Text List

Quaestio 25

Quaestio 25

An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

QVaeritur secundo de furto (& est huius quintaedecimae distinctionis quistio vigesimaquinta) an furtum sit veniale an mortale in casu sequenti satis vulgari: sed quem non vidimus plene resolutum, & fortasse nec nos penitus omnem difficultatem in argumento emergentem reserabimus. Et quia ipsum est nodosum, tangamus pro modulo quae occurrunt nobis: primo venam argumenti aperiendo. Sit vnus cumulus granorum in horreo Melros. auferat Sortes omnia grana sensim: num quam duo simul, sed semper vnicum. habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana: sic.ilie volo capere a. granum. volo capere b. granum. & quandocumque aufert vnum granum habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum: num quam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia. Tunc sic. in casu verum est dicere, Sortes euacuauit horreum sensim auferendo grana: & tamen non peccauit mortaliter: & si in hoc casu non peccauit mortaliter non inuenies furtum mortale. Si dicas non peccauit mortaliter: in fine sic callide subtrahendo dabis occasionem auferendi omnia bona sine nortali. Item habens distinctas volitiones occidendi tres viros plus peccat quam habens volitionem occidendi tres copulatim. alioquin volens occidere infinitos infinite peccaret. ergo habens plures volitiones distinctas cadentes super plura grana plus peccat quae habens vnam cadentem super magnam congeriem granorum. sed auferens congeriem sic per vnu actum / duos / vel tres mortaliter peccat: ergo &c.

⁋ lam probemus quod non peccauit mortaliter. vel in ablatione primi grani & hoc non, vt constat: nec in ablatione secundi grani quia eadem est ratio: & sic de qualibet alia volitione eiusdem speciei specialissime: quae volitiones cadunt in obiecta similia: & dependent a similibus notitiis abstractiuis vel intuitiuis. Forte dicis. ablatio decimi grani est peccatum mortale: hoc est volitio auferendi decimi in virtute praecedentium: sicut vltima gutta cauat lapidem in virtute praecedentium. Sed contra. decima est eiusdem speciei vt dictum est cum aliis volitionibus: & si fuisset prima non fuisset morta lis: ergo nec in vltimo loco: alioquin auferens post nouem alios, mortaliter peccaret. Item analogia de cauatione lapidum non conducit. Et quia per illam forte effugium quaeris: & est in omnium ore: eam impugnabimus. & hoc sic. Vel prima gutta aliquid a lapide aufert: vel nihil. si secundum: pari forma nec setunda gutta aufert, nec tertia: cum sit par ratio: ergo nulla gutta cauat. Dicis. prima & secunda dispo- nunt ad cauationem: sed vltima virtute illius dispositionis cauat. Quaerorquam sit ista dispositio vel mol lificatio. nam lapis non videtur mollior solito. & cum nulla forma substantialis producatur: non est aliqua praeuia dispositio. Respodetur concedendo quod quaelibet illarum volitionum est eiusdem speciei essentialis entitatiue, sed non sunt eiusdem speciei in genere malitiae.

⁋ Oportet autem videre secundum iudicium prudentum quando sit notabile damnum illatum proximo, vel potius notabile bonum ablatum a proximo. vt auferre a rege Francorum tres vel duos duodenos non est ei nocere notabiliter: sed aufertur ab eo notabile bonum: quia per illam pecuniam po terat mereri, eam dando pauperi. Considerandum est itaque si esset prudens, vel aliquis iustus propinquus, diceret: non est notabile bonum ablatum adhuc: licet male actum. & interdum diceret: nunc est notabile bonum ablatum: quia mediat instans inter notabile bonum & non notabile: in quo quidem instanti verum est dicere: nunc est primo notabile bonum ablatum: vel nunc non est notabile bonum ablatum: sed immediate post hoc erit notabile bonum ablatum. Et do secundum: alioquin dabis minimum mortale circa talem materiam cum tali intensione graduali & circunstantiis. Prudens ergo diceret Sorti, nunc desiste: siali ud vltra auferas, mortaliter peccabis. Et le nos lateat an in fine ablationis istius grani sit maximum non damnificans, vel illius: tamen scimus esse statum in fine alicuius. frequenter enim scimus indefinitam: & de qualibet singulari dubitamus. vt haec est scita a me, in die aliqua stella est supra nos: & quelibet singularis mihi dubia. Si conscientia viri dictet ei quod si auferat plus: notabiliter aufert & mortaliter peccat: tunc mortalitet peccat contraueniendo conscientie erroneae. Si non notabile bonum in rei veritate sit ablatum: idem est, licet peccatum sit mi nus si vehementer dubitet. sin habeat scrupulum leuem, non oportet. Si vero aufert notabile bonum: dato quod conscientia ei dictet quod non est notabile bonu: mortaliter peccat contraueniendo praecepto dei de furto.

⁋ Ex isto sequitur: quod quando maximum non damnificans est ablatum, si aliquid vltra auferatur quantuncumque pusillum: est mortale peccatum: & sic ablatio vnius grani immo cuiuscumque partis proportionalis vnius grani facit mortale peccatum non absolute sed in virtute praecedentium. Quo fit vt non sit idem in ablatione primi grani & vndecimi. vocemus decem grana gratia exempli maximam multitudinem non damnificantem: vt est de cauatione lapidum. Item si post ablationem decem granorum poeniteat intendens restituere: sed reuocetur mox nolendo restituere: sed auferendo vltra aliud mortaliter peccat: quia capit notabile bonum. Sed quo ad analogiam impugnatam dicitur: quod quaelibet gutta aliquid de lapide tollit: sed primu ablatum est insensibile: secundum etiam insensibile: & stat totum ablatum adhuc esse insensibile. deinde in fine quarti vel quinti casus erit vnum sensibile: & tunc erit cauatio parua. In secundo autem casu semper plus cauatur qui in primo propter maiorem intercapedinem in ter guttam & terminu ad quem: & meliorem vnionem in recipiendo. Si dicas. tunc tandem lapis perfora retur. conceditur quantuncumque spissus & firmus. sicu non quaelibet depressio nasi denominat virum simum, sed notabilis depressio.

⁋ Sed contra istud arguitur. oportet ergo dicere quod Sortes peccat veniali ter & mortaliter sic auferedo. hoc est inconveniens, igitur. quod sequatur patet. ascendendo a non peccato prius transit per veniale tamquam per medium qui per mortale: ergo ablatio quinti grani (gratia exempli)erit venialis: & sic de quolibet grano ad decem vsque in clusiue: & ablatio vndecimi grani erit mortalis. & sic ablatio eius erit peior qui decem volitiones praecedentes. immo ablatio minimi naturalis vndecimi grani.

⁋ Respondetur primo ad materiam argu menti, quod stat capere decem grana vel racemos sine peccato: videlicet propter sitim vel famen, vel ad videndam naturam terrae: quando dominus rationabiliter vel let illud si esset praesens, vel rationabiliter velle deberet si sciret: tuc enim non pecco quoquo pacto. Et ponamus quod quinque grana vel spicas capiam sine peccato: ibi dadum est maximum non damnificans citra veniale: rursus a quinque ad decem maximum non damnificans quo ad mortale: ita vt ablatio cu iussibet grani sub quinque vel quinti sit non peccatum: cuiussibet autem ablatio inter quinque & decem, etiam deci mi sit venialis: & supra decimu mortalis. Et licet sint duo maxima non damnificantia: vnum citra vel niale: alterum citra mortale: de secundo tamen potissimum loquor. Quamuis etiam non procedatur semper a non peccato ad mortale per veniale tamquam per medium: tamen hic proceditur dato quod fuerit consensus deliberatus auferendi alienum paruum. Conceditur ergo quod ablatio minimi naturalis supra decem erit perior qui ablationes omnium partium praecedentium, quia in eo aufertur notabile bonum. pro mortali vocetur b. primum notabile bonum: pro veniali a. sed hoc est propter habitudinem ad praecedentia grana. Et eodem mo oportet dicere quod ablatio dec mi grani est peior quam ablatio noni, & ablatio noni peior quam octaui: & sic ad quintum vsque, vbi est non peccatum. Et concedo quod sic auferes mortaliter & venialiter peccat. Forte dicis, non inconvenit mortale integrari ex venialibus praecise: sicut magnum pondus ex paruis conflatur. & hoc vult Alanus inquiens. De minimis granis fit maxima summa caballi De minimis mendis non veniale malum. Si intelligat vt verba sonant, delitat, nec de eius errore curo. venialia enim frequinter disponunt ad mortale. An autem quaelibet pars peccati mortalis sit mortals, alibi inquirimus.

⁋ Sed dicis: ponamus quod aliquis eliciat in instanti vndecim volitiones distinctas auferendi vndecim grana: non possum tunc recurrere ad vnum actum in virtute praecedentium: cum nullus actus praecedat: ergo in illo casu quilibet actus erit venialis, & necessarium est dicere quod auferens totum cumulum solum peccat venialiter, vel quod mortale ex solis venialibus conflatur.

⁋ Respodetur. admitto casum. licet enim voluntas non possit habere vndecim act distincte simul: non euitatur difficultas capiendo obiecta maiora vel grana, sicut malum punicum est in duplo maius in Aegypto quae in Vasconia. tunc enim potest habere quinque vel sex actus: & dico quemlibet illorum actuum esse mortalem: quia aequa est ratio in omnibus & si vnus sit non peccatum vel venialis: eadem est ratio de omnibus.

⁋ Ex isto autem non sequitur quod tangitur inter arguendum de decem volitionibus successiue elici tis, quod mortale ex venialibus componatur: cum quilibet illorum actuum, de quibus in vltima obiectione, sit venialis, quia sic decedens puniretur solum per finitum tenpus in purgatorio vel in infemo. sed non datur actus commissionis quoquo pacto ex venialibus resultans. Ratio quare illorum qulibet est mortalis, est, quia nunc laeditur proximus notabiliter: & hoc mihi constat. & de requalitate rationis actuum hanc canm addiderim, alioquin dicere oportebit quod a principio intendens successiue hire decem actus per cautelam, per quemlibet actum peccaret mortaliter. Sed cum possit dari discrimen in actibus, non apparet esse idem: sed iste sic intendens a principio peccaret mortaliter per vnum actum. scilicet volo auferre vndecim grana successiue per distinctos actus vndecim: vt sit sophisma. et iterum in. xi. actu peccaret mortaliter. sed sic quemlibet alium actum voluntatis se cluderet habendo illos vndecim actus successiue: vndecimus autem actus primo esset mortalis. lstud potest colorari per id quod dicirurcitct. ad le. Aqui. l. ltem. S. Sed et si seruu. vbi similis casus de percussione incidit. Sid dicis. si cum vnuscilis. Sortes hae vndecim actus in eodem in stanti elicitos circa totidem grana, quilibet est mortalis, & cum Plato successiue elicuit vndecim actus: vndecimus primo est mortalis: Sortes vndecies plus peccaret quam Plato: non stemus in venialibus Platonis cum excessus mortalis super veniale sit sicut linea ad punctum. Dicitur hoc non oportere: quia stat vnum mortale esse peius aliis duodecim. Potest tamen homo non insulse dicere de eo qui intendit sophistice sic grana auferre, dato quod successiue actus voluntatis habeat: quod quilibet eorum sit mortalis: & idem sit instantanee & partibiliter illos actus habere. Sed contra totum istud arguitur. si Sortes auferat a cumulo decem grana: Plato superueniens auferens vnum granum peccaret mortaliter. cum auferat notabile bonum. Item ponatur quod vnus auferat a variis cumulis congeriem granorum pro onere caballi: sic scilicet vt a quolibet auferat praecise vnum granum videtur quod non peccabit saltem mortaliter: cum a nullo capiat notabile bonum.

⁋ Ad primum dico. vel Plato scit Sortem tunc abstulisse decem: & sic concedo quod peccet mortaliter. & ita apparet quod quilibet auferes vnum granum si sciant de se inuicem, peccat mortaliter si nesciat, non oportet: quia nescit de ablatione notabili. & Sortes solum peccauit venialiter. Interdum enim minus auferens plus peccat: vt si Sortes in can pis habeat tres panes, quorum quilibet sufficiat succurrere suae extremae necessitati: Plato primo auferat ei duos: postea Cicero vnum: hic plus peccat qua ille. Sed dicis. Ponamus quod nolint restituere: Sortes dicat: ego peccaui solum venialiter auferendo: nec teneor restituere sub poena peccati mortalis Plato dicat: minus abstuli quam Sortes: sed ipse non tenetur restituere sub poena peccati mortalis: ergo nec ego. Dico quod Sortes in illo casu tenetur restituere sub poena peccati mortalis / licet solum peccauerit venialiter auferendo. nam si mille abstulerunt mille grana ab vno cumulo: quilibet eorum peccauit venialiter auferendo, vel forte non peccauit. et si postea sciuerint de se inuicem quod paterfamilias notabiliter laesus sit: tenentur omnes restituere sub poena peccati mortalis. alioquin fraudaretur innocens suis bonis. Sed si omnes restituerent vno dempto, & ipse clanculum abiret cum suo grano, non oportet ipsum peccare mortaliter hoc retinendo.

⁋ Ad aliud vbi ponis vnum callide furari a variis / puta Cacum: talem non excuso. Alioquin auferens a communitate Venetorum & Romanorum in diebus quibus Roma floruit: & nunc a coenobitis nostris, non peccaret: cum a nullo capi at notabile bonum, sed a communitate. Si dicas. habent subordinationem ad quandam vnitatem: vt coenobitae ad abbatem: Veneti & Romani ad senatum & ad patricios. Idem dico vbi nulla esset subordinatio: quia sufficit quod sit notabile bonum ablatum de se. furari tamen a pauperiore est maius peccatum caeteris paribus.

⁋ Pro tota hac materia capiatur haec scala ascendendi ad intelligendam solutionem. Percutiat Alexander Macedo Clitum vndecies: ita vt primus ictus non sit ad mortem vsque, sed parum laedat: sic vt stet esse veniale peccatum, & sic de aliis ictibus. interim videns charissimum Clitum debilitatum in decimo ictu, iudicat vel sapiens iudicaret, si amplius percutiat, occidet vel non tabiliter laedet amicum Clitum. Vel si constat quod non omnis pforatio carnis inducit mortem, ponatur quod penetra: tio decem partium non inducat mortem / sed bene vndecim sensim: Brutus mittat pugionem in cor lulii Caesa ris / & constet Bruto per reuelationem ab Aesculapio vel Hippocrate: tunc posterius semper amplius peccat. Et idem est in proposito argumenti principalis: hoc dempto quod vnum peccatum est circa maius obiectum & peius qui aliud.

⁋ Sed contra totum illud arguitur. Volitio vndecima est improportionabiliter maior decima: sicut mortale transcendit veniale: quia notabile bonum aufertur: ergo duodecima volitio erit morta lis improportionabiliter maior vndecima volitione quia videtur eadem ratio.

⁋ Respondetur negando consequntiam. sicut aliqua concauitas nasi non sufficit denominate virum simum: & ponatur quod decem paruae depressiones non sufficiant: & vndecima primo sufficiat / vel decima depressio est vltima non sufficiens, non qualibet sequens vndecimam depressionem, simitatis sic variat denominationem.

⁋ Interdum pro solutione argumenti ali ter imaginatus sum / vce quod sic furans grana pecca bat peccato omissionis mortaliter: & mouebar ex illo / quia videbatur mihi aequalis ratio de quaelibet voli tione cadente super vnum granum siue primo loco / vltimo / vel medio. & quia non videbatur ratio quod totiens peccaret mortaliter quot essent actus: vel quod nullo modo peccaret mortaliter: incidi in hoc quod peccat peccato omissionis: cum nulla commissio sufficere videretur. Omissio fuit hoc modo. tenebatur in praesentia obiectorum habere vnum nolle efficax auferendi alienum: quod quia non habet peccat mortaliter omittendo. sicut occidens in ebrietate vel in dementia exterius peccat secundum vnum modum dicendi: & actus exterior est malus: & tamen nullus actus interior malus respondet. vbi videtur esse confugiendum ad vnam puram omissionem.

⁋ Sed contra istud arguitur. tunc sequitur quod quam primum tu venires in bibliotheca meam, tenereris habere vnum nolle auferendi libros meos, & in foro vel in templo respectu cu iussibet obiecti concupiti esses deuinctus habere tot nolitiones, quod videtur absurdum & falsum. Pari forma quando haberes actum malum voluntatis, peccares peccato omissionis. patet: quia esses obligatus non habere istum actum: & eu habes: igitur. Licet haec argumenta viderentur responsioni imponere silentium, nisus sum tamen respondere. Ad primum nego consequntiam quando obiectum praesentatur in praesentia locali. secus e quando praesentatur obiectiue: quando homo exit in actum exteriorem: qui quidem actus non habet tam malum actum interiorem quam est exterior reputatus a prudentibus modo exterior acceptio alieni est mortalis: & non videtur quis actus interior sit mortalis in casu. Secundum argumentum ferme ae qualiter procedit contra omnem opinionem. concedo quod tenetur non habere illum actum: & qui eum habet peccat peccato commissionis. tunc autem solum homo peccat peccato omissionis quando omittit habere actum quem tenetur habere: quod non contingit in proposito, non enim tenetur habere nolle, quando est actus interior tantae malitiae quantae exterior reputatur a sapientibus. Siquis voluerit conformiter huic modo dicere: dicat. placenmihi magis prius dicta. Possumus enim seruare tantam malitiam in actu interiore vt superius nisi sumus ostendere: quanta a prudentibus ponitur in exteriore. Malitia namque actus exterioris ab interiore pendet. Propterea satius est in radice loquem do confugere ad interiorem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 25