Quaestio 2
Quaestio 2
In quo virginitas consistat; et an sit virtus
⁋ Distinctionis Trigesimae Quaestio Secunda. Ecundo quaeritur. In quo virginitas consistat: & an sit virtus. Pro quaestionis solutione notato quod virgo a viridiore aetate appellata est. Matres enim saepe virgines C idicuntur. vt apud Virgilium in Bucolicis Pasiphae, quae trium liberorum mater erat Ah virgo infelix quae te dementia cepit ? Theologi tamen non sic capiunt / sed longe aliter. cuius rei diuersitas ex dicendis nota euadet.
⁋ Virginitas actualis prout est virtus sic describitur. Virginitas est volitio in illo qui non cognouit vel in illa quae non est cognita: qua vult seruare suum corpus ne polluatur per opus libidinosum secundum dictamen recti rationis. Alio modo definitur omittendo dictame rectae rationis: & sic non est semper virtus. nam fatuis virginibus convenit. Adhuc tertio modo capitur apud vulgo loquentes pro illo qui nunquam cognouit: & pro ea quae nondum est cognita per carnalem copulam: licet nullum actum vnqui habuerit de corpore seruando immuni a venereis. Haec acceptio est recepta alioquin multas simplices iuuenculas, virgines nullo modo diceremus, contra vulgatum modum loquem di: quia talia proposita actualia nunquam habuerunt Corrupta etiam quae habebit corpus reintegratum in patria, potest aliquo modo dici virgo. Ex isto patet quod aliqua est virgo quae habet propositum temporarium de virginitate seruanda: saltem si nubere non intendat. sed de ea quae intendit nubere / post hac loque mut. Secundo patet quod propositum seruandae com tinentiae in cognita non est virginitas. vt patet per definitionem. nam terminus virgo est connotatiuus pro homine supponens: connotando quod non fecit actum ad cognitionem sufficientem. vel quod non est cognita: nec hoc voluit. sed si voluit, ante completionem actus emendat per poenitentiam. Schiaticus enim non cognoscens vel spado faciens quod in se est ad cognoscendum: vel aliter contra naturam delinquens, non est virgo.
⁋ Hoc supposito ponuntur conclusio nes duae. Prior est. Virginitas est virtus. Probatur Omnis actus in medietate consistens inter excessum & defectum / est virtus. virginitas est huiusmodi. igitur. Consequentia tenet cum maiore. minor sic ostenditur. Aliquis potest excedere in venereis vbi non oportet & quando non oportet. aliquis etiam potest deficere: quod notum est si vxorem habeat. etiam non habens qui deberet vxorem ducere deficit. ergo in medio est virtus. Secunda conclusio. Virginitas est pulchra & excellens virtus probatur. virtus & ars sunt circa difficile. ii. Ethicorum. Difficile autem est ab omnibus venereis abstinere: quod pet virginitatem fit. Insuper virginitati debetur aureola virginum. vt patebit distinctione. xlix. huius. ergo est virtus excellens.
⁋ Contra priorem conclusionem arguitur Nulla virtus per virtutem corrumpitur: virginitas per castitatem coniugalem amittitur: ergo virginitas non est virtus. maior probatur: quia sicut omne verum vero consonat. i. Ethico. viii. sic virtus quaelibet cuique virtuti est com possibilis.
⁋ Respondetur negando maiorem: quando virtus vel eius actus est opus consilii. Aliquis enim potest esse virgo sine voto: & habere propositum seruandi virginitatis pro tempore / vel perpetuo: quae per conlugium licitum & meritorium corrumpitur. Et licet possit habere propositum eiusdem speciei cum est comiunx: tamen non habet amplius virginitatem: siue actus categoricos castitatis, siue conditionales habeat
⁋ Secundo. ponatur Berta habens habitum intensum virginitatis & actum: cognoscatur inuita & renitens tunc sic arguitur. In hac virginitas amittitur vel amittitur virginitas. sed nulla virtus inuito aufertur. igitur. Hic a variis vario modo respondetur. sed dico quod corrumpitur virginitas. Contra hoc arguitur. non est necesse habitum illum corrumpi: qui augeri potest. Hic dicit Martinus magister: quod ille habitus non corrumpitur: sed non inclinat in similes actus eiusdem speciei specialissimae entitatiue vt antea: sed in similes qui aequalent in merito virginitatis. Integritas enim corporis existens cadit in ratione obiecti virgini tatis. propterea integritate amissa desinit illd obiectum: & per consequens non potest virginitas haberi: nec propositum actuale eiusdem speciei specialissimae quemadmodum notitia intuitiua non manet obiecto absente vel corrupto. Haec positio est nullius momenti. nam quaero quid in viro corrumpatur: & responde, re non potest. Secundo ponendo quod deus miraculo se teneat claustra pudoris integra in muliere cognita, & quod sit penetratio corporum: iam potest habere propositum actuale eiusdem speciei. & sic meretrix erit virgo. Tertio sequitur quod corrupta ferro in iuuentute: hoc est si claustra virginalia sint in iuuem tute corrupta: non possit esse virgo: cum non pos sit habere propositum sufficiens ad virginitatem secundum eum. Quarto, falsum est quod mulieris integritas corrumpitur: sed solum corrumpitur integritas mulieris. Partes enim quae fuerunt integritas manent: sed non manent integritas. Quinto, si Berta habeat pro positum actuale virginitatis antequam cognoscatur non video quin ipsa cognita possit talem actum in specie entitatiua continuare vel similem elicere: non autem in tali denomnatione. Et licet actus voluntatis depem dens a notitia intuitiua: & actus ab abstractiua de pendens differant specie: non potest hic ad illud confugere. & ratio est: quia de tali obiecto non oportet mulierem habere notitiam intuitiuam, siue obiectum sit, siue obiectum non sit.
⁋ Propterea dico qui uando ipsa est cognita, desinit esse virgo: & potest habe re similem actum in specie specialissima entitatiue non autem in specie specialissima moris & accidentali. nam postqui ipsa est cognita, non est amplius virgo: nec eius habitus virginitas. sicut si actus esse continuatus per vnum tempus in cuius priore parte ipsa esset incorrupta: & in posteriore cor- rupta: primo actus ille esset virginitas: & postea idem actus desinit esse virginitas: & incipit esse viduitas, si vir eam reliquat, & ipsa caste viuat. Eo dem modo de habitu: quamquam habitus ipse a virginitatis actibus emersit. hoc enim non sufficit: sed requiritur cum hoc quod suppositum habitum homionus sit virgo in corrupta, siue ipsa consentiente siue renitente. Nullus enim habitus vel actus denominatur virgo. alio uin virgo posset parere in sensu composito: quod apud vulgo loquentes reputatur inconveniens. habitus autem ille qui prius erat virginitas, inclinabit in actus de seruanda castitate eiusdem speciei specialissimae entitatiue cum virginitate: sed non erit virginitas ob defectum connotati termini virgo: quia virgo non supponit amplius pro aliqua postquam ipsa est corrupta. Ad multas auctoritates insinuantes quod corrupta corpore / incorrupta mente adhuc manet virgo, dicatur quod intelliguntur de virginum aureola: & quod sic corruptae non peccant: quia non est in earum ptante non corrumpi corpore. quare eis non imputabitur. Quia sint auctoritates docentes violente corruptas, esse virgines: videre est apud Augustinum primo de ciuitate dei longiuscule. in libro de duabus animabus. & in primo de li. arbi. & Hieronymum in epistolam ad Romanos.
⁋ Tertio arguitur. Omnis virtus amissa est reparabilis. virginitas amissa non estreparabilis: ergo virginitas non est virtus. consequentia est in Baroco. Minor patet per Hierony mu in epistola ad Eustochium. Audeter loquar cum deus possit omnia / suscitare non potest virginem post ruinam.
⁋ Respondetur. cum illa qualitas est amissa: non est amplius virginitas: licet propositum eius de specie specialissima actuali vel habituali recuperetur. immo licet idem actus numero reparetur a deo: nunquam tamen redit virginitas propter connotationem termini. Aliqui nanque termini supponunt pro aliquo connotando talem qualitatem subiecto inhaerere siue corrumpatur semel / siue non. & tales termini propter vnicum defectum connotationis adhuc pro illo supponunt pro quo prius supponebant. vt albu sciens. Alii vero pro subiecto supponunt connotando quod nunquam ceciderunt actualiter in actum exteriorem: & si ceciderunt non supponunt pro eis amplius defectu connotationis. vt hoc complexum status innocentiae post peccatum primorum parentum & poenitentiam pactam. Licet enim quilibet fuerit in gratia & omnis peccati expeors: status innocentiae non recuperabitur. simiter hoc complexum, nunquam peccat: num quam cecidit ad terram, post casum in terram non amplius supponit pro illo pro quo supponebat. Sic est de ilIo termino (virgo) qui connotat quod subiectum eius nunquam fuit corruptum libidinose. Virginitas tamen amissa ante coniunctionem carnalem est recuperabilis: & qui sic eam recuperauit decedens aureolam virginum habebit. Virginitas enim connotat quod num quam eo cidit: vel si cecidit ante carnalem copulam recuperatur per displicentiam: post copulam vero recuperari non potest.
⁋ Quarto arguitur. Omnis virtus cuilibet est bona. virginitas non est cuilibet bona: ergo virginitas non est virtus. minor probatur. nam si omnes essent virgines / periret mundus: ne esset hominum procreatio: neque etiam forent homines solliciti laborare in mundo. maior patet de temperantia / fortitudine / prudentia et aliis. Respondetur. quod est vni virtus / alteri non est virtus: capiendo virtutem tam pro actu quam pro habitum. Si autem intelligas quod est vni virtus, cuilibet est bonum et virtus: illam nego, nec enim regi nec reginae virginitas est bona. similiter castitas coniugalis non est bona religioso / sacerdoti / vel virgini: immo eis competere non pot. aliquamrum namque virtutum est incompossibilitas: quia non dicuntur tales nisi taliter se habeant. modo non possunt taliter se hatre inter se. vt virginitas & castitas ommuniugalis. Et licet cuilibet non obligato ad contrahendum virginitas esset bona vel vouere castitatem: vt patet ascedendo: tamen toti multitudini non eri oona. sicut non sequitur: quilibet homo est vnus solus homo: vel potest stare in bibliotheca mea: ergo tota multitudo est vnus solus homo: vel potest esse in bibliotheca mea. nam aliquod praedicatum cuilibet supposito alicuius multitudinis licite conuenire potest: & non toti multitudini. similiter aliquod praeceptum toti multitudini competit: & paucis vel nullis partibus eius: vt de generatione, nec oportet aliquem esse super hoc solli citu an hoc preceptu seruetur: cum ob pronitatem & propensionem ad libidinem philuroes illi actui vacent quam oporteat, lc dubitatur de paruula duodecim annorum, quae habet hoc propositum: u volo corporis mei integritatem seruare: vel melius volo me seruare ab actibus libidinosis ad vigesimum annum vsque & non vltra. Re spondeo. Ipsa multifariam potest se habere. vel habet istum actum, volo praeseruare me a venereis per octo annos futuros, vel ad vigesimum annum vsque: & talis actus est virginitas. vel habet duos actus: vnum, volo praeseruare me a venere ad vigesimum annum vsque. alium, volo dare vsum corporis mei viro quem capiam post vigesimum annum Et de illo secundo est difficultas sub qua specie contineatur, non enim est actus virginitatis: nec vi duitatis. oportet ergo includatur in castitate coniugali. alioquin diuisum latitudinem membrorum diuidentium exuperabit: cum talis actus sit castitas. Forte dicis. secundus actus est castitas coniu galis. Insto: ergo non omnis castitas elicita a virgine est castitas virginalis: & per consequens nec omnis castitas elicita a coniuge est castitas coniugalis. patet de illo actu in quo ipsa oblectatur de virginitate praeterita ante matrimonium: qualis est iste, placet mihi quod seruauerim virginitatem meam ante matrimonium, secundum illud Aeneae. Forstn & haec olim meminisse iuuabit. Respondeo. vt vi des oportebit nos aliquam harum partium eligere: aut diuisum excedet membra diuidentia: puta non omnis castitas est virginalis / vidualis / aut coniugalis: aut aliqua castitas elicita a virgine est coniu galis: aut virginitas est volitio dandi suum corpus alteri. Et malo in alterum duorum vltimorum incidere: & do tertium membrum quod vterque actus est virginitas. sed prior est virginitas melior & magis spectans ad virginitatem. secundus autem actus est virginitas per accidens, hoc est ratione subiecti: quaelibet enim castitas in virgine est virginitas.
⁋ Et pro maiore intelligentia huius notato quoi istic dabis tres gradus virginitatis. primus est actus quo aliquis vel aliqua vult seruare perpetuo se a venereis / quando parest. Secundus actus quo quis vult seruare se immunem ad tempus a venereis. Tertius est actus quo vult dare corpus suum alteri pro tempore & loco. primus actus est optimus: tertius infimus. Si cuipiam placebit dicere quod iste actus de quo dubitatur / sit castitas coniugalis: nec repugnet virginem habere actum castitatis coniugalis: is non nimis late a ratione deuiare videbitur. sed non tantum placet. ratio est: quia pari ratione dicere debebit quod coniunx habet actum & habitum castitatis virginitatis: & quod sit virgo. Nec sequitur, decedit virgo: ergo habebit aureolam. quia hoc intelligitur de simplici virgine. modo ista est mixtim virgo: hoc est, ipsa est virgo & coniunx: copulatim an copulatiue / non insisto. Sed tunc est dubium de illa, an habebit aureolam virginum si sic decedat: puta illa quae est citra annos nubiles. & habet propositum temporarium: vult tamen nubere pro loco & tempore. & potest dici quod sic. Sed iam aliud oboritur ambiguum: vbi esset idem actus numero quo aliqua vult seruare se expertem a venereis ad certum tempus vsque: & deinceps habere virum. secundum illa quae diximus paulo superius: talis erit simpliciter virgo semper manens in latitudine virginitatis: tamen ille actus est mixtus ex duobus gradibus virginitatis: vt est de vsu & fruitione. Si quis autem voluerit ea tutari que immediate ante diximus: oportebit concedere eim dem actum numero esse castitatem virginalem & coniugalem. & sic vidua poterit habere eundem actum qui est viduitas & virginitas: vel eundem actum qui est viduitas & castitas coniugalis.
⁋ lam vidisti quid sit virginitas: & quomodo ante carnalem copulam virginitas amii sa sit recuperabilis: & ex consequenti quae nunc est meretrix postea per poenitentiam incipiet esse virgo. sed per actum exteriorem virginitas amissa- non est recuperabilis. Ex quo sequitur quod duae aequaliter peccant: & aequaliter peccata per poenitentia emi dant: sed in vna virginitas recuperatur: non autem in alia. hoc patet de duabus virosis in carnalem copulam aequaliter consentientibus: quarum vna est tantenm cognita: altera autem non: sed per eam non stat: cum actus exterior manente vniformitate in actibus interioribus nihil malitiae actui interiori adiiciat: quai si poenitudine ducatur, patet propositum. Et ex consequenti conceditur quod duae aequaliter peccantes & me rentes erunt: quarum vna habebit virginum aureolam: non autem altera. Aureola est quodda praemium accidentale praeseruationi ab actu libidinoso respondens, & non pro corporis integritate. nam siqua violente cor rupta fuerit: prorsus renitens quantum potest: ipsa aured lam virginum habebit: quia non consensit in opus libidinosum: sed & restitit quitum potuit: vel saltem quantum tenebatur si pure passiue se habebat sine consensu. Non resistens autem vbi virginitatem per resistentiam seruare poterat: non habebit aureolam: sed est meretrixs quae cognita inuita / si postea consentiat in hanc conmixtionem carnalem: irrecupabiliter virginum aureolam amittit: non per vnum illorum: quia non per solam copulam carnalem: bene tamen virginitatem sic amittit: sed per complacem tiam sequentem carnali copulae iunctam. Forte non sic erit in polluta noctu ipsa dormiente / cui postea placet pollutio: quia ista hoc modo se habens non pons parere. secus est de violente cognita, nec aequaliter peccare vel non peccare arguit virginitatem recupera bilem vel irrecuperabilem.
⁋ Praeterea dico quod contingit virginitatem amitti / semen non diffundendo, quod patet in frigido / eunucho / octogenario / ebrio / & huiusmodi. in seminis enim resolutione virginita amittitur: sed per tactus / oscula / vel venereorum auditum non est seminis resolutio: sed alterius humoris. Nan vt naturaliter loquentes dicunt, e membris genitalibu triplex egreditur humor. quidam vrina. secundus semen quod ad generationem prolis natura ordinauit. tertius me dius qui naturaliter ab aliquibus impudicis adolescentibus egreditur etiam violente cum de venereis cum voluptate loqui audiunt. Huius tertii humoris egressio nihil facit ad virginitatis amissionem: prinde acsi non egrederetur caeteris paribus. sed contingit bene virginitatem cum illo humore perdi per actum voluntatis: sed hoc non pertinet ad virginitate.
⁋ Vlterius dico quod interdum aliquibus virginitas est illicita vt regi prolem non habenti: quomodo erat in principio naturae institutae: quia tunc praeceptum, Crescite & multiplicamini, obligabat omnes pro loco & tempore. vnde si Abel vixisset / matrimonium contraxisset, sicut Cain. Et in lege Mosaica sterilitas erat opprobrium: & foecunditas benedictio. secundum illud Psalmographi. Vxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut nouelle oliuarum in circuitu mensae tue. Ecce sic benedicetur homo, qui timet dominum. psal. cxx vii Et per locum a contrario sensu, qui non habebat hanc foecunditatem / saltem apud vulgus maledicebatur: vel per legem commune. dispensante autem deo semper pulchrius erat seruare virginitatem. vt videre est de Helia: & Hieremia. in cuius libri prologo Hio ronymus dicit. Virginitate sua euangelicum virum Christi ecclesiae dedicans. & Hieremiae. xvi. Non accipies vxorem: & non erunt tibi filii, & filiae in loco isto. hoc est in ludaea. In Aegypto autem semper erat in vexatione: quare non est verosimile quod illic vxorem duxerit. Diua virgo quoque & Ioannes baptista caelitus erant sinspirati de virginitate seruanda. ipa enim erat prima in qua virginitas plurimum laudata est. vnde dixit Psa mog. Adducentur regi virgines post eam. psal. xliiii. Si filia lepte & Plato ob vulgus defleuerint virginitatem: nihil improbitatis in virginibus concluditur. Tamen cum virginitas in lege gratiae sit consulta: iam est multo speciosior coniugio, & vxoris foecunditate. Et licet tota multitudo quo ad aliquams sui partes adhuc ad coniugium obligetur: tamen non quodlibet suppositum obligatur: immo paucissima. Nec oportet oculum ad hoc dirigere, quo modo illud praeceptum, Crescite & multiplicamini. nunc adimpleal in tota multitudine: cum homines ad coniugium propensos videamus. Amplius si aliqua virgo fuerit nolens corrupta: habitus eius non amplius inclinat in actus virginitatis. bene tamen inclinat in actus eiusdem speciei entitatiue: quia nunquam habitus acquisitus immediate inclinat in actus alterius speciei essentialis ab actibus a quibus emersit. Martinus autem tenens oppositum omnino praeter rationem loquitur. Ex quo sequil quod habitus qui fuit virginitas inclinat in actus vidui tatis vel virginitatis. Secundo sequitur quod virginitas inclinabit in viduitatem immediate. Dixi (imediate quia mediate inclinat in actum alterius speciei entitam tiue. vt habitus praemissarum inclinat mediate in assensum actualem conclusionis. hoc nihil aliud est dicere quam habitum aliquem concurrere ad a. suum actum: & quod a actus eius inclinat in b actum alterius speciei ab a propterea iste habitus dicitur mediate in talem actum be. inclinare
On this page