Quaestio 22
Quaestio 22
An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
QVaeritur quarto adhuc continuando materiam belli & Thomicidii: An hodamnatus ad mortem possit aufugere licite. Pro quaestionis solutione scite a quod aliquis interdum est iniuste damnatus, & hoc potest esse multifariam. vno modo quia iudex iniuste procedit. alio modo quia est probatus nocens testibus omni exceptione maioribus: & iudex scit oppositum vt persona priuata iam secundum opinionem probabiliorem inste est iuste condemnatus a iudice: sed iniustitia venit a testibus tantenm.
⁋ Pro omnibus his modis ponitur haec conclusio: quod sic damnatus ad mortem debet aufugere. iuxta illo Maronis secundo Aeneidos. Fripui (fateor) leto me & vincula rupi. Probatur conclusio. Quilibet tenetur seruare suam vitam: nisi constet quod occurrit causa absoluendi se a conseruatione vitae: sed in proposito hoc non contingit: quia semper sententia est iniqua, vel ex parte iudicis, vel ex parte testium: nec est in casu fidei vt martyres: qui interdum de praecepto erant absoluti: interdum de cosilio: vt post hac distinctione. xlix. huius dicemus. Sed vbi quis iuste est condemnatus: est maior difficultas: & opinor illam partem probabilem qui potest aufugere dummodo nulli inferat iniuriam. cui astipulari videtur Canon Innocens. xxii. q. iiii. vb dicitur quod licet reo corrumpere aliquem pro vita conseruanda. Idem patet. itur. de bo. eorum qui mor sibi consci. l. i. vbi dicit lex. Ignoscendum censuerunt ei qui sanguinem suum qualitercumque redemptum voluit. & hoc vbi putatur esse mors aut mutilatio.
⁋ Sed contra hoc arguitur. lste non habet dominium sui corporis, sed lex & respublica. ergo aufugiendo illud tollit quod est legis.
⁋ Insuper sequitur si hoc sit verum quod possit infringere carcerem vt euadat: cum in extrema necessitate omnia sint ei communia, vt dictum est ad succurrendum suae vitae: si non potest aliter euadere, nisi frangat ostium ergo hoc est ei licitum, quod si concedas: potest insurgere & bellare contra custodem carceris eum occidendo pro liberatione suae vitae: cum aliter non possi: suae vitae succurrere, quod si iterum concedas, contra. bellum est iniustum ex parte eius & iustum ex parte custodis.
⁋ Ad primum concedo quod non plenum dominium sui corporis habet actu: saltem tunc non habet vsum sui corporis: sed alius eum tenens. postum autem aufugit, ple num dominium habet. Et est analogia de seruo. Institu. de re. diui. S. Item ea quae ex hostibus capimus, iure gentium statim nostra fiunt: adeo quidem vt & liberi homines in seruitutem nostramdeducantur: qui tamen si euaserint a nostra potestate: & ad suos reuersi fuerint: pristinum sta tum recipiunt. lstud patet.liter. de cap. l. Nihil. & iu re postliminii hoc recipiunt. Insti. quibus mo. ius pa. po. soluitur. S. Si ab hostibus. Et nego quod tollit illud quod est legis: immo nec legi facit iniuriam. sicut dominus conclauis quod inhabito hoc est proprietarius, potest ipsum vendere vel aliter aliena re: non autem ego habens solum vsum eius. sic anima istius solum habet dominium super corpus post deum: ergo anima tenetur & nutrite & conseruare corpus in esse quantum potest: saltem potest hoc face re. ludex aut quo ad aliquas operationes habent dominium in corpusci ie. detinendo in carcere & condemnando. & propterea non licet ei frangere carcerem: nec resistere si in uadatur: quia bellum esset iniustum ex parte eius. Idem censeo si custos deberet facere iacturam ex eius fuga. Sic autem aufugiendo: nec custodi, nec iudicimec reipub. facit iniuriam: sed intendit emendare delictum perpetratum, profitendo religionem vel sancte viuendo. lstud enim debet habie. alioquin si intendat euadere vt sit grassator, & perperam viuat: peccat vo endo abire propter illum finem. Sed rogas. si illo malo fine euaserit: an redire teneatur. Respondetur quod non, sed poeniteat de mala voluntate mutando propositum in bonum. potest dari analogia de fera quam habes: quam si animum redeundi deserat: non amplius tua est. ita vt obiectiones currentes aequaliter pungant contra iura in hoc exemplo.
⁋ Ad secundum argumentum. nego quod potest infringere carcerem: vel occidere custodem. licet enim cuncta qui homo habet: dabit pro anima sua. Iob. ii. iuxta illud poetae. Vt vitam redimas ferrum patieris & ignes: non tamen debet alteri nocere. nam bellum esset iniustum exparte eius: vt dictum est. Eodem modo effringere carcerem eet violare remp. licet sit argumentum quod non: quia in extrema necessitate homo capit & rapit cibum: vestem: & illa quae sunt necessaria pro sustentatione suae vitae. ergo si iste carcere detentus frangat car cerem potest illud licite facere pro saluanda sua vita, potissimum si intendat eum reparare. Ad quod respondetur quod non est simile: quia iste non est omnino liber. Aliquod enim dominiu in corpus istius habet respu. immo si e carcere fui giat: de iure ciuili est poena capitali puniendus: vt icitur. de effrac. l. i. &. ii. Immo si quis iurauerit redire ad carcerem tenetur seruare iuramentum etiam si sub sit periculum mortis: saltem si mors non fuerit iniuriosa. vt dicit glossa in Cle. Pastoralis. de sen. & re iudi. s. Numquid. versi. Per violentam iniuriam. exemplo Marci Reguli qui ad poenas rediit post iuramentum quamuis peteretur ad mortem. Sed si esset in quiete in termind ad quem: acquireret plenam libertatem sicut seruus manumissus. alio tamen eum persequente antequam terminum ad quemattingat: redire debet: quia ex parte eius bel lum esset iniustum. Sed an damnatus ad mortem iuste: cui pats via abeundi, teneatur discedere, maior est difficultas. & probabilius iudico quod non tenetur: quia rationabilem excusationem habent de hoc vt ab illo praecepto sit absolutus: sicut tempore martyrii de consilio. Et idem di co: si homo sic iudicet ad mortem ne vnquam comedat: & ponatur cibus prope eum: potest abstinere nihil comedendo sicut potest non aufugere. Et quicquid alii dicant / idem est nec discrimen vllum video. sed si sortes iuste damnetur ad amissionem bonorum fortumae: non est licitum aliquid de eis capere vltra illud quod potest succurrere suae vitae: quia acquisitio talium est de iure positiuo. Aliud enim do minium habent in suam vitam: scilicet dominium naturale. irca hanc materiam moueQuamquam bo aliquas dubitationes. Prima dubitaltio. Sortes habet vnum pedem in compedibus quaes frangere nequit: ponitur seorsum ab aliis & prope eum cultellus: si tibia / manum / vel aliud membrum ibscindat potest abire, & suae vitae succurrere. si maneat, morietur fame in compedibus: quid opus est facto? Raspon deo, non video aliquod nisi vt membrum frangat: sicut chirurgus abscidit membrum putridum reliquam inficiens vt totum copositum viuat. de duobus enim malis poenae minus est eligendum.
⁋ Secundo dubitatur. Sacerdos videt vnum paruulum baptizandum: & tyrannus est eum occi surus si expectet: si aufugiat paruulus morietur: quia ponatur in periculo vitae, vel quod tyranus occidet paruui uam uid debet sacerdos in isto casu facere? Respondetur: batizabit paruulum. & ratio est: quia si sacerdos sit in bona dispositione: solum morietur corpore. si vero non sit in bona dispositione: potest in breui tempore se disponere. paruulus autem perpetuo damnabitur: quod magis cauendum est.
⁋ Tertio dubitatur. sit vnus asser in naue fracta: qui aegre duos / sed vnum sustinere potest: an possim sociu meum pellere ne asserem lucretur. Respondetur. a principio possum elaborare asserem primo obtinere: sed ipsd ab alio obtento, non debeo eum eijcere.
⁋ Quarto dubitatur: an liceat occidere innocentem pro defendenda vita propria. & probatur quod sic: posito quod esset nauis hominibus referta: sic scilicet vt a principio non percipiatur quod hominium. nimia grauitas ponet nauim sub aquas, eam submergendo: sed temporis successu illud depraehenditur. tunc sic. licet sorti eijcere Platonem suae vitae succurrendo. sint quatuor gratia exempli in na ui vel in nauicula: quia aequa est difficultas de mille in magna naui: sed breuitati insistendo sint isti quatuor a. b. c. d. melius est quod duo maneant incolumes scilicet a. & bce. quam omnes quatuor submergantur. sed non omnes possunt esse superstites ex hypothesi: ergo licitum erit duobus eijcere alios duos. Non valet dicere: implorandum esse diuinum auxilium & expectandum quousque omnes submergantur. hoc inqua non valet: quia debent modo humano succurrere vitae suae omni modo licito. Non aliter nanpuer Abraham Sarram vxorem dicebat esse sororem ne mulieris gratia occideretur. Genesis. xii. Fodem modo argumentari potes de duobus attingentibus costam nauis fractae: quos sustinet costa a pri cipio: sed non in fine ob raritatem aquae: vel mino rem profunditatem: vel vnam partem costae fractam.
⁋ Raspon deo. debent mittere sortem sicut factum est cum lona propheta: & illi super quos cadet sors, patienter nabent ferre vt proiiciatur in mare. Sed si omnes renitantur de sorte mittenda: & dicant se velle expectare euentum rei & voluntatem dei: iam quaestio est an a. & b. possint eijcere c. & d. Voco posse quod de iure pateot. si sic, licebit occidere innocentem scitum esse talem. Respondetur. satius est duos submergi quam omnes. Propterea apparet quod a. & b. patet eijcere c. & de pro seruanda sua vita: sed eos non sponte occidunt. etiam si omnes mansissent in naui, omnes periissent. Nec hoc est contra dicta vbi dicebatur quod quis potest occidere inuasorem iniuste pro defendenda sua vita: quia hic agitur vbi quis oe cidit innocentem vt saluet vitam propria. vt patet de a. eijciente c. vbi eadem ratione c. pot occidere a. se inuadentem. Sed contra istud arguitur. ex isto sequitur quod si tyrannus sub poena mortis praeciperet mihi occidere sortem: hoc possem pro saluanda mea vita: dummodo assentiam quod tyrannus hoc faciet: quod concedere vi detur durum. & probo consequentiam ex eodem fonte ex quo scatet solutio principalis. Etiam qua ratione pota. eijcere c. potest ipsum occidere: quia quid refert proiicere eum in mare in quo submergetur: & ferro perimeret Respondetur. color est in concessione omnium illatorum. sed ne locum carnificibus demus: potest dici non esse simile: quia multi proiecti in mare euadunt natando, vbi est mi hi dubium an natare sciat. Item ego sum in partiali possessione nauis: secus est de vita alterius. Si haec solutio tibi nimis pia videatur: dic quod voles.
⁋ Quinto dubitatur: an clericus com misso homicidio perdat beneficium. Sexto dubitatur. vtrum aliquis sit torquendus licite vt ex sua confessione inferatur mors.
⁋ Ad quintam dubitationem respondetur quod homicidium superueniens habenti beneficium non priuat beneficiatum suo beneficio ipso facto: sed opus est sententia. ad hoc est textus in. c. Clericis, ne clerici vel monachi. sed si homicidium seu illa irregularitas positiua humana praecessit collationem: non tenet collatio, quia facta indigno & imhabili ad executionem officii. vt in cap. finali. de tenpo. ordinam.
⁋ Ad sextam dubitationem dcitur quod duo requiruntur ad torturam vel ad quaestiones quod idem est. primo quod veritas aliter haberi non possit: quia quaestio fit causa indagandae veritatis: & in subuidium. v. qui. v. in cap. Illi. Secundo requiritur quod praecedant aliquam indicia siue praesumptiones vel semiplenae probationes. sine indiciis enim non est inferenda e stio: vt litur. de quaesti. in. i. Ex libero. & de regulis iuris ca. Cum in contemplatione. vbi dicit pontifex. In ipso cau sae initio non est a quaestionibus inchoandum. vnus autem testis est sufficiens ad faciendam semiplenam probationem & per consequens ad torquendum. si nullus fuerit testis indicia arbitrio iudicis relinquantur. Sed confessio tormentis erit nulla nisi in confessione perseueret extra torturam: quia videtur fecisse metu tormentorum. vt. xv qui. vi. ca. primo. &. xxxi. q. ii. ca. Lotharius. Si vero pe seueret in confessione: tunc sibi praeiudicat. Dicitur aut perseuerare quando iterum confitetur crimen ratificando priorem confessionem extra locum tormentorum: ita vt non vide at tormenta. si vero tunc neget / non debet amplius torquanri nisi reperiantur noua indicia: vtpote si in meda cio sit compertus: vel veniant praesumptiones alium de. Ex quo patet quod condemnans hominem per suam confessionem in tortura, male agit. nam aliqui magnos cruciatus in tantum abhorrent: vt occidi malint. Alio tamen simplices credunt non esse peccatum confiteri falsum vtrobique autem quando non constat de causa sanguinis reus est liberandus: & potissimum vbi alias fuit bonae conuersationis: vel reipu. videbitur vtilis. Pra terea patet, & est de iure naturae quod non debet nimis grauiter torqunri suspectus de crimine: & potissi mun si fuerit talis conditionis de qua loquimur. Multa item alia positiua pabet circa materiam homicidii inquiri quae de iure Caesareo & pontificio tanguntur: sed non sunt theologicae considerationis.
⁋ Vltimo dubitatur circa hanc quaestio nem: quare sit quod aliquae regiones summa beniuolem tia sese prosequantur: & aliquae maliuolentia. Respondetur plerumque regiones vicinae non prosequuntur sese mu tuo amore. & causa non est remota: quia certant dilatare suos terminos & sua imperia: quod non potest esse sini iactura vera vel apparente alterius. Certant enim de honore pari: & quia sunt vicini: honos vnius in dedecus alterius redundare videtur vulgo: cum opposita iuxta se posita clarius elucescant. iurgia auti vicinorum subditorum ignem belligerandi praebet. Fac namque inductionem per totius Europae regna vicina: & cones maliuolentia iter illa inuenies. Hic verum habet vei bum poetae. Inuidet figulus figulo. Et non modo in variis regnis hoc prouenit: sed nec duo domini vicini in eodem regno aequales bene conveniunt. Interdum tamen a prude tibus regibus ob matrimonium / vel inimicitiam in tertium vt Aristoteles loquitur de solertia, fit pax ad tempus.
⁋ Ex quo sequitur quod hellum plerumque fieri inter haec duo regna, non arguit hunc populum esse fallacem vl malum plus quam alium. Si enim omnes homines essent boni, inter illos non contingerent bella. sed non arguitur specialis malitia: quia non consequitur: Galli cum Hungaris conveniunt: galli non sic vnionem habent cum Ita lis: ergo ltali sunt peiores Hungaris.
⁋ Secundo patet quai solorum prudentum regum est scire nutrire pacem in regnis vicinis. Cum enim magnae sint inclinationes ad bellum, difficile est illis obuiare. Hoc autem imprudentibus & temerariis non est datum: et si nullum interstitium mediet, vt mare, montes, vel obstacula, tanto difficilius est.
⁋ Tertio patet. quod reges debent ad hoc summopere niti. Nam regum est procurare illud quod conducit ad bonum animae & corporis in subditis & in seipi sis: sed hoc per pacem fit. In tempore namque belli deuotio nulla: omnia sunt in motu: iactura bonorum fortunae sine mensura. & plus reges in hoc laeduntur quam re liqui. nam malefactores fugientes iustitiam de vna regione in aliam vagantur: reges sua expendunt: nunc laeti si sui victores extiterint: cras ob suos victos tabescent: ita vt extrema gaudii luctus occupet.
⁋ Quarto patet quod inter regna vicina est potissima causa dispensandi pro matrimonio: ita vt hic pontifex possit dispensare in omnibus gradibus non prohibitis de iure naturae. Hic enim est auctoritas dispensantis & rationabilis causa. Vlterius patet: nihil ponderis habere quod hic populus gentem vicina instabilem & malam reputat & contra. ratio est sortes a. regni sibi & suis afficitur facile credens mala quae de hoste dicuntur ob piam affectionem ad vnam partem, & prauam ad oppositam.
On this page