Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

⁋ Distinctionis Trigesimae. Quaestio Quarta. a Varto circa eandem ldistinctionem quaeritur. An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem / & loseph. Respondetur. ve trum erat matrimonium inter diuam virginem & loseph. Quia erat matrimonium / patet Matthaei. i Ea dicente angelo. Noli timere accipere Mariam coniugem tuam. quod autem erat virgo patet per Augustinum in libro de vitiis & concupiscentiis. & re citatur. xxvii. q. ii. c. Beata Maria proposuit se seruaturam votum virginitatis in corde: sed ipsum votum virginitatis no expressit ore: subiecit se diuinae dispositioni: dum proposuit se perseueraturam virginem: nisi deus aliter ei reuelaret. Et paulopost. Postea vero cum filium genuit: quod corde conceperat / simul cum viro labiis expressit: & vterque in virginitate permansit. Simile ferme in litera dicit magister. Et licet conditio diuinae voluntatis in omni voto & proposito intelligi debeat: non tamen est imperfectionis / sed perfectionis hoc addere. & etiam quia fere tunc omnes contrahebant non seruantes virginitatem: suam virginitatem diuinae dispositioni expresse reliquit. Quia tamen vouerit / convincitur ex responsione eius ad angelum Lucae. i. Quomodo fiet istud: quoniam virum non cognosco. nam si hactenus ipsa seruasset virginitatem, & non proposuisset firmiter in posterum virginitatem seruare: inanis fuisset quaestio virgunculae, Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco? ac si dixisset. est difficile captu quod ais angele dei: cum iam virginitatem vouerim. cui cum angelus egregie cum analogia( quia opus erat) respondisset de vtriusque compossibilitate: ingeniosa virguncula mox hoc deprehendens, quia animam sortita erat bonam / ac quieuit.

⁋ Secundo probatur idem. si non erat verum matrimonium inter diuam virginem & losephi: hoc era ideo quia erant virgines: sed hoc non impedit. igitur Probatur minor. Nam aliqui duo virgines possunt simul contrahere, & post contractum matrimonium simul vouere virginitatem: inter quos erit verum matrimonium, vt erat iter Crisantum, & Dariam: ergo matrimonium non repugnat virginitati. & si virginitas sit matrimonio compossibilis post matrimonium contractum non magis intrinsece matrimonio repugnat ante matrimonium.

⁋ Et hoc patet tertio arguendo ad idem. contrahant Sortes & Berta virgines matrimonium ante carnalem copulam: quaeritur post verba de praesenti & consensum mutuum: an sit verum matrimonium, an non. secundum dici non potest. si pri mun: ergo possunt illud vouere ante matrimonium

⁋ Quarto arguitur. post votum simplex Sortes & Berta possunt contrahere matrimonium de facto: quia votum simplex matrimonium contrahendum impedit: sed non dirimit contractum: & non peccaren contrahendo nisi quia se exponerent discrimini peccati de violanda virginitate. sed diua virgo & Ioseph erant facti certiores vtrinque quod non esset peri culum virginitatis violandae. igitur.

⁋ Quinto. si non fuisset matrimonium / hoc esset, quia carnalis copula. est de essentia matrimonii. sed hoc non: quia carnalis copula matrimonialis est posterior matrimonio: sed nihil posterius tempore est de essentia prioris. igitur

⁋ Sexto. Tenens concubinam ex qua suscepit proles: desperans de vita iam in extremis / vere contrahit cum concubina: & proles legitimatur: quam tame scit se num quam cognosciturum: ergo carnalis copula non est de essentia matrimonii.

⁋ Septimo arguitur Aliquis potest dare alicui dominium alicuius rei non dando ei vsum illius dominii: & econuerso. ergo mulier potest dare viro dominium sui corporis non dando ei illius dominii vsum: & econuerso sed vsus dominii corporum est per carnalem copulam ergo carnalis copula non est de ratione matrimonii.

⁋ Octauo arguitur. iurans contrahere matrimonium. & postea ante matrimonium completum mutans propositum / volens religionem profiteri, debet debito congruitatis primo contrahere: & postea religionem assumere. casus est rotundus in. c. Commissa. de sponsa. ergo in illo erit verum matrimonium sine carnali copula.

⁋ Nono. Si Sortes & Berta virgines iam contra- hant: quibus deus prohibeat carnalem copulam in perpetuum: inter istos est verum matrimonium: & tamen non possunt carnaliter se cognoscere.

⁋ Decimo. inter frigidum & sterilem dummodo inter se mutuo consentiant, potest esse matrimonium: inter quos nunquam erit carnalis copula. ergo copula non est de essentia matrimonii. Decem his rationibus circa matrimonium eius quae similem non habuit in seruandis decem praeceptis decalogi, contentus manebo.

⁋ Contra hanc conclusionem arguitur sic. Scribitur. xvii. q. i. c. Vouentibus. ex Hiere nymo. Vouentibus virginibus non solum nubere: sed etiam velle nubere damnabile est. Simile ex Paulo primae ad Timotheum. v. adduci potest. Dicitur quod hoc est verum regulariter: nisi aliqua intenderet profiteri religionem ante carnalem copulam: vel esset docta a spiritu sancto quod ab ipsa vel ipso non peteretur debitum.

⁋ Secundo arguitur. ex hac via sequitur quod inter sororem & fratrem posset esse matrimonium. com sequens est inconveniens: ergo & antecedens. Respondetur, non sequitur / cum sint personae inhabiles.

⁋ Tertio arguitur. sequitur quod aliqui possent contrahere cum conditione apposita, vt non reddant debitum, consequens est contra cap. fi. de conditioni. appo. in mati. Ad hoc prius responsum est. Paludanus existimat esse probabile quod illa conditio potest apponi, modo licito. & quicquid sit de illo / certissimum est quando sunt docti a spiritu sancto quod hoc pactum seruabunt. alioquin imprudenter apponeretur. nam cum simul cohabitant / non est vero simile quod illud seruabunt. Sed obiicies. ecclesia cogit hominem profiteri religionem: vel reddere debitum alteri con lugi. patet. de couer. coniuga. c. Ex publico. de que superius mentionem fecimus. ergo debitum alteri coniugi reddere est matrimonio essentiale: quia nemo tenetur seruare accidentalia matrimonii. Respondetur concedendo quod cogit more consueto contrahentes ad reddendum debitum alterutri. sed tamen illud non est essentiale matrimonio in communi. immo nulli matrimonio est essentiale: cum quidlibet contrahatur ante carnalem copulam matrimonialem. & nego quod nemo tenetur seruare accidentalia matrimonii. Secundo. si ecclesia cognosceret similem casum qualis erat intei loseph & deiparam virginem: non cogeret eos ad reddendum alterutri debitum. Nec si duo post votum simplex contraherent: cogeret ad carnalem copulam.

⁋ Sed contra hoc arguitur. posito quod Ioseph petiuisset a diuam virgine debitum: ipsa tenebatur ei debitum reddere: alioquin non fuissent tria bona matrimonii in illo contractu matrimoniali. Respondeo. Ioseph iustus erat / etiam virgo & animi generosi, quod conuincitur ex hoc quod eum e tot hominum milibus deus elegit pro coniuge suae pientissimae matris & virginis verecundae: & vt Christi baiulus & nutricius aliquando foret. quare non petiuisset vnquam debitum. Sed vt argumento satisfiat / dicit Martinus quod virgo debitum reddidisset. Hanc solutionem dico falsam, quod sic probo. virgo vouerat: & sciebat loseph vouisse: ergo sciebat se ab solutam a redditione debiti. & patet hoc ex casu nonae probationis adductae ad conclusionem probandam. mulier enim in illo casu peccat debitum reddendo: & est absoluta ab illo. sic erat de diua virgine: quae sciebat sibi vetitum a deo debitum vllum / hominium vlli reddere. Dico ergo quod Ioseph petente / nihil ei reddidisset. Et addo quod male ageret mulier reddendo debitum in euentu no ni argumeti. Quando autem obiicis. in hoc contractu non erant tria bona matrimonii. hoc certe nego. bonum enim sacramenti erat indissolubilitas: bonum prolis filius dei: & bonum fidei / in non reddendo alteri extra coniugium vsum. Et ita contingeret in re nunc in casu quai tae & nonae probationum. na in casu quartae / licet peccent contrahendo: reddendo debitum adhuc nouo peccato peccarent / mutuo commercio. Contra istud arguitur. ergo matrimonium diuae virginis non erat vniuoce matrimonium cum matrimonio aliarum mulierum, & eiusdem rationis: cum alias mulieres oporteat debitum reddere com iugi petenti. Respondetur. consequentia est nulla: quia ille terminus ( matrimonium) vniuoce quemlibet contractum significat in quo est mutuus consensus animorum cumsigno sensibili exteriore: licet sit aliquod matrimonium in quo necessario reddenda est carnalis copula: & aliquod in quo non est reddenda: etiam admisso quod vni matrimonio carnalis copula esset essentialis & non alteri. Hoc sic declaro. terminus animal vniuoce omnia vel ra animalia significat: vt Aristoteles in fronte praedicamentorum dicit. & ratio est: quia esse substantiam sens tiuam aequaliter omnibus animalibus convenit: quae est ratio animalis in communi. licet autem essentiale sit homini habere animam rationalem: & asino animam asininam: tamen hoc non est de ratione animalis in conmuni. Sic in proposito est: vti iam diximus.

⁋ Quarto arguitur. beata Maria & loseph erant inhabiles ad contrahendum simul ex legi Mosaica quae adhuc durabat: ergo inter ipsos non erat verum matrimonium. Antecedens patet: quia non licuit mulieribus vnius tribus / alteri tribui se coniungere. vt dicitur Numeri vltimo. modo loseph erat e tribu luda: quia ex familia & domo Dauid. Matthaei. i. & dei genitrix ex tribu Leui, quia cognata Helizabeth. Lucae. i. quam constat fuisse e tribu leuitica.

⁋ Respondetur. distinguo quod non licuit mulieri nubere viro alterius tribus. vel vbi illa mulier erat haeres parentum: & sic conceditur. vnde eum Numeri vltimo, quaerimonia filiarum Sa phaad quae erant ex tribu loseph / proponeretur coram Moyse: quas si alterius tribus homines accepissent vxores posfessio earum fuisset translata ad aliam tribum: definiuit Moyses dicens. Nubant quibus velint, tamten vt suae tribus hominibus: ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Par ratio est de omnibus mulieribus haeredibus & filiabus Salphaad. Vel aliis mulieribus: & sic negatur: immo licuit eis nubere viris cuiuscumque tribus. Michol enim ex tribu Beniamin nupsit Dauid ex tribu luda. nam cum mulier habens fratres nunqui esset haeres in terris / poterat cuicumque cuiuscumque tribus se copulare: dummodo maneret in populo Iirael per hoc enim diuisio tribuum non augebatur nec diminuebatur: quia lex haereditatis erat quod si quis haberet filios & filias / filii essent haeredes. Si non habuit filium filia erat haeres. & si nec filium nec filiam / frater: & ex consequenti patruus defectu fratris. vt patet Nume ri. xxvii. Mulier itaque non haeres poterat cuicum quod depopulo Israelitico se coniungere. Idem videtur de viris dummodo ducerent mulierem non haeredem. Illud autem quod Numeri vltimo scribitur. Omnes enim viri ducent vxores de tribu & cognatione sua: & cunctae foeminae de eadem tribu maritos accipient: litera quae mox sequitur elucidat: tam quo ad viros quam quo ad mulieres, quia est eadem ratio legis. Ecce litera. Vt haereditas permaneat in familiis: nec sibi misceantur tribus: sed ita maneant sicut a dmino separatae sunt. Terra enim promissionis erat diuisa secundum virorum capita qui aegyptum egressi sunt. Porro de beata virgine opinor quod erat haeres loachim: licet aliqui aliter sentiat. me id mouet quod erat vnica filia patris: licet beata Anna habuerit alias duas filias ex duobus aliis viris. vt habetur ex Mantuano primo libro de beata virgine dicente. Ismeriae soror Anna fuit / regalis origo, Et soboles magni veniens Dauidis ab alto Sanguine, TFachariae coniunx sata semine primae. Tres triplici partu Marias tribus Anna maritis Progenuit: sanctum & summo genus aethere dignum. Prima deo sacros partus dedit. altera natos Quattuor Alpheo: ludam / Simona / Iacobum / Et qui iustitiae clarum cognomen habebat. Tertia de natis tibi quos Tebedee duobus Edidit: ad Calpen vnum transmisit: & vnus Si populi praestanda fides rumoribus vlla est: Viuus Amazoniis Ephesi sepel tur in agris. Ex quo consequens est quod no licuit beatae virgini nubere viro alterius tribus. Et sic convincitur quod erant eiusdem tribus: cum mulieres non haeredes posa sent se coniungere cuicumque Israelitico. Sed nullum est dubium quin christifera virgo ex tribu luda poterat esse consanguinea mulieris alterius tribus: vt si haeredes mulieres Normannae ex lege haberent quod possent se coniungere solis Normannis: aliae vel rto mulieres possent se cuicumque Gallo coniungere: quid mirum / si Carola Normanna haeres, sit consangui neaLudouicae picardae / vel loannae andegauensi? Inane est dicere quod tribus Leui & luda regia poterant contrahere inter se matrimonium: & non tribus aliae

⁋ Sed nunc est dubium: cum Matthaei primo deducatur solum genealogia loseph de domo Dauid: Christus autem non erat filius loseph: sed conceptus de spiritu sancto sine patre / genitus ex purissimo sanguine beatissimae virginis quo ad humanitatem. Forte dicis: & sic dicunt doctores: quod cum beatus Matthaeus deducat genealogiam loseph qui duxit beatam virginem, & ipsa esse haeres: ipsa erat eiusdem tribus. Sed obiicies: ex hoc non habes quod ipsa erat de domo Dauid: quia in tribu lu da multae erant domus & familiae aliae a Dauid: quia domus fratrum Dauid erant de tribu luda sicut ipse Dauid. & non cogebantur mulieres nubere viris suae familiae: sed licuit capre cuiuscumque familiae virum, dummodo in sua tribu manerent. Respondet in additione Burgensis quod credendum est auctoritati beati Matthaei Hoc non valet. nam volebat euangelista ostendere Christum Bethleemitam esse / & ex domo Dauid / contra multos o eum putabant fuisse a Nazareth: & per consequens non esse messiam. Notum erat omnibus illius tempestatis quod virgo erat ex domo Dauid. propterea non labo rabat circa hoc. Hinc ad Hebraeos. vii. dicit apostolus. Manifestum est enim quod ex luda ortus sit dominus no ster. Et ad Roma. i. De filio suo qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem. Et patet a signo. cum lulianus haereticus: & praedicabilium compositoPorphyrius nisi sint repugnantiam inuenire circa genealogiam Christi inter Matthaeum, & Lucam: de hoc nullam fecerunt difficultatem: quia hoc erat eis notissimum.

⁋ Quinto arguitur contra hoc quod diximus quod ipsa erat virgo. Nam Matthaei. i. scribitur. Et accepit coniugem suam: & non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum. ergo per locum a contrario sensu postea eam cognouit.

⁋ Respondetur. locus a contrario sensu parum soliditatis habet. ex modo autem loquendi scripturae / non convincitur ex hac dictione (donec) quod aliquid tale post hoc fuerit. quo modo Genesis. viii. scribitur de coruo: Non reuersus est donec siccarentur a quae. & non cognouit homo se pulchrum eius Moys) vsque in praesentem diem. Deutero. vltimo. & tamen nec coruus rediit vnquam: nec sepulchrum Moysi vspiam repertum est. Idem est in illo psalmographi. Sede a dextris meis donec ponam inimicos tu os. Alio modo sic explicatur euangelicus sermo, non poterat facien eius intueri cum concepit de spiritu sancto sicut antea, quemadmodum faciei Moysi radii resplenduerunt, vt eum populus vix cognosceret. ii. ad Corinthios. iii. sic, vt est verosimile, fuit de diua virgine: & nulli alii hoc patuit: nisi soli loseph, qua plura mysteria in hac cognouit quam alius quis: vt de eius virginitate non vacillaret. poterant enim deus actionem ra diorum impedire vt alios lateret. Decuit autem vultus Moysi radium a toto populo cognosci quatenus a toto populo timeretur, & honoraretur.

⁋ Sed an loseph cognouit eam esse grauidam a spiritu sancto / antequa angelus ei insinuauit: vix exploratum est. Scribitur Matthaei. i. Cum esset desponsata mater Iesu Maria loseph: antequam convenirent / inuenta est in vtero habens de spiritu sancto. loseph autem vir eius cum esset iustus & nollet eam traducere: voluit occulte dimittere eam. Ipsa enim erat sponsa loseph. quia mos fuit antiquitus obseruatus, vt dicit Chrysostomus euangelium exponens: & recitatur. xxvii. q. ii. c. Priusquam. quod sponsae in domibus sponsorum habitarent. vt generi Loth apud socerum leguntur habitasse cum sponsis nondum sibi copulatis lege coniugii. Sic & Maria habitabat cum sponso. Antequam convenirent (dicit glosa sa) ad carnalem copulam: accepit eam in suam: non in domu suam / a qua eam non eiecerat: sed accepit in affectum. Turbationis autem principium in loseph erat, cum ipsa ab Helizabeth redibat, & erat in eius domo. videns enim loseph eam grauidam: argumentum forte incontinem tiae habuit. ex aduerso eam vidit prudentem / mitem / & virtutibus redimitam: & optimam opinionem inter omnes de ea audiuit: vt non facile esset suspicari aliquid mali de ea. & sic fluctuabat. tandem conclusit eam dimittendam, & non domo expellendam. cui angelus. Noli timere accipere Mariam coniugem tuam. id est sponsam. Vnde Augustinus in sermone de natiuitate dicit. Intelligens Mariae vterum grauidari tui batur: quod Mariam quam de templo domini acceperat & nondum cognouerat / grauidam sentiebat: secur quod aestuabat disputans & dices, quid faciam: prodo: an taceo? Si prodidero: adulterio non consentio / sed vitium crudelitatis incurro: quia secundum Moysi sententiam lapidandam eam esse cognosto. Si tacuero: malo consentio: & cum adulteris portionem meam pono, quoniam ergo tacere malum est: adulterium prodere / peius est: dimittam eam a coniugio. Nolens eam traducere: hoc est propalare: vt glossa interlinearis exponit. Hic conuincitur prudentia loseph & bonitas: qui non impleuit aerem clamore more stultorum paruam suspicionem de cmuniugibus habentium, nec dixit diuae virgini quid animo conciperet. Et licet Christifera virguncula verecundia ducta / hanc turbationem in losephi perciperet: noluit tamen indicare. Nam primo, non fuisset ei adhibita fides. Secundo, noluit dei secretum reue lare: qui ppe quae sciebat deum omnia suauiter dispositurum. Origenes tamen in homilia eiusdem euangelii aliter exponit hunc locum dicens. Mysterium cognouit Ioseph antequam angelus ei dixit: & se indignum reputabat habitare cum ea: & eum angelus reuocabat. Quae expositio literae non repugnat: licet prior sit apparentior & communior.

⁋ Sexto arguitur. Ex illo verbo (donec ipsa peperit filium suum primogenitum) sequitur quod ipsa habuit postea secundo genitum qui ex spiritu sancto non erat conceptus: ergo desiit esse virgo. Respondetur. si suprlatiuus affirmatiue sumeretur: argumentum concluderet. sed negatiue exponitur. Dictio namque superlatiui gradus reddit propositionem exponibilem affirmatiue & negatiue: quare est distinguenda, vt ex artibus patet, nega ria. Crisantus cum Daria. De hominum pictura dicatur illud Horatianum. Pictoribus atque poetis tiue igitur solus genitus est primogenitus: etiansi sit solus genitus. & sacerdotibus debentur primogenita, vt ex lege patet.

⁋ Septimo arguitur. Christus haginor tamen quod erat. xxiiii. annos natus vel ambuit fratres. dicitur eim Matthaei. xii. Ecce mater eius plius. Verosimile est ( & ita pie credo) deum praeser & fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei. & non uasse suam castissimam matrem sic vt nullus in ex parte patris vt notum est. & per consequens nec ex eam impudice moueretur: licet esset virgo decora parte vtriusque: ergo ex parte matris. Aliqui dicunt. nimis Dauid de semine regis. ad motum enim impu quod Ioseph habuit vxorem ante virginem: ex qua pro dicum in eam / non concurrebat deus. & ex consequenti nullum les habuit. & quia reputabatur pictur Christi: vocabantur talem motum habere poterat quisquam ob defectum concur fratres Christi. Et hoc in vna solutione tenet Marsus generalis dei. hoc autem decuit in dei matre. tinus. Illud nullo modo placet. Augustinus enim & In expositione autem euangelii Matthaei primo. magister tenent eum fuisse virginem: & hoc credo. cerhoc prolixius deduximus. quocirca his paucis conte virum integerrimum / pariter & optimum illa tempestate elegit deus pro communiuge matris, & virginem. quo mor entus transeo ad reliqua. tuo ante passionem / alteri virgini eam commendauit. si autem loseph tempore passionis superuixisset: matrem

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4