin. xxii. quarti quaestione prima in solutione ad quintum interdum tenuit. in hac autem distinctione tenuit oppositum. sed non refert. Dico ergo quod licet actus facti in peccato mortali non sufficiat ad vitam aeternam: valent tamen quo ad satisfactionem poenae mortali peccato debitae.

⁋ Contra hanc positionem arguitur sic. ex ea sequitur quod non solum in peccato homo possit satis facere pro peccato: sed etiam per peccatum. consequens est in conueniens. & quod sequatur patet. per hanc viam homo potest satisfacere poenitentiae iniunctae: & erit satisfactio placans: licet non fuerit placans & reconcilians. ergo si quis ieiunet ob inanem gloriam, dummodo ieiunet, satisfacit.

⁋ Respondetur. hoc argumentum nullo modo hanc viam oppugnat: & est mihi & aduersariis com mune. liber sum concedere vel negare quod assumis. Sed quo ad difficultatem ipsam in se: dico quod interdum per peccatum homo satisfacit praecepto dei: ad hunc sensum quod amplius ad illud no tenetur, quod patet de volente baptizari fine indebito & propter inanem gloriam vel circumstantiam aliam mortalem. sed is proprie non satisfacit tali praecepto: cum oporteat eum poenitere de tali actu interiori. fateor tamen eum esse deobligatum a susceptione baptismi. & ratio est quia illud sacra mentum est initerabile. & ipse posuit omnia essentialia illi sacramento sumendo: licet posuerit aliqua mala sacramento sumendo non repugnantia. Non tamen hoc in proposito concedo. quia homo non meretur remissionem poenae peccatis debitae a deo nisi per actum bonum moraliter vt opinor: etiam licet esset indifferens: talem actum ponendo. per peccatum enim homo non meretur remissionem alicuius poenae: immo nec aliquod temporale praemium a deo. Nec obstetrices aegyptiorum Exodi primo per mendacium domos subterraneas meritae sunt a deo: sed per actus bonos & pios peccatis iunctos. sicut in casu nostro per actus bonos moraliter homo meretur remissionem poenae peccatis debitae. Et sic intelligatur Augusti. in quinto de ciuita. dei. cap. xii. &. xv. dicens quod Romani iustitia & strenuis actibus promeruerunt imperium. quos actus exercuerunt ob inanem gloriam & laudem humanam: quia fecerunt multos actus moraliter bonos: pro quibus imperium eis dedit. pro malis autem permisit praemium temporale. sicut de hypocritis legimus. Receperunt mercedem suam.

⁋ Secundo arguitur. non maioris valoris debet esse pecunia qua quis soluit debitum, quam pecunia qua quis emit domum vel agrum. sed per nullum opus non meritorium potest quis emere regnum caelorum: ergo per nullum opus non meritorium potest quis satisfacere poenae peccato debitae.

⁋ Respondetur concedendo de emptione proprie dicta & in foro humano. modo regnum caelorum solum metaphorice emitur. Propterea illa comparatio non est omnino similis. Melior autem est haec. soluens debitum pecuniarum in mortali aeque soluit ac existens in gratia.

⁋ Tertio arguitur. ex hoc modo dicendi sequittur: si presbyter iniungat Sorti ieiunium quatuor dierum: & Sortes primum diem ieiunet in gratia, & tres alios dies in peccato mortali: quod satisfacit poenitentiae peccatis debitae supposito quod clauis non errauerit iniungendo poenitentiam. consequens est falsum: quia vnus actus factus in gratia praestat mille actibus factis in mortali. sed ille actus factus in gratia non liberat nisi a quarta parte poenae: ergo omnes alii actus non meritorii non liberant a tribus quartis poenae.

⁋ Respondetur concedendo sequelam: & ad improbationem quod actus in gratia factus praestat mille actibus in mortali factis: distinguitur. vel quo ad vitam aeternam, concedo: immo alii ad vitam aeternam nihil valent. vel quod praestat ad liberationem a poena, & ad satisfaciendum praecepto iniuncto a sacerdote: & sic nego. nam dicens horas in mortali peccato, aeque satisfacit praecepto de dicendis horis vt non peccet nouo peccato: ac dicens horas in gratia. sed hic meretur vitam aeternam, non ille. & soluens creditori in mortali: tam soluit quam soluens in gratia, & tantum pecuniarum dat. Vbitatur circa hanc materiam cum vulgo dicatur quod opera in mortali peccato sunt mortua: & non valent ad vitam aeternam: & tamen liberant a poena, & solutione debiti per me: ad quid ergo valent? Animaduerte quod multum interest inter opera mortua: & mortificata. Opera in naturalibus vocantur viua quia habent in se principium viuendi: & cum hoc possunt exire in suas operationes debitas: vt quando oculus exit in actum videndi. Aliquid autem vocatur mortuum quando vixit & mortuum est vel aptum natum erat viuere: licet non vixerit. sic enim solemus dicere, foetum in vtero mortuum: cum materia esset in propinqua dispositione ad habendam vitam. Mortificatum vero membrum vocatur hoc quod in se habet vitam: sed non potest exire in suas operationes debitas vt membrum paralyticum vel infrigidatum. quando autem tale curatur vel miraculose vel naturaliter vt in suas operationes prodeat: di cimus esse menbrum viuificatum. Pari forma est distinctio magistralis respondens. Nam aliquod opus est viuum quod elicitur a charitate, quae est vita spiritualis animae. aliquod mortificatum, vt actus bonus a gratia elicitus: infrigidatus a mortali superueniente. aliquod mortuum: vt actus bonus elicitus in mortali peccato. Actus autem viuificatus est operatio mortificata resuscitata. contritio enim & gratia superueniens tollit impedimentum & curat paralysim: & reddit reliquos actus aliquando mortuos nunc meritorios. Ex his liquet quod peccatum non est opus mortuum: cum non sit aptum natu viuere de lege. bene enim aliquod peccatum est aptum natum viuere in potentia remota: quia potest esse non peccatum mutando legem positiuam.

⁋ Hoc praelibato punctim ad dubitationem dico bona opera in mortali facta non parum vtilitatis afferre facienti vel alteri pro quo fiunt Primo ad satisfaciendum poenitentiae iniunctae pro peccatis dimissis. vt iam ex dictis patuit.

⁋ Secundo, ad impletionem praecepti ne delinquatur nouo peccato. vt ego qui teneor ieiunare hodie vel dicere horas canonicas & sum in peccato: non pecco non frangendo ieiunium: sed non mereor.

⁋ Praeterea tertio. illo tempore multi boni habitus generantur qui inclinant in bonos actus & meritorios adueniente gratia: & qui multum prosunt. quare non parum prodest petulantem iuuenem verberibus etiam inuitum ad bonum cogere. & licet tunc non mereatur: tamen assuescet vt sit propensus cum adoleuerit bene agere: vbi alter torpens in malis habitibus praeceps ruit in illecebras.

⁋ Quarto. deus propter bonos actus citius eleuat mentem hominis a peccatis.

⁋ Quinto. quia fortassis illo tempore quo actum bonum de genere elicio: essem alioquin actum malum producturus. Abyssus enim abyssum inuocat. psal. xli. Et sic diminuitur poena quae fortassis infuisset: & non vt aliqui putarunt: poena realiter peccatis debita: quia si poena sit diminuta: sequitur per calculationem quod aliquis posset decedere in multis morta libus & nullam poenam perferre. Non valet currere ad diminutionem Geometricam & non Arithmeticam: dicendo quod si primus actus tollit aliquid de poena: secundus actus tollit medietatem illius: & sic proportionabiliter. hoc inquam non valet: cum actus sint aequales. Nec insuper valet dicere quod aliqui dicunt, quod essentialis poena non diminuitur: sed laetius suffertur illa poena a patiente, quamquam apparens dari potest analogia sic. Si Sortes portet vnum pondus Rothoma go Parisios: & in magno calore detur ei potus vel post quietem in itinere: melius & alacrius pondus feret: licet ipsum pondus non diminuatur intrinsece. Sed hac via dabis aliquem qui non sentiet poenam in infemo. & sic in voluptate viuent damnati, quod est falsum.

⁋ Sexto habetur laetitia mentis. experimur enim quod post actus bonos & studium laetamur: & tempore inutiliter transacto dolemus. sicut deuotus plurimum est iucundus, & dulcedinem mentis acquirit. iuxta illd psalmographi. In via testimoniorum tuorum delectatus sum. peccator autem tristis est: & conscientiam more sentis mordentem habet. & si quam laetitiam momentaneam habeat: ea est inepta: & extrema illius gaudii luctus occupat.

⁋ Septimo opera bona etiam merentur bona temporalia: & dilatione poenae protinus alioquin infligendae. Hinc dominus dixit ad Heliam de rege Achab. iii. Regum. xxi. Nonne vidisti Achab humiliatum coram me: quia humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius. Pro peccatis autem, vt nuperrime dixi, nulla datur remuneratio: sed poena quae nocet. deus enim sinit peccatores habere malum in poenam vlteriorem peccati, quemadmodum de hypocritis Matthaei. v. dicitur. Amen dico vobis: receperunt mercedem suam

⁋ Vides plurimum valere bona opera etiam in mortali facta: sed nullo modo opera bona diminuunt de poena mortalibus debita: quia opposito dato ostendimus quod aliquis mole peccatorum stipatus descenderet ad inferos nullo modo punitus. Secundo non faciunt descendentem tolerabilius molem illius poenae ferre, quia adhuc opposito dato non torquebitur: nec poenam percipiet, quod est inconveniens: quia hoc est magnam partem poenae diminuere. sicut patiens minus torquetur a vulnere illato vel febri, quam impatiens: & dormiens quam vigilans.

⁋ Secundo dubitatur: an quis possit cum contritione habere peccatum mortale. & dubitationis ratio est: quia pars negatiua ex distinctione prae cedenti patet. Ad affirmatiuam argumentor de continuatione naturali actus: ponendo quod sortes habeat vnum actum malum moraliter quem elicuit subito vel successiue: hunc de necessitate continuabit per tempus: sit centesima pars vnius horae. cum illo actu malo potest nolle illum actum esse & fuisse propter deum. & sic ei infundetur gratia. nulla enim est repugnantia quod homo alienum velit rapere: nolens illum actum esse: quia potest habere actum directum & reflexionem super illum actum.

⁋ Respondetur. quicquid sit non sequitur quod peccatum mortale & gratia simul sint: quia iam ille actus necessitate naturali continuatus ( cum res permanens non habeat vltimum instans sui esse completum ) non imputatur ad mortale: cum non sponte continuetur.

⁋ Summatim dicta colligens dico. licet defendi pos sit quod poenitentia iniuncta in mortali completa, no satisfaciat: illud tamen non est verosimile: quia ex hoc videtur quod peccata dimissa redeant, contra omnes. cum enim semel dimissa sint per contritionem nunquam redeunt. Si autem nulla poenitentia imponatur, nec adimpleatur: peccator pa tietur poenam debitam in purgatorio. sed si poenitentiam in mortali compleat: illa poenitentia est poenae libi ratiua: non tamen placans & reconcilians in amicitia deivlterius dico. quod licet deus non dimittat vnum morta le vel originale aliis mortalibus non dimissis quo ad culpam: vt magister. c. vltimo huius distinctionis sanctorum auctoritatibus & scripturae bene deducit: tamen potest vnam poenam dimittere alia manente, quemadmodum episcopus potest absoluere ab vna sententia excommunicationis: non absoluendo ab alia. Et tota ratio est voluntas dei nolentis mortalia segregare: licet nullam conmnexio nem naturaliter inter se habeat. homines enim nihil habent agere de remissione culpae: quia hoc est solius dei: sed poenam ciuilem culparum possunt remittere: non autem poenam in foro dei. Post culpas autem dimissas potest quis satisfacere pro vno peccato in hoc mundo: non autem pro alio vel aliis. Amplius vtilitates operum bonorum moraliter in mortali factorum recitauimus. Ex quibus omnibus sequitur quod nullum est bonum non remuneratum a deo: praemio etiam maiore quam opus sit bonum. Vltimo sequitur quod licet opus in mortali factum possit facere ad accelerationem gesiae: non tamen ad augmentum glersiae: quia ratione talis actus non dabitur plus gloriae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1