Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An prece et obsequio committatur simonia

⁋ Distinctionis Vigesimae quintae Quaestio Tertia: Ertio quiro: circa materiam simoniae. An praece & obsequio committatur simonia. Pro quaestionis solutione ponur tur conclusiones. quarum prima est. Non est simoniacum praeces porrigere pro idoneo / siue pro se siue pro alio. Quia quis possit pro se beneficium pete re: distinctione praecedente ostendimus. Probatur conclusio. omnis simonia est peccatum: porrigere preces pro idoneo non est peccatum: ergo porrigere praeces pro idoneo non est simonia. consequentia tenet in Baroco. Probatur minor. nam quis licite potest petere pro se: ergo a fortiori pro alio idoneo erga quem minus afficitur. Secundo probatur idem. si videam Sortem ad officia curae animarum multum idoneum: & gregis vtilissimum pastorem: & indigum: quis diceret me male agere collatorem rogando vt huic conferat beneficium?

⁋ Secunda conclusio. episcopus huic beneficium conferens quia est idoneus: licet preces sint causa sine qua non: bene agit. nam contingit quod praeces adhibens sit dignus cuius testimonio de bonitate beneficium suscepturi fides adhibeatur.

⁋ Tertia conclusio. licet fictione iuris episcopus idoneo beneficium conferens principaliter propter preces non curando de idoneitate, no sit simonia cus: tamen coram deo & in rei veritate est simonia cus. Prior pars patet: quia est praesumptio quod det beneficium ratione idoneitatis. & casus ambiguus de bo non & malo in meliorem partem est interpretandus Secunda pars probatur: quia si esset inidoneus: non mi nus ei beneficium conferret. ponamus eum talem cu non sit cordi idoneitas: istum munus & lingua principaliter mouent. Secundo probatur eadem pars sic. volens occidere Titium, & percutiens statuam quam credit esse Titium, imputabiliter est homicida. & ratio est, quia animus eius in Titii occisionem tendit: de statua non curando. eodem modo est in proposito Praeterea arguitur ad idem. Si idoneitas eius pro quo rogatur / esset collatori incognita / esset simonia: sed dat beneficium intuitu praecum / siue sit idoneus siue inidoneus: scientia enim in proposito eum ne mouet: & perinde se habet ac si collatorem lateret. ergo si nullo modo idoneitas mouet ad collatio nem beneficii / est simonia: & etiam si minus prir cipaliter idoneitas mouet: est simonia, licet minugrauis. potest ei malus peruertere ordinem finium Fodem modo dicendum est de obsequio.

⁋ Quarta conclusio. dans in idoneo beneficium ratione i cum, simoniam committit. patet: quia ratione praecu dat praecise: cum enim nulla sit idoneitas in homini ratione illius non dat. & perinde est ac si pecuniam a beneficium habituro caperet: quia possunt preces magnam valere pecuniam in consideratione coi latoris: vt quia collator cupit amicitiam rogantis, lau dem, vel huiusmodi. hoc patet ex vulgata distinctio ne de triplici munere scilicet de munere a pracce, manu, & obsequio.

⁋ Quinta conclusio. Quis rationabili ter seruit collatori beneficii, sperans quod per bonum seruitium & fidele cognoscetur sua idoneitas, & citi promouebitur quam alter: sed conferetur ei beneficium ratione idoneitatis sine pactione vlla. si tamen prim cipaliter seruiat vt beneficium habeat: inique agit nec est discrimen quo seruitio inseruiat: dummodo sit idoneus, & honeste honestate morali seruiat.

⁋ Sexta conclusio. Dans beneficium famulo in subleuamen & compensationem mercedis reddendae eidem, simoniam committit. Probatur: quia capit in virtute pecuniam pro spirituali annexo: ergo conmittit simoniam. nam idem est remittere centum scuta collatori / quae debet famulo reddere: & illa recepta collatori dare. Propterea dictum Hostiensis est imualidum quo dicit. Si episcopus recipiat clericum in ser uitium / promittens ei salarium annuatim donec ei p uideat de beneficio competenti: collato beneficio remittitur salarium / & non est simonia. immo est quia conuenit inter eos quod gratis seruiat / beneficio adepto: quare virtualiter episcopus capit pecuniam quam deberet pro seruitio dare / ratione beneficii. & est vera simonia. Patet etiam per dictum commune de triplici munere, scilicet de munere a manu, lingua, & obsequio, ad simoniam incurrendam.

⁋ Septima conclusio. Non refert in rei veritate quam parum collator capiat: quod est causa beneficii confere di: licet pro modico non praesumatur episcopus tortuose motus. Probatur. dare beneficium alio respectu quam idoneitatis & vtilitatis publicae est iniquum & ad acceptionem personarum spectat, ex distinctione praecedente: sed hoc est simoniacum. vt ex dicendis patebit. igitur. Praeterea paruum furtum ex parte obi recti furem mouentis ad furandum est furtum & peccatum / sicut furtum magnum: licet non ita graue: ergo paruum aliquid acceptu collatorem mouens ad tortuose conferendum est peccatum vt magnum ltem munusculum exiguum tantum mouet auarum & imprudentem ad tortuose agendum quani tum magnum munus liberalem & prudentem. ergo ad magnitudinem obiecti non est respiciendum: sed ad animum illius qui flectitui sinistre. nam contingit vnum tantum moueri ob deauratam imaginem vix duo scuta valentem quantum alium propter optimum gradarium reginae.

⁋ Contra dicta de triplici munere arguitur sic: si conclusiones essentiverae: sequaeretur quod coi lator beneficium conferens consanguineo ratione consanguinitatis esset simoniacus / vt dicebat cantor Parisiensis, quod Altisiodorus: Beatus Thomas & posteriores omnes reprobant. Et quod sequatur patet: quia dat pro munere a sanguine. Sed dices sicut dicunt isti doctores. episcopus hic nihil accipit: & sic licet peccet aedificando Sion in sanguinibus: non tamen committit simoniam. At probo quod isti repugnant sibi sic dicendo. quia nec capit pecuniam collator conferens beneficium inidonec vel idoneo / principaliter propter preces. ergo est repugnantia vnum concedendo, & illa ratione aliud negando. Dominus autem Innocentius in cap. Tuam de aeta. & quali. & or. prae. dicit quod preces ratione prae cum non causant simoniam: bene autem si ad pecuniam referantur. & hunc inieodem cap. Cardinalis insequitur. Contra hoc insto. isti doctores & communiter loquentes sic dicere nequeunt: quia eo modo ista distinctio esset nulla. Item arguitur ratio ne. preces alicuius tantum mouent aliquem ad inique conferendum beneficium quantum ducenti vel trecenti ducati: & eis aequalent in appraehensi one conferentis. sed vnum sufficit ad simoniam ergo & reliquum. Propterea recte dicit Seneca de beneficiis libro secundo. Non tulit ille gratis qui cum rogasset accepit. Insuper nulla res charius constat quamquam precibus empta est. vt patet ex cap. Sunt. nonnulli. i. qui. i. Sunt nonnulli (inquit Beatus Gregorius) quam quidem nummorum praemia ex ordinatione non accipiunt: & tamen sacros ordines pro humana gratia vel laude largiuntur: atque de ipsa largitate laudis solummodo retributionem quaerunt. Hi nimirum quod accipiunt gratis, gratis non retribuunt: quia de impenso officio sanctitatis nunmum expetunt fauoris. Vnde cum virum iustum propheta describeret, ait. Beatus qui excutit manus suas ab omni munere, non dixit solum a munere: sed ab omni munere. quia aliud est munus ab obsequio: aliud a manu: aliud a lingua. Munus ab obsequio est seruitus indebite impensa. Munus a manu, pecunia est. Munus a lingua fauorSic ille.

⁋ Teneo ergo quod munus a sanguine / hoc est carnalis sanguis virum alliciens ad inique conferendum beneficium causat simoniam: & non solum sanguis: sed timor incussus a tyranno: & caetera id genus: quaecunque fuerint, nec de illa distinctione trimembri curandum est. nam plura sunt alia membra. Forte dices, quando beneficium cofertur comsanguineo, affini, vel alteri: aliquis loquitur pro consanguineo, vel aliqua. & sic per munus a lingua beneficium tenet. hoc non iuuat aduersarios de sanguine loquentes tanquam ab istis tribus separato. Prae terea potest collator dare beneficium nullo loquente: solum intuitu sanguinis vel affinitatis.

⁋ Sed contra istud arguitur. In distinctione praecedente dicebam quod inidoneus ad idoneitatem accedens non tenetur beneficium sibi collatum restituere: sed quilibet beneficium habens simoniace / beneficium ipsum resignare tenetur. igitur.

⁋ Insuper secundum dicta quilibet peccans conferendo / simoniam committeret: & sic collator idoneo beneficium conferens, relicto magis idoneo committeret simoniam: quod est absurdum.

⁋ Ad primum concedo maiorem: sed minor est falsa. immo in casu tertiae conclusionis beneficium idoneo simo niace confertur: & tamen idoneus ille non tenetur beneficium restituere: cum sit capax: & collator reuera conferat licet propter malum finem: hoc enim non vi tiat collationem. vt si liberaliter dem sorti dece adiungendo circumstantiam venialem vel mortalem in rati ne obiecti cadentem, donum est ratum: & alter doni do minium acquirit. hoc in distinctione praecedente de hypocrita & paupere diximus. Nec valet ratio domini Armacani libro. x. ad Armenios dicentis, intrantem per peccatum in beneficium non acquirere verum titulum in ipso. cum enim non ingrediatur per ostium sed aliunde: fur est & latro. loan. x. Sed absit vt christianus dicat (inquit) quod ingrediens per peccatum per ostium ingrediatur. Non valet inquam haec ratio: quia pluribus modis per peccatum homo acquirit verum titulum in re aliqua. vt vendens equum in die festo acquirit do minium pecuniae: & alter dominium equi. et si alter sit excommunicatus: & clericus cui talis nego ciatio est vetita, iam triplici peccato peccat: & tamen res transferuntur. ergo non est inconueniens quod ali quis in beneficium intret per proctum tanquam per ostium quia per hunc actum ingreditur: hic actus est peccatum: ergo per peccatum ingreditur. sed hoc non est ratione qua est peccatum: sed ratione qua ponuntur omnia essentialia ad collationem beneficii vel ad rerum trans lationem requisita. Verbum autem Christi loannii x. ad literam intelligitur de fide catholica: vt glossa interlinearis exponit. Qui bene sentit de Christi intrat per ostium in ouile. qui aliunde ascendit, de Christo male sentiendo: ille est fur & latro.

⁋ Ad secundum negatur assumptum: quia constat virum peccare peccato non pertinente ad collationem beneficii: & tamen propterea collatio non erit simoniaca. sed si peccet in actu conferendi: concedo quod simoniam committit: & quod beneficium conferens idoneo, magis idoneo praetermisso simoniam committit. sed alter non tenetur ad restitutionem secundum dicta in quaestione praecedente: & loquendo de poenis simoniaco rum postea amplius elucescet.

⁋ Secundo arguitur de munere a manu. quis potest dare pecuniam licite alicui quaten pro se apud epsoum intercedat pro beneficio obtinendo ergo eodem modo potest pecuniam pro se dare episcopo pro beneficio obtinendo. Anteceden probatur: quia licite dat ianitori pecuniam vt ad tum habeat ad episcopum / saltem sine vitio simoniae. quod patet: nam si seram aperiat clanculum vel claui sub ostio absconsa, vel frangat fores licet in hoc peccet / tollendo obicem ne prohibeatur ab accessu ad episcopum: tamen no committit simoniam.

⁋ Respondetur negando quod quis pos sit dare pecuniam alteri ad intercedendum pro se: & concedo illud quod assumitur de ianitore dumme do ianitor non amplius loquatur: potissimum s est idoneus: quia tollit obicem eum prohibenten ne ad collatorem habeat accessum. quod est sine vitio simoniae: vt argumentum sufficienter ape ruit.

⁋ Tertio arguitur. Seruitium est causaminus principalis vel causa sine qua non collationis ergo eodem modo pecunia. Respondetur, non est idem dicere: est causa finalis minus principalis: & causa sine qua non. Notitia enim secundum multos est causa sine qua non volitionis: non tamen causa finalis. sic seruitium bene est causa sine qua non: quia per illud co gnoscitur fidelis diligentia & industria hominis. de pecunia autem nihil tale contingit.

⁋ Quarto arguitur. Romanus pontifex licite vendit beneficium: & in ec non est simoniacum: ergo in nullo est simoniacum Anios probatur. Lex lulia ambitus cessat in vrbe Romana: eo quod magistratus illic princeps crear scilite. ad l. Iuliam ambitus. l. vnica. ergo a simili cessat turpitudo ambitus beneficiorum cum a principe summo spirituali beneficium emitur. Etiam dispensare videtur cum illo cui beneficium vendit vt possit ipsum tenere.

⁋ Raspon detur. aliqua sunt simoniaca quia prohibita: & in his summus pontifex non committit simoniam. Exemplum. vt in benedictione calicis / vestium sacerdotalium. & huiusmodi a sola ecclesia institutorum. Ilsta esse non sunt simoniaca de lege naturae vel diuina. Alia sunt prohibita quia simoniaca: quemadmodum sunt illa quae legi naturae & diuinae contraueniunt: & in talibus potest committere simoniam pontifex sicut & quilibet alius: quia illi iuri est subiectus: non tamen incui rit poenas positiuas humanas quas alius inferior in currit. Modo accipere aliquid temporale pro colatione beneficii quod tenetur gratis conferre: diuino iuri & naturae contrauenit. Textus ad hoc est clarus in cap. Ex diligenti. de simo. S. Quocirca. Et hoc tenet Panor. de Simo. cap. i. Durandus autem & Petrus Paludanus hoc sufficienter probant: quia cum capere aliquid pro licentia docendi sit simoniacum ex praehabitis: a fortiori capere aliquid pro iure elige di episcopum: & explendi officia in diuinis. Bea tus Thomas item secunda secundae quaest. c. dicit & bene, esse haereticum tenere papam non posse conmittere simoniam. Ad vltimam partem argumenti: an dispenset cum illo cui beneficium vendit: Ioannes Andreas in Mercurialibus. in reg. Cui licet, dicit. Si episcopus statuit poenam excommi nicationis, ipso similiter omnibus ludentibus ad hasardum: non propterea liberatur qui inductus ab episcopo cum ipso ad hasardum luserit. immo postqui ille excommunicationem incurrit: episcopus denuo cum ipso ludens maiorem exconmunicatiorem incurrit: communicans ipsi criminoso in crimine damnato: & pro prima vice minorem tamteunm nisi induxerit. tunc enim censetur causa cur alius ludit: & sic vt operans maiorem excommunicationem. quemadmodum si eius mandato vel consilio clericus percutiatur. cap. Mulieres. de sententis excommunica. Quemadmodum scienter verbo aut osculo participans cum excommunicato, per hoc absoluere ipsum nulla ratione censetur: nisi se velle exprimat illum ex hoc pro absoluto haberi. de sententia excommunicationis. cap. Si summus pontifex. in Clemen. Sic videtur omni non in proposito quod non dispensat cum illo, nisi noc aliter aperiat.

⁋ Quinto arguitur. prophetae acceperunt pecuniam pro actu prophetandi: & tamen actus prophetandi est dei donum: & via humana haberi non potest maior probatur: quia vt dicitur i. Regum. ix. Saul dedit pecuniam Samueli vt indi caret asinas patris sui. vbi sic scribitur. Rursum puer respondit Sauli: & ait. Ecce inuenta est in manu mea quarta pars stateris argenti: demus homini dei vt indicet nobis viam nostram. Idem patet iii. Regum. xiiii. de vxore Hieroboam quae munera ad Ahiam prophetam portauit vt indicaret quid euenturum esset filio aegrotanti. Simile habemus de Heliseo: cui Naamam Syrus, & Benadab rex Sped riae magna obtulerunt munera.

⁋ Concedo quod est simoniacum pro actu prophetico capere pecuniam nec hoc fecerunt prophetae dei: vt Hieronymus super Micheam dicit. ludaei enim cum veris prophetis assueti minutissima munera obtulerunt pro sustentatione prophetarum. Vxor namque Hieroboa regina regni Israel portabat solum decem panes, crustulam, & vas mellis: iudicans virum dei paucissimis contentum, munere regineo exasperari. Etiam non legimus de prophetis quod ista acceperunt quamquam erant eis licita: non tamen capiendo pro actu prophetico. Sed idololatrae gentiles cum pseudo prophetis delusi immensa dedere munera: vt in. iiii. Regum legimus de Naaman syto. Et. viii. capeiusdem scribitur. Venit quoque Heliseus Damascum: & Benadab rex Syriae aegrotabat: nunciaueruntque ei dicentes. Venit vir dei huc. Et paulo post sequitur. luit igitur Asahel in occursum eius habens secum munera & omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum. sed non legitur quod aliquid acceperit: immo quod non acceperit convincitur quia vt dicitur cap. v. dicebat ei Naamam Syrus. Obsecro vt accipias benedictionem a seruo tuo. At ille respondit. Viuit dominus ante quem sto: quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquieuit. Non est autem verisimile quod in facto simili hoc praetermiserit.

⁋ Ecce quomodo in triplici munere: scilicet lingua, prece, & seruitio, & in aliis sinistre trahentibus episcopos ad beneficiorum collationem committitur simo nia. & quomodo seruitus aliqua & praeces simoniam inducunt: aliqua vero non. Et quod aliquis simoniace beneficium acquirit & inique: non tamen iniuste contra iustitiam distributiuam. hoc est, non relinquit aliquid essentiale ad collationem beneficii: licet aliquid addatur bonitatem moralem actus vitians in conferente vel accipiente, vel in vtroque. & iste ne tenetur beneficium reliunre: sed sufficit de peccato poenitere, bene inseruiendo cum sit idoneus:

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3