Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

⁋ Distinctionis Vigesimae Quaestio Secunda. Ecundo circa hanc vigesimam distinctionem quaeritur. An indulgentiae viuis & mortuis prosint: & ad quid. In hac quaestione sic procedendum est. Primo explicandum Eciest vocabulum. Secundo quae:- rendum fundamentum indulgentiarum: videlicet ex quo iure earum valor probari possit. Tertio ad quid & quibus valent.

⁋ Circa primum scito quod indulgere teste Laurentio apud auctores multos tantum valet quantum concedere & delicate tribuere: vel intendere vt apud Maronem. in. iiii. Aeneid. Indulge hospitio: causasque innecte morandi. Et Cato inquit. Indulgere gulae noli. sic dicimus. iste indulget genio. & indulgentia est delicata permissio atque concessio. Quintilianus. Mollis illa educatio quam indulgentiam vocamus: neruos omnes & mentis & corporis frangit. Et hinc theologos in huius vocis vsu barbaros / aliqui satyrico sale respersi appellant. Theologi enim in aliam significatione vtuntur. pro venia scilicet & remissione in peccatis. vt in collecta. Fi delium deus omnium. Et in vsu indulgentissimos principes vocamus eos qui sunt faciles ad dandam veniam. Et ratione arguitur. ex vsu loquentium vocabula significant: non aliter enim dictiones aequocas concludimus nisi quia alii vocabulo in a. significantia vtuntur: alii autem in b. Et sermones accipiendi sunt secundum materiam subiectam. At forte dicis. imperitorum vsus barbariem in facundiam non mutat: sed bene loquentum consuetudo, quemadmodum improborum communis vita sufficientem consuetudinem in moribus non introducit: sed solum proborum. hoc non sufficit. In ecclesia nanque varii sunt & fuerunt eloquentes & eruditi viri qui sic vocabulo vsi sunt & vtuntur: ergo quod pro illa tempestate erat barbarum: nunc efficitur lepidum. Nonne vides quod peccatus in quarta declinatione & in masculino genere apud maiores erat in vsu ad dies Ciceronis eloquentiae parentis vsque inclusiue? nunc hoc exulauit & in dissuetudinem abiit. Fodem modo concludendum est de hoc vocabulo paraclitus poenultima breuis spiritum sanctum apud ecclesiam significante: licet apud graecos (vt dicunt) tantum valeat quantum infamis. propterea volunt debere dici paracletus poe nultima longa & cum secunda vocali: in quo hisce diebus nonnulli non erubescunt theologos appellare ineruditissimos & ineptissimos: ac si in hoc hae- retici essent. Idem asserit Calepinus: cum modestia tamen de ecclesiasticis nihil dicens. sed Franciscus Philelphus est latinorum primus quem super hoc me legisse memini in quadam epistola ad ministrum generalem fratrum minorum missa.

⁋ Sed his & similibus respondendo dico: quod sicut in consuetudinibus aliquibus positiuis male introductis / hoc est cum peccato: successu temporis quod ante fuit illicitum postea fit licitum: vt in materia consuetudinis in xv. distin. huius ostendimus: sic euenire potuit quoi aliqui primi erronee sparaclitus) loco (paracletus) scripserint, & posteri sic vocabulo vsi sint: sicut de lege consuetudinaria diximus. Quia hoc Philel phus neget a libris Augustini / Hieronymi / & Ambrosii / omni probabilitate caret: vt liquet eorum libros inspicienti. Ipsi enim & theologi posteri sic vocabulo vsi sunt. secundum illud Horatianum in arte poetica. Mortalia facta peribunt: Nedum sermonum haud stet honos: & gratia viuax. Multa renascentur quae iam cecidere / cadentque Quae nunc sunt in honore vocabula si volet vsus: Quem penes arbitrium est & vis & norma loquendi. Insuper quaelibet ars suam moralem habet logicam: ergo suam rhetoricam appropriatam quaelibet habet. antecedens patet: quia signum vniuersale affirmatiuum & negationem in calce orationis loco propositionis vniuersalis & negatiui rhetor locat: nulla alia ratione adductus nisi principum suae artis vestigia sequens. opposito modo logicus / philosophus / & theologus in logicis educatus loquuntur. Dicis illud esse verum in integra oratione: non autem in vna dictione. Obiicio sic. hominum vsus consuetudinem obligatoriam introducere potest: ergo & vocabulum solo vsu in vna significatione vsurpari potest. & ostendo exemplariter de isto termino northmannus, qui ex duobus vocabulis germanicis siue britannicis est conflatus: tantum in nostra lingua sonans quantum septentrionalis homo. illud enim totum loco alterius extranei capimu in gallia: ita vt significationem habeat alienam & nor copositam. Pari modo dico quod paraclitus est dictio pure latina nullo modo infamen significans: nec cum simili dictione graeca commercium vllum habens. & ita de omnibus similibus dictionibus quibus ecclesia vel aliquis hominium coetus eruditus vtitur, dicendum puto Ecclesia tamen potest si velit vti illo termino paracletus pro spiritu sancto: & hoc vocabulum paraclitus destituere a significatione quam habet: quia nominia significant ad placitum: etiam sumendo occasionem ab ineruditis vocabulum prohibentibus, quemadmodum si aliquis ineruditus inculcaret gallorum capitibus quod teneantur ieiunare nouem apostolorum profesta / successu temporis consuetudo aboleretur & ad legem scriptam habe retur recursus. Secundo dico secundum dictum commune Hilarii: & recitatur de verborum significatione cap Intelligentia. Non sermoni res: sed rei est sermo subiectus. vbi erudite glossa dicit. Verba ad extraneum sensum sunt traheda: vbi res aliter salua esse non potest. Ad hoc introducitur lex quaedam. C. de verbsigni. Theologus namque & philosophus de lana caprina / & verbis non contedit: sed sensum sub verbis latitantem venatur. & quanto ingeniosior fuerit: tanto magis a verbali disputatione se elongat. Ex his ergo de vocabulo indulgentia in titulo quaestionis pro posito habes quomodo nec ipsum nec paraclitus apud eru ditissimos ecclesiasticos capitur in significatione illa qua alii putant. secundo quamuis solum illam significationem propriam haberent (quod non concedo) sufficiebat vno verbo dicere, theologi aliter vocabulo vtuntur.

⁋ Nunc ad secundum deueniendum est: quo scilicet iure indulgentiae ( vt iam vtimur ipsis. fundandae sunt. Qua de re Durandus in hac distinctione sic dicit. De indulgentiis pauca dici possunt per certitudinem: quia nec scriptura expresse de eis loquitur. illud enim Matthaei. xvi. Petro dictum. Tibi dabo claues regni caelorum. Et quodcumque ligaueris &c. intelligitur de potestate ei data in foro interiori vt dicit ille, & apparenter: quia certum est quod oportet intelligere illam auctoritatem cum sale / claue scilicet non errante. ltem apud Hilarium / Hieronymum / & Augustinum / & breuiter ante Gregorium primum de indulgentiis in significatione qua quaerimus / nihil legimus vnquam. Nec iuuat dicere. locus a non legitur negatiue est nullus: quia tempore eorum maxima in diuinis scripturis erat exercitatio / & studium continuum: & aliquid fuisset ab eis de terminatum si expresse locum in nouo testamento inuenissent. De Gregorio tamen primo legimus quod ali quas paruas dedit indulgentias Romae. vnde glosin. c. Quod autem. de poeni. & remis. dicit. Quid valeant huiusmodi indulgentiae: vetus quaerela est: sed adhuc satis dubia. Et semper ecclesia relaxauit iuramenta & vota deo quaesita pro rationabili causa. ergo in obligationibus ratione delicti acquisitis relaxare potest. nam parilis est ratio vtrobique. Secundo probatur, oppositum syllogizando ad impossibile. Si indulgentiae nihil valerent sed essent inanes: sequeretur quod ecclesia esset deceptrix & circunveniret suos promittendo eis quae dare nequit. consequens est inconveniens: ergo & antecedens. sequela est manifesta. Nam Bonifacius Octauus in quadam extrauagante. de poeni. & remis. cap. Antiquorum. concedit iubileum & plenissimam peccatorum veniam visitantibus basilicam Petri & Pauli Romae de centesimo anno incentesimum, quod Clemens sextus ad quinquagesimum, & Sixtus Quartus ad vigesimumquintum annum ampliauit. vt patet in extrauagantibus rubricae signatae cap. Vnigenitus. & ca. Quemadmodum. & cum isti concedant plenissimam peccatorum veniam vrbem visitantibus: si visitantes non assequantur promissum / ipsos fallerent. Forte dicis: Bonifacius Octauus de quo habita est mentio in quadam extrauagante quae incipit Vnam sanctam ecclesiam. de offi. iudi. ordina. apparenter multum definit quod romanus pontifex est super reges in temporalibus. quod tamen perspicacissimi theolog dicunt esse falsum. ergo non inconuenit ecclesiam capiendo ecclesiam pro vno praelato ecclesiae / posse fallere. Nam & quidam grauis & antiquus theologus Guilielmus Altisiodorus in quarto suo de hat materia loquens concedit quod multa promittit ecclesia quae non seruantur coram deo. dicit tamen quod non fallit cu deformitate. lstud non sufficit. licet enim pontifex supremus vt particularis homo possit falli & fallere: tamen non debes insurgere contra illam decretalem determinationem cap. Vnam. allegati. quia ad bonum intellectum illud est verum. de quo in xxiiii. distinctio. huius loquemur. Etiam in concilio Viennensi per Clementem Quintum de reli. & vene. sancto. Si dominum. hoc conclusum est. & intolerabile nefas est dicere quod concilium indubitatum haereses admittat: ergo nulla via rationabiliter eua dere potes.

⁋ Teneo ergo quod indulgentie aliquid valent claue non errante: hoc est dummodo ponantur requisita ad indulgentias: scilicet auctoritas in dante, qualis est in romano pontifice in indulgentia plenissima: episcopus qui in dedicatione ecclesiae concedit vnum annum & non vltra: & tempore anniuersarii dedicationis / quadraginta dies. de poeni. & remis. c. Cum ex eo. & illud erat ab Innocentio Tertio in concilio concessum. & sic habetur aliud argumentum pro indulgentiis. Rationabilis causa comcedendi / quae tangit honorem dei: vt ad impugnandos fidei hostes: ad extruenda loca sancta & religiosa vel ipsa manutenenda / vt sunt hospitalia pauperibus necessaria: ad extruendos pontes super flumina pro saluanda vita transeuntium. Nec sit tibi curae quae causa adaequate sufficiat: sed supponas pontificem cum suo concilio te prudentiore. & licet interdum pro eodem opere detur maior indulgentia nonnunqum minor: hoc non obstat. quia stat causam semper esse rationabilem. sicut enim latitudo precii / & virtutis / & poenitentiae est diuisibilis: ita in proposito. & tu existens in gratia / indulgentiam sumens mereberis: nec ex adaequatione indulgentiae ad rem datam aliter deprehendere potes. Aliis autem placet: licet pontifex male agat sine rationabili causa conferendo indulgentias: tamen dicunt factum tenere qualitercumque det, quemadmodum prodigus crebro cum peccato dominium rei in alium transfert. Sed quia istud non credo verum: quod possit ad nutum magnam vel paruam indulgentiam exhibere sine causa: plusae vota mutare vel dispensare nisi secundum rectam rationem, prout omnes fatentur: propterea istud voluntarie dictum surda aure partranseo: verbum apostoli. i. ad Corinth. iiii. commemorans. Sic nos existimet homo vt ministros Christi: & dispensatores ministeriorum dei. si enim irrationabiliter praelatus ali quid promittat: hoc non seruat deus. Requiritur autem in accipiente quod det secundum quod continetur in indulgentiis: & sit capax fructus indulgentiae.

⁋ Secunda conclusio. Indulgentiae valent ad diminutionem poenae solum. Probatur. ad aliquid valent ex conclusione praecedente: & non ad gratiam & gloriam nisi virtute operis operantis / quam homo ex quolibet actu meritorio consequitur. lstud autem pontifex concedit ex thesauro ecclesiae qui ex merito Christi & omnium sanctorum colligitur. Christus namque multa passus est pro nobis: & beatitudinem habuit sine meritis: vt communis habet opinio: & si ei pro meritis habuit biintudinem sicut christifera virgo & alii sancti: hoc non obstat. Sancti etiam multo plura mala poenae passi sunt quam eorum peccata commeruere. Nec valet dicere quod prae miati sunt pro omnibus tormentis quae perpessi sunt. quia opus poenale satisfactorium no est minus meritorium quam non satisfactorium: ergo licet sancti abunde praemiati sint pro suis meritis: eorum tamen culpae non requirebant tot cruciatus / quot passi sunt. & haec merita formaliter vel virtualiter volebant aliis applicari: & ponti fex superior illa formaliter applicat. & hoc sufficit quod patet: quia vnus potest pro alio satisfacere dummodo illud proueniat auctoritate superioris vt superius diximus. ergo & hic. Item ecclesia per modum suffragii potest ista facere: hoc est orando pro aliis egentibus: ergo per indulgentias. Nec nascentis ecclesiae modus procequs di hunc modum conferendi indulgentias modo rationabiliter conferantur, impedit. ratius enim tunc homines peccabant: deuotiores erant: & maiores pro peccatis suscipiebant poenitentias qui nunc. sicut vides in religione particulari nuper fundata vix continuari primun feruorem. ex quo prouerbialiter dicimus. iste est error nouitius, non sic tamen: quasi semper procedatur de malo in peius. nam post multos malos praelatos aliqui boni succedunt: & aliqui inferiores praelatorum oca supplent qui de lapidibus filios Abrahae suscitant. sicut licet plerique mali reges in iudaea Dauidem sequu ti sint: non defuere tame Ezechias & losias reget digni cum Dauide certare de bonitate.

⁋ Tertia conclusio. ad hoc vt homo indulgentiam consequatur oportet vt consideret intentionem dantis / quae per verba in indul pentiis posita adiuncta ratione colligitur. plurimum autem dantur conditionaliter: quare non extante conditione non constant. Interdum datur indulgentia sub hac forma omnibus contritis & confessis, & tunc vtri quod requiritur. potest tamen dari contritis & non cofessis: vel cotritis & confessis ante vel post in anno / vt in pascha. imo potest dari existenti in peccato mortali: sic scilicet / quando erit contritus / valebit ei indulgentia. ante contritionem enim indulgentia suum effectum non habebit.

⁋ Vt autem materia paucis absoluatur ponam propositiones / siue omnes corollarie sequantur siue non. Prima est. quando indulgentiae sunt perpetuae in aliquo loco / quolibet die locum accedens eas consequitur. semper suppono causam rationabilem / & ea quae diximus requisita ad eas consequendas. Probatur: quia si pluries locum adiens non acquirat indulgentias: nullo modo sunt perpetuae. & ita videtur dicendum in pluribus partibus diei. Et probabile est consequenter quando indulgentiae sunt temporariae vt totiens quotiens in illo determinato tempore homo accedit illum locum: consequatur illas indulgentias: Dixi (proba bile est) quia potest bene teneri quod homo solum semel obtineat illas. nam dantur plures dies propterea, vt qui non potest venire in praefinito die, veniat in alio

⁋ Secunda propositio. volens consequi indulgentias & non dans sicut in bulla continetur, non consequitur eas. patet: quia conditio non existit. tamen efficaci ter volens eas assequi & non potens: tantum meretur de gratia & gloria quantum eas assequens, licet non ad remissionem poenae. & sic actus exterior interiori nihil superaddit quo ad vitam aeternam.

⁋ Tertia propositio. in anno iubileo duo venientes Romam itineribus inaequalibus: vt ex Viterbio & Hadingtona in Britannia, aequaliter consequuntur indulgentias quo ad remissione poenae: sed inaequaliter merentur. nam vnus actus est difficilior ex parte obiecti quam alter.

⁋ Quarta propositio. Diues dans tres duodenos tantum vi indulgentiarum conse quitur quantum pauper quod probatur: quia vterque acquirit secundum tenorem bulli soluendo quod continetur in ea: sed pauper multo plus meretur: quemadmodum vidua euangelica. Et licet actus vnius sit aequaliter intensus cum actu alterius: est tamen difficilior supposita aequali liberalitate naturali. Sed hic dicitur a doctore Seraphico & non improbabiliter, quod diues non tantum consequitur quantum pau per nisi proportionabiliter det in ea proportione qua opes suae opes pauperis exuperant. Contra hoc tamen arguo: si ponatur determinata pecunia: vt pote si sio dentur indulgentiae: quilibet dans quinque duodenos hospitali Parisiensi / habebit plenaria remissione peccatorum suorum: tunc aequaliter eas consequuntur: vel vterque consequitur plenariam remissionem peccatorum / & sic aequaliter quantu est ex parte indulgentiarum: vel neuter consequitur aliquid, quod non videtur dicendum. Hic respondere potest duipliciter. vno modo, quod vbi ponitur determinata pecunia, aequaliter consequuntur. secus est quando eorum arbitrio relinquitur, vtpote cum sic indulgentiae dantur. damus plenariam remissionem peccatorum porrigentibus manus adiutrices hospitali dei. hic enim homo debet dare proportionabiliter ad suas opes. vt si quinque duodeni debeant iudicari sufficientes pro paupere: non debent iudicari sufficientes pro opulentissimo. sed diuiti ad partem indulgentiarum cosequendam, sufficiunt: pauperi autem ad consequendam. totam. Sed dicis. sic non constat quando pauper consequitur indulgentias complete magis quam diues. Respondetur, hoc non est inconveniens. nam potest homo scire eas sibi valere: licet nesciat quantum valeant: vt est de aureo nummo peregrino. Secundo potest dici: quod siue ponatur determinata summa / siue non, inaequaliter valent indulgentiae si aequaliter porrigant: quia est inaequa litas ex parte dantium. vtrique tamen aliquid valebunt, quod sufficit. & hoc est magis ad mentem bti Bonauenturae

⁋ Quinta propositio. vbi est taxa de dando scuto pro plenatia remissione consequenda, dans malum scutum non consequitur indulgentias, quamuis inuincibiliter credat illud esse bonum. patet: quia malum scutum non est scutum: cum non habeat omnia essentilia scuti. sicut credens se inuincibiliter confiteri sacerdoti, quam tamen est laicus: vi clauis nihil habet poenae diminutum, licet satisfaciat praecepto pro tempore quo est ei ignorantia inuincibilis. Similiter fingens falsas indulgentias vt plerique faciunt, nihil poenae remittit accipientibus, esto aliis sit ignorantia inuincibilis ergo idem est in proposito. Et eodem modo dans triginta quatuor duodenos non consequitur plena tiam remissionem peccatorum: sed forte partem. ratio est: quia videtur ecclesia verba sonantia de tali toto ad partem trahere. Secus est de scuto cui dimidium granulum deficit, quod in foro inter alia scuta valet scutum: licet arguenti istic locus replicae non desit.

⁋ Sexta propositio. Religiosi, virgines, & multe mulieres non debent late vagari pro consequendis indulgentiis: immo potest esse quoi multo plus domi mereantur: & forte eis oberit esse in fiuctibus saeculi.

⁋ Septima propositio. Ad remissionem culpae nihil valet indulgentia. patet: quia ad remissionem culpae requiritur martyrium vel contritio. & quamuis sufficiat attritio cum sacramento poenitentiae, vt volunt alii: nondum tamen a quo qui sapiente concessum est quod culpa aliter dimitti pos sit. Alioquin concedere oportebit quod ei cui peccatum mortale placet, culpa dimittitur: quod non est audiendum. Quando autem dicitur: est indulgentia a poena & a culpa. hoc intelligitur, est a poena culpae debita. similis modus loquendi habetur secundi Machabeorum. xii. Sancta & salubris est cogitatio pro defuncti exorare, vt a peccatis soluantur. de veniali non loquoi

⁋ Octaua propositio. contritio est optima indulgentia & securissima. de bonitate manifestum est, quia tollit culpam mortalem: & eternitatem poenae in temporariam mu tat. de securitate simiter, quia de hoc nemo vnquam dubitauit.

⁋ Nona propositio. Quando varii pontifices relaxant varias partes poenae / forte geometrice non arithmetice laxant. verbi gratia. interdum vnus pontifex remittit septimam partem poenae debitae peccatis contribuentis ad summa pecuniae sancto sepulchro in ciuitate Spirensi si sex alii pontifices tantum conferrent: dans septem duodenos erit absolutus ab omni poena perinde ac consequens plenarias indulgentias anni iubilei. Cui tamen hoc absonum videbitur, hanc capiat nonam propositionem quae sequitur.

⁋ Decima propos tio. licet confessus tempore indulgentiarum non teneatur suscipere poenitentiam iniunctam: securius tamen est eam suscipere & adimplere. prior pars probatur: quia poenitentia suscipitur pro expiatione poenae peccato debitae: quae per indulgentiam tollitur. secunda pars patet: quia forte peccator est vel erit debitor poenae ratione illorum peccatorum: ergo melius est in via mediocrem implere poenitentiam quam rigidam & difficilem in purgatorio. & licet si fuerit peccatum mitius punitum: tamen per contritionem punitur: & reliqua pars poenae per indulgentian tollitur: sicut per suffragia. clementia etiam inclinat habentem ad mitigandam poenam iustitiae debitam: nec iustitiae perperam repugnat. sicut nulla virtus alteri praue aduersatur. Vbitatur circa insta: quid valeat hoc dicere. damus quamdraginta dies indulgentiarum vel centum annos. Respondetur. hoc est dicere. Indulgentii tantum tibi proderunt / ac si quadraginta diebus vel annis poenitentiam impleres: & tantum de poena culpis debita diminuunt, ac si poenitentiam tanto temporis curriculo impleres. Sed de qua poenitentia intelligatur, deus nouit: quia sint duo ieiunantes decem dies: vnus forte in pane & aqua ieiunat: alter satis splendide semel in die comedit. Facile est dicere. verba accipiuntur in potiore significatio ne: & latissime in beneficio principis. de verbo. signi. cap. Olim. sicut multi voluntarie loquuntur Ex hoc apparet quod cuiusdam obiectio est nulla dicentis quod nihil conducit dicere: damus centies mille annos indulgentiarum: quia homo non ita diu manet viator: nec ita diu manebit purgatorium. Nam licet primum dictum sit verum / & secundum probabile, quamquam id solus deus nouit: tamen hoc non pungit. Vlterius patet, id quod dicitur ( relaxamus de poeni tentiis iniunctis) debere intelligi de poenitentiis qui rationabiliter possunt iniungi

⁋ Secundo dubitatur: an existentibus in purgatorio / papa possit concedere indulgentias. Hostiensis & multi theologi partem negatiuam tenent. & primo anno quo doctor eram, hac materia proposita in facultate nostra: multi grauissimi magistrorum nostrorum partem negatiuam tenuerunt. Nuper vero dum eramus in confessu pro quibusda propositionibus discutiendis: e scriniis facultatis / minister publicus seu bedellus nobis attulit propositiones Ioannis Angeli. de quo in. xvii. distin. lo quutus sum. Quarum vna fuit haec. animae in purgatorio existentes sunt de iurisdictione papae: & si vellet posset totum purgatorium euacuare. super qua hoc fuit examen facultatis nostrae. Haec propositio est in se dubia, & ad mentem asserentis per modum iurisdictionis & ordinariae potestatis de falsitate suspecta / & scandalosa: & nullatenus populo publice praedicanda. Ego quia super senes non intellexi: sisto in illa examinatione. Sed dicis. Pius secundus, Sixtus quartus, & Innocentius octauus, concesserunt visitantibus ecclesiam Sanctonensem, quatinus possent liberare animam e purgatorio. & Callisius tertius hoc concessit in Hispania ecclesiae Tyracinensi. idem legimus de Pascasio quinto. Et hoc vndecim pontifices confirmarunt: vt in literis authenticis in introitu sacelli ccclesiae sanctae Praxedis Romae legitur. Idem concessum est visitantibus ecclesiam sancti Laurentii extra muros. Respondetur. semper in illis concessionibus apponitur (per modum suffragii.

⁋ Sed circa hoc: quia indulgentiae in articulo mortis quamplurimae datae sunt ab Eugenio quarto: Tertio dubitatur: vtrum dentur vere morientibus an praesumptione morituris.

⁋ Respondetur. si non plus habeatur ex forma indulti: nec concedens aliter suam intentionem exprimat: intelligendum est de mortis articulo praesumpto & non vero. sicut extrema vnctio quae est sacramentum exeuntium, debet ministrari his qui secundum communem existimationem hominum putantur morituri: & tamen si euandant, iterum postea inunguntur, nihilo tamen minus extrema dicitur: quia ab hominibus existimabatur fore extrema. Secus esset si in forma diceretur quod talis effectum indulgentiarum consequatur etiam si moriatur.

⁋ Dubitatur vltimo quae sit indulgentia plenaria. Respondetur. licet plenum prima fronte non videatur recipere comparationem: cu eius proprietas non valeat augeri vel minui: tamen scriptura & loquendi vsus aliter vtitur vocabulo. nam vas ferme plenum, vulgus plenum plerumque vocat. Et Stephanus erat plenus gratia & fortitudine: plenitudine sufficientiae. Actuum. vii. sed Christi fera virgo erat gratia plena: quae gratiam diui Stephani longe exuperabat: plenitudine eminentiae. capacitas tamen passiua animae in neutro erat totali ter plena. Anima vero Christi est gratia plena plenitudine infinitatis ( vt opinor) hoc est, gra eius est infinite intensa. Plena potest vocari dimissio peccatorum confessorum. & sic siquis decederet, plenam indulgentiam habens pro venialibus & mortalibus nondum confessis: in purgatorio plene punietur. Plenior dimissio est totius poenae debite omnibus mortalibus tam confessis quam non confessis. Plenissima vero est omnis poenae siue mortalis, siue venialis, tam confessi quam non confessi remissio

⁋ Summatim colligam ea quae de indulgentiis occurrunt dicenda. In primis tantum valent quantum sonant claue non errante. hoc autem includit rationabilem causam. nam si romanus pontifex velit ad nutum dare cuilibet danti turonum pro reparatione templi, plenissimam remissionem peccatorum: deus non plus acceptabit quam dispensationem eius in votis / beneficiis / & in aliis materiis / absque rationabili causaVnde dicit Ioannes Gerson in tractatu de absolutione sacramentalis confessionis. Cum potestas concedendi indulgentias non sit nisi quaedam potestas dispensationis / quae debet esse rationabilis & ad aedificationem: ideo si dent sine causa rationabili pro solo in tuitu fauoris humani vel alio tali modo: non opoi tet quod huiusmodi indulgentiae valeant quantum sonant. Propterea fatuae & superstitiosae sunt quaedam inscriptiones viginti milium annorum, vbi quis dixerit quinquies Pater noster, ante talem imaginem &c. & deberet praelati illas reiicere & prohibere: quia cedunt in contemptum & derisionem indulgentiarum: nec continent veritatem. In hac autem distinctione loquens de remissione tertiae partis / cum indeterminate datur indulgentia contribuentibus ad aedis sacrae reparationem: intelligit de auxilio quod sit conveniens ei qui dat: & secundum quod accedit ad hoc: plus vel minus de indulgentia cosequitur. vt pauper dans vnum denarium totam indulgen tiam consequitur: diues vero non: quem non decet ad tam pium opus & fructuosum tam parum dare. sicut nec diceretur rex alicui auxilium ferre cui obolum daret. ergo secundum eum duorum facientium similia opera secundum substantiam: vnus ple ne consequitur indulgentiam: alius partem tamtum: & plus vel minus secundum quod accedit ad causam pro qua concessae sunt indulgentiae. Et doctor Seraphicus vltima quaestione huius distinctionis sic dicit. Dans indulgentiam considerat causam pro qua reputat eum dignum tanta gratia: & secundum quod plus vel minus accedunt homines ad illam causam: plus vel minus participant de indulgentia. verbi gratia Indulgentias stationum in vrbe instituerunt sancti patres propter peregrinos qui delonge veniuni nec existimauerunt dignum tanta gratia qui est na tus iuxta ecclesiam / sicut qui delonge venit: nec tantam recipit indulgentiam sed aliquatam. Concedo igitur (inquit) quod indulgentiae quitum est ex parte dantis tantum valent quaetum promittunt: non tamen aequaliter omnibus: sed secundum existimationem eius quam habuit vel habere debuit qui indulgentias dedit: quam non oportuit exprimere: quia omnes fideles debent in corde praesupponere quod dona & miserationes spiritus sancti donentur cum aequo & libramine. Nec hoc debet aliquem ab his retrahe re: quia semper plus valent si homo sit in charita te quam obsequium vel aliud pro quo indulgentia conce ditur. Omnes igitur recte loquentes volunt ad hoc vt indulgentiae valeant requiri iustam causam. Nec ecclesia fallit / sed tacet verum quod dice re non tenetur: sed si homines credant indulgentias in omnem euentum valere ad nutum pontificis: tunc sese fallunt, nec eos ecclesia fallit. Et hoc est sub honestiore locutione cum Altisiodoro co incidere in sententia. Praeterea ex dictis patet quod non constat vllo modo: an romanus pontifex habea urisdictionem super existentes in purgatorio. apparet quod non / per verba Christi Petro dicta. Quod cunque ligaueris super terram. hoc est in hac terrena & mortali vita. per modum tamen suffragii potest super existentes in purgatorio magis quam alius particularis homo. Vlterius dico quod indulgeni tiae non sunt nimis multiplicandae / in clauium contemptum. propterea prudentum consilio Sixtus Quartus plures indulgentias a se ab initio pontificatus concessas / tandem reuocauit. Amplius sicut est latitudo iusti precii intra quam si homo maneant: potest licite carius vendere vni quam alteri: sic est in latitudine poenitentiae iniungendae: & etiam in indulgentiis vt opinor, nec in hoc clauis errat. & per consequens possunt duo inaequaliter diuites aequales consequi indulgentias / aequales dantes pecunias. quod patet: quia indulgentie non conferunt gratiam virtute operis operati. & licet minus diues plus mereatur quam diues si cetera sint paria: tamen remissio poenae potest esse aequalis dummodo sit vtrobique status in latitudine iustae poe nitentiae. exemplum in simili. Sacerdos in confessione iniungit vni dicere quinquies orationem dominicam: & alteri quater: vterque complens poenitentiam iniunctam / satisfacit: nec amplius punietur vnquam in alio seculo: dummodo vtraque poenitentia cadat intra latitudinem poenitentiae iustae. Concludendo dico quod sufficit respondenti theologo sic dicere. indulgentiae tantum valent quantum sonant claue non errante. quando autem erret / quando vero non: melius eo superiores nouere.

⁋ Caeterum innumeri sunt in indulgentiis abusus: potissimum per eos qui eas falso cominiscuntur. deinde magnae fiunt impensae vt habeantur: & habitae / ab episcopis diuulgari permittantur. mille quoque modi a questuariis istis adinuenti pro habenda pecunia a plebe. Laudo factum optimi cuiusdam viri & doctissimi Ioannis Raulini piae memoriae: qui cum in theologia licentiatus esset: & hi quaestuarii sibi offerrent pecuniam pro suo doctoratu / ea lege vt cum eis proficisceretur de parochia in parochiam concionando: quamuis pauper esset: id tanquam se indignum recusauit. Quales confessores admittantur in his locis publicis: deus nouit: & quam celeriter fi nem imponant, vt lanam ab ouibus colligant Nam vbi solent esse casus conscientiae intricatissi mi: quibus in promptu vix posset respondere consummatus theologus: asellus quispiam aegre capiens significationem propositi casus, omnia ocys sime expediet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2