Text List

Quaestio 25

Quaestio 25

Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

⁋ Distinctionis Quadragesimaenonae Quaestio Vigesimaquinta. Ecundo de martyrio & vigesimoquinto in hac di stinct. quaeritur. quando quis debeat pati martyrium: & pro quibus causis. Supponamus triplicia esse praecepta. quaecldam negatiua. vt non furtum facias, non sis homicida. Alia affirmatiua, vt co lere deum: reuereri parentes. Tertia sunt praecepta mixta, quae affirmationem & negationem includunt. vt colere vnum deum, includit hanc negatiuam, non colere plures deos quam vnum, & deum colere. sanctificare sabbatum: facere cultum dei, & non facere opera seruilia. Et proportionabiliter de isto tertio membro dicendum est sicut de aliis duobus. propterea si loquuti fuerimus sufficienter de duobus prioribus membris, abunde dictum erit de tertio.

⁋ Respondetur ad quaestionem per conclusiones. Prima est. Potiusquam contraueniamus. praeceptis negatiuis, semper debemus pati mortem. probatur. praecepta negatiua semper & pro semper obligant: ergo quicumque contrauenit eis, peccat. sed homo potius debet pati mortem quam peccare. igitur.

⁋ Secunda conclusio, homo no semper tenetur pati mortem pro fide aut pro impletione preceptorum affirmatiuorum. Probatur. praecepta affirmatiua non obligant pro sempersed solum semper obligant. homo enim obligatur implere actum praecepti affirmatiui pro loco & tempore: quia non semper homo tenetur actu diligere deum vel reuereri parentes. ergo pro omissione talium praeceptorum quando homo non tenetur ea implere / non peccat. modo non est semper necesse confiteri fidem. nam existens inter infideles videns ex sua confessione se occisum iri: non in aliorum aedificationem & fidei augmentationem: sed in irnsio nem: non debet pati. iuxta sententiam Saluatoris, Matth. vii. Nolite sanctum dare canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis. modo in illo casu confiteri fidem est dare sanctum canibus. Insuper contingit aliquem esse reipublicae valde vtilem: & parum vel nihil vtilitatis erit nunc ex eius morte: magna autem sequetur ex eius vita. is nunc non debet patis more Apostoli, qui aufugit per sportam demis sus a Damasco. Actuum. ix. sed verum est quod persecutio Apostoli erat personalis & non fidei. quod patet: quia non attingerunt alios Christianos sed petebant eum. & tunc licet fugere de vna ciuitate in aliam.

⁋ Tertia conclusio. Homo non tenetur pro concessione propositionis ad fidem & mores non pertinentis pati mortem, immo stulte agit. probatur. nam homo debet custodire suam vitam secundum legem naturae & diuinam, nisi vbi habet praeceptum vel consilium aliunde per quod ab illo absoluatur. sed d hic non habet. igitur. Etiam dato quod sciat illam veram: probet & suadeat eis veritatem illius dicti. quod si persuadere nequeat: desistat relinquendo eos in errore suo: cum talis notitia non sit necessaria ad salutem. Quo patet quod delite agunt illi qui se offe- runt paratos ad mortem inclusiue pro veritate alicuius propositionis mathematicae.

⁋ Quarta conclusio. Non pro qualibet veritate catholica est patienda mors in quocumque tempore. nam de multis propositionibus catholicis dubitatur in quo sensu debeant accipi. vnus enim exponit in vno sensu: alius in alio fortasse contradictorio: vt patet in Apoca. alter tamen sensuum est catholicus licet nos fugiat. probatur ergo conclusio. qui patitur mortem praebet testimonium certum pro re pro qua moritur. modo iste non habet sufficientem certitudinem. igitur.

⁋ Quinta conclusio. Necessarium est in aliquo tempore confiteri publice fidem. vtpote quando iudicatur quod erit magna vtilitas in fide si homo confiteatur publice fidem: nec est veto simile quod tantum vtilitatis erit in posterum ex dilatione mortis: iam homo tenetur fidem intrepide confiteri. similiter quando videt aliquos retrocedentes vel titubantes in fide / si non con nteatur fidem. Probatur verbo Christi Matthaei. x. Omnis qui me confitebitur coram hominibus: confitebor et ego eum coram patre meo qui in caelis est. Qui autem negauerit me coram hominibus: negabo et ego eum coram patre meo qui in caelis est, non solum negando verbo / sed facto per taciturnitatem. Et probatur ratione. nam secundum ordinem charitatis deus est plus diligendus quam vita nostra. sed hic tangitur gloria dei & agitur solum de vita corporali nostra: quam gloriam si negligamus: diligimus nos plus qui deum. & propterea subiungit statim saluator in litera allegata. Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram. hoc est: non debe mus nos seruare in illo casu. Idcirco & bases ecclesiae prosiluerunt in medium publice confitentes nomen Christi, non enim sufficit hic recte credere in animo: sed & ipsam credulitatem verbo explicare oportebit. iuxta illud Apostoli ad Romanos. x. Corde creditur ad iustitiam: ore autem fit confessio ad salutem. Hinc pharisaei bene permittebant quod Petrus & Ioannes crederent dummodo non docerent resurrectionem. Actuum quarto. Quapropter apparet quod Nicodemus & loseph ab Arimathia peccabant non confitendo Christu. vnde scribitur loan. xii. Veruntamen et ex principibus multi crediderunt in tum. sed propter pharisaeos non confitebantur vt de synagoga non eijcerentur. dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam dei. Nam quod beatus Petrus peccauerit mortaliter non est dubium: quia Christum negauit & iurauit se non nouisse hominem. modo mendacium fidei est maximum iuxta Augustinum.

⁋ Sexta conclusio. Non solum pro fide toleranda est mors, sed pro aliis actibus virtuosis. vt btuns Ioannes pro praedicatione gladio occubuit: Agnes pro castitate: Thomas Cantuarien. pro conseruanda libertate ecclesiae. Sed di cis. isti fecerunt conformiter ad legem diuinam: quia non habere vxorem fratris, erat de lege. hoc non obstat in aliis duobus & in multis aliis casibus, non nego qui num quam aliquis debeat pati mortem nisi patiatur conformiter ad legem diuinam. sed nullus debet pati nisi conformiter ad dictamen rectae rationis. modo nulla est recta ratio legi diuinae repugnans. nam omne verum omni vero cosonat.

⁋ Septima conclusio. Non solum pro opere praecepti sed pro opere consilii patiendum est martyrium interdum. Probat Martinus hanc conclusionem sic. ponatur quod aliquis videat vitam quam ducit turpem: & non possit sic bene viuere in saeculo: sed speret dei gratia quod bene viuet in religione: is potest pati mortem potius quam impediatur a tyranno profiteri religionem: & tamen profiteri religionem est de consilio. Probat hoc de integritate & castitate corporis: vbi probabiliter timeretur in corruptione consensus & in consensu peccatum: Ponit tertiam probationem de periurio. vide eum quaestione quinta huius materiae. Sed istae probationes non valent. nam in primo exemplo non est de consilio profiteri religione: sed de praecepto: cum non possit viuere cum salute in saeculo: bene tamen in religione. Fodem modo de integritate carnis. & similiter in tertio argumento de assueto iurare & procliui ad periurium dicatur. Probatur aliter conclusio per multos martyres qui se obiecerunt tyrannis quam do non tenebantur: qui in hoc laudantur. vt de beata Christina & multis aliis legimus. Insuper miles interdum in bello potest aufugere licite pro saluam da sua vita: qui tamen laudatur perstando in bello: at non est ei praeceptum tunc permanere in bello: cum multi sociorum eius sine peccato aufugerit. ergo eadem ratione licite anfugere potest. ipse tamen non est vituperandus / immo laudandus expectando: ergo hoc licet. Et ita diceret Aristoteles in lummine naturali: vt videre licet Tertio Ethicorum in materia de fortitudine. itaque licet pati pro republica christiana pro opere consilii. Tertio si non liceret / hoc esset quia numquam praeceptum cedit consilio. sed hoc non: quia interdum sunt duo praecepta vel prohibitiones a. & b. & a. transgressio est grauior quam b & tamen a. cedit b. vt patet de menda cio & homicidio. Propter has igitur rationes septimam conclusionem teneo.

⁋ Contra primam conclusionem argumentor. quia sic potiusquam homo peccet venialiter deberet pati martyrium. hoc est falsu. & consequentia patet: quia prohibetur mentiri venialiter. Si dicas veniale esse praeter legem: & esse in cohibitione & non in prohibitione: hoc non impedit propositum: sed est solum de termino luctari sic dicendo: vel quod prohibeatur sub poena peccati venialis. Sed probo quod homo potius debet mentiri venialiter quam patiatur mortem. Potius debet pati poenam debitam peccato mortali quam patiatur mortem: ergo potius debet peccare veniaiiter quam patiatur mortem.

⁋ Respondetur concedendo quod potius homo debet pati mortem quam peccet venialiter. secus est da poena culpa seclusa: quae potius toleranda est quam mors. Martinus in fine quaestionis quintae: in so sutione cuiusdam argumenti de hac materia, aliqua dicit. Primae, non constat an peccatum veniale sit diuinae legi contrarium. Nec constat an omne peccatum sit venia le vel mortale. Tertio dicit: licet mendacium seclusa circumstantia alicuius excessiue tristis & dolorosi sit peccatum mortale vel veniale: multa tamen sunt quae nec mortalia sunt nec venialia / posita circumstantia alicuius excessiue tristis & dolorosi: sicut grauium cruciatuum aut incommodorum aut mortis. Primum non facit ad rem / siue veniale dicatur cohibitum siue prohibitum / nihil refert in sententia: quia idem est. Secundum nihil valet: quia omne actuale (de quo ipse loquitur, est veniale vel mortale. & videtur quod illa peccata dentur per immediata. vel enim peccato actualiter debetur poena aeterna sensus, vel temporaria. Si primum: vocatur a theologis mortale peccatum. si secundum: veniale. Tertium autem est falsum. nam ab omnibus theologis semper tentum est: impossibile esse mendacium bene fieri: saltem deo non auctore: propter quoddam incommodum eu tandum. & rectior est illa via theologorum tenens quod deus non potest mentiri vel fallere. sed illud ad finem primi latius deduco. quare impraesentiarum missum facio.

⁋ Contra secundam conclusionem argumentor. Existens inter Mahumetanos: & interrogatus ab eis: an Mahumetus sit propheta: debet dicere / non. quia si dicat quod sic: contrauenit conscientiae suae & veritati. si taceat / consentire videtur. ergo quandocunquod proponitur illa quaestio fideli: debet dare responsionem ad quam sequitur ipsum pati mortem.

⁋ Respondetur. potest tacere. aliud enim est tacere: & aliud falsum dice re, nec pro quolibet tempore & loco veritas dicenda est

⁋ Contra tertiam conclusionem argumentor. Per me potius homo debet pati mortem qui mentiatur. sed quicumque assertiue dicit: non super lineam datam contingit triangulum aequilaterum collocare: mentitur. & sicut contingit in prima conclusione primi Euclidis: contingit in qualibet alia mathematica. igitur.

⁋ Respondetur concedendo maiorem cum minore. sed hoc non est pro propositione mathematica: sed quia facit actum inhonestum in lege diuina prohibitum, scilicet mendacium, non enim tenetur defendere veritatem huius. super lineam datam &c. & vbi tyrannus diceret: occidam tesi teneas hanc veram: super lineam datam: stultum est veritatem illius tueri. sed potiusquam asseram illam falsam: debeo mortem pati: quia hoc esset mentiri. Sed obiicies: vetula potest pati pro haeresi proposita a suo praelato, culus oppositum non tenetur scire: ergo pro propositione ad fidem non pertinente. Respondetur. licet vetula possii assentiri haeresi alicui sine peccato: tamen nunquam hoc eueniet quod ipsa vocabitur ad poenam quin ei a sapientibus ostendetur veritas: & tunc ipsa patietur potius pro opposito. sed illo casu admisso constat quod igno rantia inuincibilis multos excu sat. nam tantum me retur dans diuiti eleemosynam quem inuin cibiliter credit pauperem: quantum ille qui dat reuera pauperi. Dicis homo pati pot pro hac: quantitas distinguitur a re quanta: quae non est de fide: & tamen illa propositio est pure physica vel pure metaphysica. Ad hoc dico illam propositionem pertinere ad fidem / tribuendo peregrina fidei quae non sunt fidei: sicut auferendo ula quae fidei sunt ab ea.

⁋ Contra vltimam conclusionem argumentor. Praeceptum est conseruare vitam: consilium pati martyrium: vt dicit conclusio septima. modo nunquam praeceptum cedit consilio. igitur.

⁋ Respondetur. argumentum imaginatur falsum: quod scilicet praeceptum & consilium compugnent, consilium siquidem est de meliore bono: & ad praeceptum homo tenetur modo num quam praecepti oppositum est bonum. sed propter circumstantiam superuenientem desinit esse praeceptum quod alio quin praeceptum foret.

⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. maius praeceptum absoluit a minore praecepto sibi incompossibili.

⁋ Tertio, consilium nunuam aliquem obligat ad conformiter agendum: praeceptum vero obligat. ergo homo non debet relinquere opus praecepti pro opere consilii.

⁋ Quarto. vel quodlibet opus consilii tollit opus praecepti: vel aliquod solum. si secundum: quaero quod sit illud consilium. si primum: potest quis simulare semper omissionem praecepti per opus consilii.

⁋ Ad secundum patet solutio ex vna probatione conclusionis: quia mentiri plurimum non est ita graue peccatum vt occidere vel pati se occidi nisi in rationabili causa. sed tamen positus inter illa duo incompossibilia tenetur pati mortem potiusquam mentiatur. Obiicitur. mendacium non potest bene fieri: sed in casu conclusionis conseruatio vitae potest bene fieri: ergo male instas. Nego consequentiam, nec est omnino simile: vt bene probas: sed hoc nihil ad a.

⁋ Tertium autem argu mentum est virtualiter inter arguendum solutum. & aliter hoc declaro. Nam secundum onmnes egregius verbi diuini declamator absoluitur a ieiunio quadragesimae supposito quod non possit vtrumque facere. & ratio est, quia facit obsequium magis gratum deo / purgando & illuminando fidelium mentes. sic in euen tu conclusionis: exemplo sanctorum qui ita fecerunt: & veram laudem in hoc consequuti sunt.

⁋ Ad quartum dico / sapientis esse iudicare: quando sit opus consilii, & quando non. sed dico, quando est opus consilii, vtrobique tollit oppositum ne sit de praecepto: quia confilium est de meliore bono semper: & oppositum praecepti est malum. & hoc respondenti / hanc conclusio nem sustinenti sufficit. Vbi autem arguens astutus proponit ei vnum praeceptum / & oppositum: quaerendo an possit oppositu facere tanquam opus consilii: dicat re spondens. si oppositum sit opus consilii / dico quod sic. sed an ille actus quem mihi proponis de quo dubito, sit opus consilii: oportet sapientes consulere: e quorum numero me non existimo. In aliquibus iam mihi constat: vt in probatione conclusionis dixi: in aliquibus vero difficile est iudicare: quid pro quo faciendum. Tertio Ethicorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 25