Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

SEcundo circa eandem distinctionem quaeritur: an illa qua in praecedenti quaestione dicta sunt, sint sufficienter posita. Respondetur affirmatiue. patet per probationes in ea positas.

⁋ Con cl tra dicta arguitur. Primo quod forma posita non est necessaria. aliquando baptizabatur in nomine Christi: videlicet in primitiua ecclesia: vt patet in actibus apostolorum. & non legitur facta reuocatio: ergo adhuc licet sic baptizare.

⁋ Et confirmatur. contra illud vbi dicebatur quod transpositio terminorum vel syllabarum sic scilicet quod sententia mutetur, variat formam. Ibo quod nsi: capio hanc, ego te baptizo &c. Arguitur sic. lsti termini sic ordinati sunt forma verborum ego te baptizo &c. & isti termini sic ordiati sunt istae res sic transpositae. ergo istae res sic transpositae sunt forma verborum. consequaintia tenet expositorie in tertia figura: & maior est clara. Probatur minor. quicquid est pars vnius est pars alterius & econverso: ergo hoc est illud. Item a, bec, sunt, c, bea.

⁋ Respondetur concedendo quod aliquando baptizabatur in nomine Christi: sed hoc erat ex dispensatione dei vt nomen Christi amabile redderetur: quod apud iudaeos & gentiles erat odiosum. secundum illud. i. ad Corinth. i. Nos praedicamus Christum crucifixum: iudaeis quidem scandalum: gentibus autem stultitiam. Sed an nunc sufficeret ad essentiam baptismi: res vix est lucida: & aliqui dubitant. Alii dicunt nunc non esse causam dubitandi. de consecra. dist. iiii. in synodo Anglorum dicitur quod nominans vnam personam & non omnes, non baptizat: sed oportet dicere secundum formam tacta a Christo Matthaei vltimo. In nomine patris & filii & spiritus sancti. Idem dicit Gregorius Quirino episcopo Hiberniae: & recitat Gra tianus vbi supra. cap. Hi vero. Alexander, Bona uentura, & doctores passim hoc tenent. sed quia magister in litera dubitat dicens, tutius esse nominare expresse personas in diuinis: & Ioannes in apparatu: & Bernardus in glossa de baptismo & eius es fectu. cap. i non praeter rationem dubitatur. tamen in istis vbi non possunt haberi rationes magnae, sequamur determinationes patrum: & vulgarem opinionem. Alia tamen positio non penitus est extincta: esto quod Durandus illam penitus erroneam re putet.

⁋ Ad confirmationem pono propositiones. Prima est: ctisan. tus spiri. & sic ordine converso eundo per syllabas, sunt forma debita. hoc patet per syllogismum expositorium adductum. eadem res est sancti. & ctisan. Et eodem modo potes proba re ducendo ordine conuerso per literas, vel incipiendo a medio / postea a fine / vltimo a principio accipe analogiam. homo est homo omnis: est propositio vera: si scribatur omnis homo est homo. quia haecomnis homo est homo, est haec: homo est homo omnis. ergo.

⁋ Secunda propositio: si quis proferret ctisan: & sic antrorsum eundo: non vteretur debita forma: saltem debito modo: quia debitus modus prouenit a sensu in quo procedimus.

⁋ Tertia propositio. si esset vna lingua in qua syllabae ordine conuerso significarent synonyme cum hac latina sicui arabes faciunt: & in arithmetica contingit. Ego te baptizo &c. talis bene baptizaret quia ctisan & sancti essent termini synonymi.

⁋ Secundo arouitur. aliquis est baptizatus baptismo ssumminis ante prolationem illorum verborum: ergo illa forma non est necessaria. consequentia claret. probatur antecedens. Si inter proferendum ego te baptizo in nomine patris &c. puer moriatur, est baptizatus: postquam non est defectus ex parte pueri, parentum, vel ministri.

⁋ Et confirmatur circa materiam. aqua non requiritur, quod probo. quia nec quarta aquae nec pinta: & sic de quacumque aqua. Si dicas. ista parua copina requiritur. Contra: per aliam copinam possum baptizare: ergo illa non requiritur: & sic de qualibet alia argumentabor.

⁋ Ad secundum dicit quidam in secunda parte compendii theologiae Creditur quod tanlis plene est baptizatus: quia tunc summus sacerdos supplet quod minister supplere non potuit. Contra illud arguo sic. Si prolato isto termino patris puer esset baptizatus, non esset opus residuum proferre quantum ad necessitatem sacramenti, consequens est contra dicta & contra omnes. Item pari ratione in prolatione solius primi termini esset baptismus. Ideo dico quod non est baptizatus: quia ibi est defectus ex parte pueri qui non est. Reperio Hugonem de sancto Victo re dubitare de illo qui vult baptizari: & non baptizatur: an sit saluus: & consuluisse super hoc sanctum Bernardum, qui ei profunde in hoc respondebat. Adultus qui vult baptizari & non potest habere aquan vel ministrum, sic decedens est saluatus. Ad auctoritatem Christi. Qui crediderit & baptizatus fuerit saluus erit. hoc concedit. ex quo non habes: quod nemo est saluatus nisi baptizatus: quod bene conuincit ex responsione Christi. Qui vero non crediderit condemnabitur, non dicit baptizabitur: saltem baptismo aqua: quia tales baptizantur baptismo fia minis. De paruulis dicit. Damnantur in noua lege ni si baptizentur. vide beatum Bernardum in epistolis: in epistola ad Hugonem de sancto Victore. Sed tali non confertur tanta gratia quanta adulto bapti ato: cum ratione rei operatae nihil ei conferatur.

⁋ Circa confirmationem pono propositiones. Prima est. nulla aqua requiritur ad baptismum. patet per contradictionem & ascensum: & semper loquor lege stante: de potentia dei absoluta non est quaestio.

⁋ Secunda propositio: non requiritur aqua ad baptismum. haec propofitio differt a priori. quia hic distribuitur aqua dist ributione opposita suppositioni confuse tantum: in alia autem, distributione opposita suppositioni determinatae. probatur propositio. haec est falsa: requiritur aqua ad baptismum fiuminis. Nam est affirmatiua non praegnans cuius extrema non supponunt pro eodem: non de conditionato extremo: ergo est falsa. consequentia tenet ex logica: probatur ante cedens: vnum extremum est ille terminus aqua alterum siue sit praedicatum siue subiectum (non est vis) est hoc totu requisitum ad baptismum fiuminis. quod illud non supponat probatur. vel pro qualibet aqua, vel nulla, vel aliqua & aliqua non. Tertium dari non potest: nec secundum. Si detur primum, tunc prima est vera. aqua requiritur ad baptismum fluminis: quod reprobatum est. Licet ergo prima de fendi possit: concedo illas duas falsas: & quicquid sit aequiualere: nec placet mihi illud quod auferre oportet requiritur, & capere conveniens est. quia iam non capiuntur extrema.

⁋ Tertia propositio. Requiritur tantum valet quantum necesse est: & hec conditionalis est vera, necesse est si quis baptizat illum baptizare in aqua intellige de baptismo fliuminis: ita quod necesse cadat in totam conditionalem: nec licet ascendere & descendere in conditionalibus & in consequentiis vt in caeteris propositionibus: nisi aliquem modum peculiarem effingere volueris: sed hoc relinquitur dicacibus artistis, quintum pedem ( primo relicto) in ariete quaerentibus.

⁋ Quarta propositio: non stando in virtute sermonis, quaecumque aqua quo ad magnitudinem sufficit: sed quo ad paruitate est dubium: sed sufficit quantuncunque modica, dummodo illa baptizatum irrigare possit: vbi est punctuale stabilimentum in paruitate: postquam debet esse signum sensibus le: da maximam aquam quae non sufficit ad baptismum vel minimam quae sufficit. & sic est aliqua aqua baptismus a qua quantuncunque modica auferatur, aqua desinit esse baptismus: cum desinit esse signum sensibile sed ad quem sensum eundum est inferius tangetur. Si detur maxima aqua quae non sufficit ad baptismum: tunc dabis vnam aquam quae per quodcumque additamentum erit baptismus: & per rarefactionem sine extrinseco apposito. Circa minimam aquam potest esse difficultas. auferendo a tergo illius aquae vnam partem, adhuc potest videri: & cum hoc dabitur vltimum instans visionis secundum se totam syncategorematice.

⁋ Tertio arguitur. nomina & verba transposita idem significant. ii. peri hermenias. ergo quantuncumque intricate pronuncientur verba, est baptismi forma.

⁋ Et confirmatur. vel illa verba sunt forma vt propositio falsa: vel vt vera, non primum, quia in sacramentis veritatis nihil falsi est immixtum, nec secundum: quia quando ego dico. Ego te baptizo in nomine &c ille non est baptizatus: vt patet ex dictis contra loannem de Gersono.

⁋ Ad tertium respondetur quod argumentum non est ad propositum: quia illa regula philosophi nihil aliud vult nisi quod datis duabus propositionibus quarum termini praeponuntur & postponuntur, seruatis proprietatibus logicalibus, illae aequiualent. modo sic non est hic: quia procedendo ordine converso non est propositio, saltem ratione illius ordinis. Ex illo patet quod quando conversa est forma debita: etiam converten quia manent termini synonymi: & convertens distincte significat sicut & conuersa, nec hoc est inconveniens quod sint plures formae: quia sunt mille tales vocales quarum quaelibet est forma: sed quia sunt synonymae: pro eadem reputantur. Nec tamen nego quin praepositio vel postpositio interdum impediat termios esse synonymos: quamuis qualibet pars vnius complexi sit synonyma cum aliqua parte alterius: & econverso: vt ab homine differens / & differens ab homine. vbi vnum totale de aliquo verificatur, de quo aliud non verificatur: quaere non sunt synonyma. Etiam non omnis synonymitas sufficit. patet de scriptura & conceptibus synonymis vocali, insufficientibus. impossibile est enim mutum baptizare: sed accedit verbum ad elementum & fit sacramer tum.

⁋ Ad confirmationem dicitur quod non oportet neque vt sic neque sic. Graeci namque baptizant dicedo, baptizetur seruus Christi. & tamen sola oratio indicatiui modi dicitur esse propositio secundum logicos. Si enim deus inst tuisset has voces butu batu / ipsis prolatis fuisset adeo bona forma, sicut illa quam nunc habemus. Secundo dico quod forma nostra est propositio vera. Baptizo enim tantum valet graece, quantum lauare vel tingere. ludith. xii. Descendebat in vallem Bethuliae, & baptizauit se. id est lauit se. quando autem profero terminum baptizo, aspergo aquam. Tertio dico quod ibi est partrans cassio. Aliud enim est tempus in quo illud verbum baptizo profertur: & aliud est tempus pro quo profertur: profertur enim pro instanti terminate verba: quemadmodum si petas a tacente quid dicis: ipse respondet: nihil dico: quia loquitur pro tempore quo tacuit. Quarto dico: vtor tempore praesenti pro toto tempore prolationis verborum: & tuc in eodem tepore praesenti quaelibet syllaba illius orationis est secundum vnum modum dicendiDe quo vide in prima quaestione de Eucharistia.

⁋ Quarto arguitur. aspergendo aquan antequi proferantur verba, infans est baptizatus: ergo verba non requiruntur. consequentia est plana: antecedens probatur: quia non oportet simul aspergere aquam & proferre verba, quod probo: quia Petrus in die Pentecostes vt patet Actuum. ii. baptizauit circiter tria milia: & tamen non est verisimile quod quemlibet tetigerit aqua quando verba proferebat: sed dispergebat aquam super eos omnes: quae aliquos tetigit quando protulit verba: & aliquos non.

⁋ Et confirmatur. vel requiritur quod quaelibet pars baptizati aqua dispergatur: & hoc non: vel aliqua: & tunc sequitur quod si digitus paruuli ante quam totum egrediatur, ille possit baptizari.

⁋ Ad quartum respondetur, non requiritur quod baptizans tangat baptizatu immediate: sed sufficit quod aquam applicet immediate vel mediate. vt patet de baptizante per cribrum / situlam proiiciendo de ponte. cum enim aqua est super baptizandum si quis proferat verba sufficit. modo baptizati a beato Petro & aliis erant tacti aqua quae super eos mansit in prolatione verborum: vel tempore prolationis eos tetigit.

⁋ Ad confirmationem sunt opiniones: aliquibus dicetibus: si caput esset extra vterum, totum posse baptizari: si pars minus principalis, non. Teneo quod quaecunque parua pars extra vterum sufficit, postqui nec hoc nec llud ratione ostendi potest insolubiliter: nec ex sa ecris literis in foro dei. quia ergo sacris literis non obuiat, & non est in facultate paruuli: mitior pars tenenda videtur. & ratio est: quia anima est in qualibet par te tota, nec video apparentiam in dicto dicentium hoc esse verum de capite: & non de aliis menbris: cum eadem anima sit in quaelibet parte corporis aequaliter. & licet saepius caput praecedat reliquas partes in natiuitate: no tamen semper. vt patet de Iacob tenente plantam Esau. Gerson tamen videtur tenere oppositum dicens. Nemo potest renasci antequam nascatur. modo ille tunc non est natus. hoc parum valet. vel enim loquitur de renato secundum se & quamlibet sui partem: & hoc non oportet. si vero de parte illa, quae est nata extra vterum: quare non potest renasci? Si petas an paruulus in vtero possit baptizari: dicitur quod sic vt iacet quaestio. sicut paruulus in vtero est baptizatus: sed nemo baptizatur in vtero. Nec sufficit baptizare matrem ad baptizationem paruuli: cum sint duo supposita, nec duo baptismi sufficiunt. quia non sufficit mediate paruulum abluere. & quando ita fieret: quod posset aliquis aqua tangere paruulum in matrice: hoc no sufficeret ad baptismum: quia nondum est natus extra vterum in parte vel in toto: licet bene sit natus in rerum natura: hoc est, philosophice natus: cum sit progressio de non ess in esse: & mutatio huius totius in hoc totum nullo sensibili manente eodem. Paruulorum autem baptismus non est differendus propter teneritatem: licet sint in periculo viuendi. Teste philosopho. vii. de animalibus. foetor extinctae candelae in muliere praegnante causat abortum.

⁋ Quinto arguitur probando quod conditio conditionalis repugnet intentioni baptismi. baptizet Sortes Platone sub hac conditione, ego te baptizo si placet patri tuo: quaeritur antequam illud pue nit ad patre: an ille sit baptizatus. si sic: Cotra, non baptizauit eum nisi ex conditione, ita quod si pater non fuil set contentus: non esset baptizatus. ponatur interim mortuus antequam patri constiterit. Si dicas. tunc primum quando pater incipit esse contentus / est baptizatus: Contra verba & aqua simul applicabantur: & tunc quo ad consensum patris non erat baptizatus: & per eius solum consensum est baptizatus. ergo verba & aqua nihil faciunt. Forte dicis: omnis conditio repugnat. Contra est quod dicitur extra de baptismo & eius effectu. c. De quibus dubium est. & allegatur supra. Item patet de sponsalibus.

⁋ Et confirmatur. presbyter sic baptizans: in nomine patria & filia &c. baptizat. vt supra patuit. sed patria & filia non sunt termini synonymi cum patris & filii: ergo si loco (nomine), dicatur nominibus, vel loco patris dicatur patrum, baptizabit: cum forte numerus non mutet synonymitatem. Idem patet de trallo & balbutiente proferente l. locor. qui proferi in nomine patlis. vt temulenti edentuli & adusti melan cholici solent.

⁋ Ad quintum respondetur quod Sortes nihil facit in casu, quia talis conditio repugnat formae baptismi, quae dependet ex euentu futuro patris vel alterius. Alia est conditio nunc inexistens: secus est de illa. vt dicens, si non es baptizatus ego te baptizo, certitudinaliter nunc baptizat si alter non est baptizat propter existentiam conditionis. Sed contra istam conditiona iem baptizationem sic arguitur. sufficit in casu dubio dicere categorice. Ego te baptizo in nomine patris & filii & spiritus sancti, quia si non est baptizatus iam baptizatus euadit: si est baptizatus antea: iam postquam est homo regeneatus, nihil suscipit. Respondetur sicut argumentum arguit quando categorice aliquis baptizaret si talis de quo dubitatur non fuerit ante baptizatus: iam baptizatur de nouo: si fuit baptizatus iam nihil fit. sed ecclesia vt opinor) videns aliquos euntes bis ad baptismum hoc prohibet. & ne daret occasionem scandali pusillis qui facile in casu existimarent talem de quo est suspitio esse bis baptizatum, imposuit ecclesia talem modum lon quendi suis filiis. De coditione in matrimonio dicatur: licet sint conditiones in sponsalibus: non tamen in matrimonio quod est sacramentum: sponsalia autem non sunt sacra mentum: categorice enim contrahitur sacramentum matrimo nii. Si dicas: ponamus quod pater consentiat me proferente verba conditionaliter: vel quam primum meus casus auribus eius increbuit. Respondetur: si consentiat in fine, non est paruulus baptizatus: quia ante non erat baptiza tus. si nunc sit baptizatus, solus patris consensus facit hunc esse baptizatum. Sed haec ratio non est peremptoria: quia dicetur quod non solus consensus patris hoc facit sed assensus cum forma praeuia. Quo non obstante opi nor sacramenta debere habere coditionem extantem: & sic si aliquis baptizaret paruulum Platonis hac lege si pater consentiret: & interea mortuo filio / pater com sentit: puer decessit non baptizatus. Si vero pater consentit dum verba proferuntur, vel puero existente: res non est ita lucida propter existentiam conditionis. Dico quod conditio praesens vel praeterita quae est certa non impedi formam baptismi. quia illa iam iexistit: vt te baptizo si non sis baptizatus: hoc non dependet a conditione extriseca, sed a baptizante & baptizato: & ita certa est haec forma, ac si categorice applicaretur baptismus: & talem formam deus suscipit: non aut conditionem dependentem ab extrinseco. Probabilius est etiam quod talis est baptizatus: modo picitur assensum praebeat tempore prolationis: cum conditio iam inexistat siue ab extriseco siue ab intrir seco conditio dependeat: nec incertitudo impedimentum praestat. vt patet in multis conditionibus de praeterito: & mitior pars vbi non constat de opposito, est tenenda. Sed cotra: sequitur quod paruulus est baptizatus per hoc quod sortes est in templo cum baptizo paruulum ea conditione: & sic latebit an sit baptizatus, sicut potest latere conditio, vtputa de aliquo aspectu planetarum in caelo. Illa ratio non vincit. vbi enim est dubium an paruulus sit baptizatus: est remedium sufficiens propter ambus guitatem quae potest emergere in istis conditionibus, quia cauendum est a tali modo baptizandi: & potissimum quando est dubium de conditione, vt ego te baptizo si sol sit in primo gradu cancri: vel in primo minuto illius gradus. hic erit dubium an puer est baptizatus propte dubitationem in quo minuto primi gradus cancri nunc sit sol. secus est hic, ego te baptizo si non sis baptizatus: licet enim dubitauerim ante prolationem verborum an is sit baptizatus, in fine non dubito: secus erat in aliis.

⁋ Ad confirmationem conceditur antecedens & negatur consequentia. quia nec audiens iudicat nec modus loquendi innuit quod ille simplex praesbyter volebat non minatiuum vocatiuum vel ablatiuum huius nominis patria vel filia proferre. sed solum corrupte protulit. sed circa eum dem casum & numerum maior est dissonantia conci ptus mutando in plurale. Sed contra dicis: tantum est mutare literam a tergo quantum a fronte: sed dicendo, baptizo te in nomine matris & filii, non est ba- ptismus: ergo dicendo patria vel matria non est baptismus. Dicatur quod idem est mutare in calce & in capie caeteris paribus: modo praesbyter eo modo quo pronunciare poterat dicebat patris, & ex modo loquendi & concipiendi hoc dedit aliis intelligere, licet corrupte pro tulerit. Sicut vetulae plebeiae obligatae dicere Eicitur ntr-, vel Aue maria, satis corrupte proferunt: similiter & peregrini in gallia orones corruptas. tamen non obstante modo loquendi constat aliis quid dicere velint. Ex dictis in fero corollarium quod curatus & episcopus debent sollicite admonere praesbyteros vt distincte proferant formam verborum, & habentes infantes baptizandos debent super hoc esse vigilantes: & presbyteri, vt satisfaciant propriis conscientiis coram deo.

⁋ Sexto arguitur. ponatur quod aliquis moriatur in primo instanti terminante prolatione verborum. Arguitur sic. ille est baptizatus: & tamen num quam suscepit sacramentum, quod patet. quia aqua non est sacramentum nisi per illud instas solum secundum aliquos: saltem illud est probabile. quod sit baptizatus: probatur sic. Si duo successiue mereantur per vnam horam, & vnus primo moriatur in instanti terminate horam & alter viuat in illo & non mereatur: tales aeque merentur: quod patet: quia habebunt aequales btintudines: suppono caetera esse paria. Si dicas quod ille qui est in illo instanti plus btintudinis habebit qui alter: signetur: & non potes dare: ergo per simi le si duo sic se habeant quod vnus manet in illo instanti & alter moritur: aequaliter se habebunt ad baptismum.

⁋ Confirmatur. in casu extremae necessitatis licet Car thusiensi comedere carnes contra votum suum: etiam papa dispensat contra votum continentiae cum filio vel filia regis pro rationabili causa. vt patebit inferius distin. xxxviii. & tamen illa sunt de iure diuino. Fodem modo de ieiunio. ergo vbi deficit aqua vt in plerisque partibus Aphricae, & in Arabia deserta, & oris Aegypti a Nilio remotis: & habetur vinum & nullus alius liquor licet baptizare saltem papa dispensante in vino: ergo non sola aqua est materia.

⁋ Ad sextum respondetur, & non omnino improbabiliter: quod talis non est baptizatus: cum non sit in instanti terminante verba. Potes etiam dicere quod talis est baptizatus: quia sufficit existentia pueri in tempore terminato ad illud instans. Simile frequenter habes de sorte qui continue albefit per vnam horam: & non est in instanti terminante illam horam: & de Platone in illo instanti existente. Melior analogia est de duobus continuo merentibus per vnam horam vniformi ter, quorum alter primo non est in instanti terminante illam horam: & alter est, caeteris ante horam paribus: & post aequalem gloriam & gratiam habebunt.

⁋ Sed contra hoc arguitur. capiatur vltima syllaba scilicet cti. illa proferi success iue secundum intensionem: ergo ante quamlibet partem secundum intensionem vltimae syllabae vel literae dabatur pars ante. sicut ante quamlibet partem caloris partibiliter geniti fuit prius calor. ergo in aliquo instanti ante primum non esse verborum fuit forma sufficiens: ergo ille erat baptizatus. Forte dicis, non erat sufficiens. Contra hoc arguo proferant duo illas formas, & ambo veniant ad vltimam literam, sortes & Plato. desinat Sortes ante Platonem per millesimam partem horae gratia exempli: tunc illa forma prolata a sorte sufficit: & tantum Plato protulit: ergo prolata a Platone sufficit. Forte dicis: no est simile: quia vnus quieuit a prolatione verborum: alter vero non. & quiescens vtitur forma: alter vero non. Contra. si vnus proferret vltimam literam per vnam horam ad imaginationem, non ante instans terminatiuum baptizaret. & sic per suam longam prolationem infans maneret non baptizatus. Forte dicis & bene, quando profertur aliquid quod circumstantes possunt intelligere: tunc ille est paptizatus: vel immediate post vitimum instans non esse vltimae syllabae huius dictionis sancti, iste est baptizatus: & hoc si sit intelligentia termini. Si quis autem celeriter pronunciet: stat liquem esse baptizatum nec per primum instans esse, nec vltimum instans non esse: vt patet de tempore terminato ad primum instans non esse verborum. & sic si non sit in illo primo instanti, est vere baptizatus: & talis decedit cum charactere: & habuit in vita: sed non dabatur vnum instans quo habuit characterem in vita sed tempus: & sic ille character incipit esse in rerum natura nec per primum instans esse: nec per vltimum instans non esse. sicut si angelus crearetur imnediate ante hoc instans: vt patet in distinctione xlvi. inferius. Contra, ponamus aliquos bene doctos scientes quid homo velit dicere antequam proferat: tunc per te illa forma sufficeret antequam esset: id diceret nemo. sed consequentia est nulla: quia re nuiritur forma sufficiens.

⁋ Ad confirmationem dicitur quod papa non potest dispensare id est reuoca re: nec dispensare id est interpretari contra expressam sententiam Christi. aliqua enim sunt de iure diui no non ambigua: & illa seruanda sunt vt iacent: quemadmodum est materia baptismi. de qua dicitur lo an. iii. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu ancto. Potest tamen pontifex interpretari quod votum quod a principio erat spontaneum, in aliquo casu non obliget vouentem: & ipsum absoluere seu deobli gare a voto: & quoduis diuinum ambiguum potest interpretari. Et sic potest doctus quisque interpretari quod aliqua constitutio regulae in casu non obliget, doctrinaliter: papa autem iudicialiter.

⁋ Dubitatur. si deus capiat animam sortis baptizati: & ponat informatiue in materiam in ventre Berthae: & vocetur illud suppositum Titius: an Titius sit baptizatus. Dicitur quod sic. quia sufficit animam eius habere characterem baptismalem. Potes dubitare si duo vnam linguam fabricent, quae non est authentica, sed solum ab illis duobus cognita, an ad baptismum illa sufficiat. Sed hoc discutiendum tibi relinquitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2