Quaestio 30
Quaestio 30
An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem
Ecundo circa hanc materiam quaeritur: an iste casus sit vsurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mu tuo ad natalem domini vsquo. interea temporis venit creditor meus & petit a me centum scuta quae cogor illi dare. & propterea vendo res meas minoris quam valeant. xv. scutis. vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad vsuram: sic vt cogar dare. xv. vltra sortem. Et arguitur sic. causa tui hanc iacturam facio: quia tu das mihi hanc occasionem, & es causa quare hoc rerum mearum incommodum incurram: ergo teneris me seruare indemnem de iure naturae: ergo possum abs te capere. xv. vltra sortem, & hoc solum vi mutui: quia nullo alio iusto titulo illorum. xv. scutorum dominium acquito.
⁋ Respondetur. de interesse in quaestione praecedente ex industria ne quaestio in immensum turgeret, sicco pede praeteriui. Dico igitur quod cansus est licitus: & nego quod conmittam vsuram: quia non capio illa. xv. scuta vltra sortem vi mutui sed vi interesse. hoc est ratione iacturae quam facio: cuius iacturae tu es causa: & per consequens teneris mihi satisfacere. Interesse autem in hac materia est terminus vulgatissimus: & tantum valet ac si diceretur. capio ratione illius quod mea interest. Est enim oratio truncata vt crebro fit propter breuitatem. vt dici de omni & dici de nullo. Ad me autem pertinet ne mearum rerum iacturam faciam: vel quod lucrum meum rationabile cesset: & propterea quicquid ego possum capore ratione incommodi quod incurro ex mearum rerum mutuo, vel ratione lucri rationabilis mei cessantis: dicor capere ratione mei interesse.
⁋ Et pro coplemento instius aliqua sunt declaranda. Primo aliquae circumstantiae sunt considerandae antequam licite possim capere ratione interesse. Secundo an possim capere ratione lucri cessantis sicut damni quod incurro, videndum est.
⁋ Quam tum ad primum: he circumstantiae sunt praemittendae: quod sit verum interesse: hoc est, non capiat quis plus qua damnum quod incurrit: vel lucrum cessans secundum iudicium prudentum ratione illius mutuationis: quia si sua negligentia aliquid amittat: vel si cepit sub vsu ra quando poterat recepisse mutuo sine vsura: vel ex malitia sua hoc fecit vt cogeret mutuatarium soluere illam vsuram: iam non est verum interesse. Ex quo patet quod si perdidit ratione mutuationis praecise v. scuta: & non cessauit aliquod lucrum capiendo sex scuta vltra sortem, facit vsuram in vno scuto. probatur: quia vi mutui accipit sextum scutum. nullo enim alio titulo accipit ipsum: quinque autem scuta recipit ratione veri interesse ex hypothesi. Noli afferre tales vepres lacerantes tuum sanguinem: in quinque scutis non est vsura: & eadem est ratio in quibus cumque illorum sex: ergo in nullo illorum est vsura.
⁋ Secundo requiritur quod non sit mutuum dandum de praecepto: quia in extrema necessitate homo tenetur dare sua: licet patiatur damnum temporale: ergo a fortiori tenetur esse contentus de sorte saluanda vel parte eius. Quid ant extremam necessitatem vocauerim: in materia eleemosynae prius in hac distinctione vidisti. & tanta potest esse abundantia bonorum fortunae in mutuatore, & tam ra indigentia in mutuatatio vt interdum partem sortis sicut diximus cum interesse toto teneatur remittere, nonnunquam non tenetur remittere sortem: sed interesse non num quam partem interesse solum. aliquando nihil de interesse: vt quando mutuator non est multum opulentus secundum statum suum, & alter non multum indigus. Interdum non tenetur remittere tempore mutuationis: sed posterius: quando scilicet ex culpa vel sine culpa in inopiam grandem incidit mutuatarius: vbi antea mediocribus bonis fortunae stipatus erat: & tunc idem est de illo ac si fuisset inops in casu in quo est a principio omni promissione iter me & ipsum facta. semper intelligitur mutuatario stante in eodem statu in quo prius erat quando cepit mutuo.
⁋ Tertio requiritur vt mutuator malit habere suam pecuniam vel saltem ita libenter vellet. sed securius est quod mallet quam dare mutuatario: sed solum intuitu pietatis relicto lucro tempotali aliquo modo hoc facit. Ex quo patet quod conscientia mutuatoris potissimum vbi est prudens mercando, est in hac parte ponderanda.
⁋ Quarta conditio: quod in interesse lucri cessantis capiat tantum praecise quantum iudicio prudentum potest lucrari vltra expensas, industriam, & labores. Hoc sic declaro. habeo mille scuta quae pro ponebam mecum deferre Lugdunum iam tempore num dinarum. iudicio prudentum mercatorum illuc euntium lucratus fuissem centum scuta: sed in itinere eum do & redeundo exposuissem cum equo meo. xx. scuta: & solummodo quinque domi vltra impensas quas facit familia: forte mea praesentia tantum prodest quantum expono domi, fortasse non. etiam noluissem hatre tot labores pro decem scutis nisi sim talis qui malo equitare in campis quam domi manere. Praeterea dedissem ratione periculi tollendi decem scuta: quia res extra periculum est maioris praecii quam in periculo ex natura rei. vt si duae naues essent onustae cum aequalibus mercibus, quarum vna venit per loca per-: iculosissima tam maris quam hostium: altera per loca non discrimiuosa: si prudens mercator deberet emere merces vtriusque nauis cum periculo: plus daret pro naui quae minori vel nulli subiecta est periculo. ergo mercator de quo loquimur in ista quarta circumstantia debet demere de lucro centum scutorum xxxv. scuta. xv. ratione expensarum. x. ratione laborum. &. x. ratione periculi. ergo ipse potest capere lxv. scuta & non amplius a mutuatario ratione lucri cessantis.
⁋ Quinto requiritur vt consulat suae famae. stat enim quod no committit vsuram: tamen in rei veritate propter periculum perditionis suae famae tenetur sub poena peccati mortalis nihil capere ratione inter esse. hoc est non mutuare, vel nihil capiendo. Probatur: quia propter scandalum actiuum pusillorum, opus quod non est praecepti, est omittendum. In super si sit mala rama de sorte qui moniales aliquas non inclusas visitat: esto sit castus: tenetur abstinere. & quanto maioris famae est, tanto magis abstinere tenetur. ve si habeat iuuenem mulierem secum in domo consanguineam vel non consangumeam: tenetur eam eijcere pro eruanda sua fama. vt praecipitur. de consec. dist. i subemus. & illud ex materia de scandalo. distinxxxviii. huius notius euadet.
⁋ Vltima circumstam tia est, quod non capiatur interesse in ipsa mutuatione, cum mutuator adhuc non patiatur interesse: quamuis postea passurus sit: quia mutuatarius non tenetur soluere mutuatori interesse antequam sit positum in rerum natura vel in effectu. Dixi in quistione praecedente quod has circumstantias in qualibet quaestione & casu prae supponam secundum exigentiam materiae. & ex industria vt hoc non negligas repeto, quod semper mutuator suae famae sit memor: nec proximum scandalizet, & declinet ad misericordiam mutui relicto interesse, quando vicinus est in probabili necessitate extrema.
⁋ Stantibus his circumstantiis & argumento in capite quaestionis facto, perspicuum est quod mutuatarius te netur dare mutuatori ratione interesse. probo. quia quicumque dat occasionem damni proximo quod proximus pro eo subite non tenetur: & quod proximus non vult ei dimittere, tenetur proximum releuare ab illo damno. sed si quis petit a mutuatore vt sibi mutuet in casu in quo mutuare non est praecepti: & mutuans cogatur mutuationis occasione perdere bonum aliquod: tunc petens & recipiens mutuum dat mutuanti efficacem occasionem damni. igitur mutuatarius tenetur releuare mutuantem ab illo damno: & dare ei tantundem quantum alius coactus fuit perdere, si damnum fibi non vult remittere. Praeterea le mutuanti exige re a mutuatario id quod obligatur sibi dare: & cum ipo pacisci quod refundet sibi mutuanti pro suo damno quod incurrit ratione mutuationis: hoc est vt eum in hoc releuet, quod intelligitur siue mutuans patiatur interesse ante moram mutuatarii, hoc est patiatur illam iacturam ante terminum praefixum soluendi a debitore: dato quod ipse debitor soluat mutuanti in termino quem assignauit, hoc est, antequam mutuatarius sit negligens soluendo, quia suus terminus nondum venit: siue post moram debitoris, hoc est ex dilatione solutionis mutui in termino de quo conue nerunt. Hoc sic declaro in terminis. mutuatus sum a sorte nunc in augusto centum: quae promisi soluere in calendis lanuarii proximi: superuenit vnus casus vel creditor Sortis / vel vectigal a rege opi atum vel non opinatum, non refert, ante calendas Ianuarii praefatas: sic vt ipse qui non habet sua centum scuta quae ab eo mutuatus sum, incurrat iacturan decem scutorum: si non accepissem ab eo centum scuta mutuo, non fecisset illam iacturam: decem scuta sunt interesse quae patitur ante moram. Si vero post calendas sanuarii passus fuisset iacturam gratia mutuationis mihi factae: vocatur interesse ex mora vel post moram, quia illam iacturam patitur mei causa: & forte mea culpa: siue. sit conventio tempore mutuationis quod tenebo ipsius interesse saluum: siue post mutuationem: in idem redit. quia iam actualiter iacturam rerum suarum incurrit. & si poterat mecum pacisci antequam pateretur incommodum in rebus suis vt tenerem eum indemnem & ei refunderem tempore quo iacturam faceret, a fortiore potest a me petere recompensationem dispendii iam praesentis quia gratia meae mutuationis incurrit, in foro conscientiae: licet non possit me cogere in foro contradictorio. Sed quia de interesse damni omnes conveniunt: probatur etiam quod interesse consistit in lucro cessante. hoc est: licite potest capere ratione lucri cessantis. Probatur sic. si ego tollam a fabrto instrumenta suae artis, incudem, malleum, & caetera id genus aliquot diebus: ego teneor in foro conscientiae non solum restituere instrumenta suae artis: sed aliquid ei refundere ratione lucri cessantis: licet non tantum quantum lucratus fuisset, quia non oportet ipsum tantum habere sine labore. quantum cum labore. & si interea quia non habuit instrumenta suae artis adiuit cauponam: suam pecuniam exponendo: non te neor refundere illam: quia hoc est ex sua culpa vel negligentia. Nec iuuat dicere quod violentia eius instrumenta aufero: non autem est sic inter mutuatorem & mutuatarium. quia redit in idem. Si namque cum fabro convenirem quod daret mihi omnia instrumenta sua quibus operat pro tempore quo non tenetur: iam si ipse vellet posset capere aliquid ratione sui lucri cessantis: & etiam ego possem cum ipso pacisci. sed omnino sic est in proposito: quia pecunia est instrumentum negociatoris, & industria eius artificium. ergo si mutuatarius debitor venit ad mutuantem creditorem petendo instrumenta artis scilicet pecuniam, potest cum eo pacisci, vt aliquid habeat ratione lucri cessantis, sicut de fabro diximus. Nec valet dicere quod adhuc habet aliquam pecuniam, & per consequens ad huc aliqua instrumenta ad operandum. quia stat quod non habeat maiorem pecuniam negociationi applicam dam. vel si habeat, non potest tantum lucrari. ergo ratione illius parui lucri cessantis teneor refundere. Et est simile omnino: si faber habeat duos famulos & tres malleos pro se & eis: & aliquis auferat duos malleos ab eo relinquendo ei tertiu quo potest operari: tenetur ali quid lucri cessantis refun dere: licet non tantum quantum si omnes tres malleos abstulisset. Secundo arguitur ad idem semper suppositis circumstantiis de quibus loquu ti sumus: nisi conclusio quam intendimus esset vera stabit crebro quod mutuator mediocris fortunae ab aliquo notabili lucro verosimili priuabitur, & etiam mutuatarius mediocriter diues. patet. Mutuatarius scit aliquod lucrum in duplo maius si posset pecuniam mutuatoris habere: & illud non fugit mutu atorem: & sperat illud posse prouenire ex mutuo. Sicut igitur pietas inclinat mutuatoreuad mutuandum proximo: vt proximus assequatur illud magnum lucrum: sic econtrario aequitas suadet vt indennis seruetur mutuator, quam renunciabit suo lucro verosimi li, vt proximus etiam lucretur secun. Hoc sic declaro i terminis. Sortes tenens tabernam vinariam Parisiis iturus in Burgundiam iudicio prudentum cum suis mille scutis emendo vina lucrabitur vltra laborem / periculum / & impensas / ducentos francos. accedit ad eum Plato vicinus eius ostendens ei se posse lucrari ducentos francos exponendo mille aureos: & hoc sciat Sortes: numquid melius est quod Plato lucretur ducentos / & Sortes ducentos / quam solus Sortes lucretur ducentos: quia si des oppositum conclusionis quod non liceat mutuatori illam pactionem facere: tunc ex quo sine peccato potest dimittere mutuationem: & suum lucru ducentorum francorum consequetur: & Plato toto lucro sperato priuabitur. sed istud non est tam pietati consonum vt vnus solus lucretur quam ambo: igitur haec pars est vera: quod interesse consistit non modo in damno quod quis incurrit, sed in lucro quod iudicio prudentum consequi posset vltra labores / pericula / & impensas. Propterea hanc conclusionem tamquam communiorem & rationabiliorem teneo.
⁋ Sed contra hanc conclusionem arguitur sic. per istum modum dicendi dabitur palliatio vsurariis: quia semper dicent se capere ratione lucri cessantis: & sic non poterunt convinci esse vsurarii hoc fuit motiuum Innocentii quarti. c. finali de vsu ris, vt teneret oppositum istius conclusionis. & loan. Andreae Innocentium sequentis in parte: scilicet de interesse lucri cessantis ante moram. dicit tamen quod potest sumi aliquid vltra sortem pro interesse lucri cessantis post moram.
⁋ Respondetur refellendo argumentum: quia secundum omnes licet capere ratione damni quod quis incurrit. & secundum loan. Andream ratione interesse post moram. & sic de iactura quam incurrunt vel de in eresse post moram possunt palliare tergiuersando. De vsura autem iudex habet inquirere, & extirpare foeneratores a republica: & inquirere qui sint illi: cum probationibus ad conuincendu aliquem vsurarium. Si vero aliquis de per accidens capiat occasionem mali ex vero: non est mirandum, nec propter ea a vero & licito est desistendum: quemadmodum scandalum Phariseorum non est ponderandum: secundum responsionem Christi. Matth. xv. Sinite eos, caeci sunt & duces caecorum. Et dato quod esset scandalum: non tamen sequitur quod sit falsum, vel quod sit vsura. Si tamen putatur quod ex eius praedicatione multi occasionem mali suscipiet, non est coram talibus praedicandum. nam non omne verum est vbicumque dicendum. Sed dicimus: vbi aliquis venerit ad te, in confessione recitando tibi talem casum cum circumstantiis praemissis: si eius superior fueris: debes ipsas obseruare
⁋ Secundo arguitur. In materia morum securior pars est tenenda. iam diximus Innocentium & Io. Andream, quem loan. Calderinus insequitur, te nere partem oppositam, & mulii putant sanctum Thomam in. ii. ii. qui. lxii. articu. iiii. & conterraneum in hac distinctione illam partem amplecti: ergo cum valentes Theologi & Canonistae partem oppositam teneant: est exponere se periculo cofundenti & obtuenti tenere conclusionem quam insequimur.
⁋ Ad secundum respondetur, quando opiniones sunt in aequali dubio: semper securior pars est tenendam: alias non oportet. vtraque autem pars est satis securam: & conclusio quam insequimur vt puto est verior, & eam sequens secundum eius intelligentiam cum circunstantiis positis est in conscientia securus. & licet multo plures sequaerentur partem oppositam: hoc non sufficeret: cum ad conclusionem quam insequimut sint rationes multo apparentiores quam ad oppositum. modo paucae apparentissimae rationes multorum testimonio sunt perferendae. Secundo dico: quod multo plures & canonistae & theologi hanc parte amplectuntur. Hostiensis in ca. Salubriter. de vsu ris. & Petrus Anconen. super ele. Ex graui. de vsu ris. hoc idem tenetr & Panor. in. c. Conquestus, & fere omnes theologi neoterici hanc partem tamquam magis rationi consentaneam imitantur. Vbi duos graues theologos adduxisti in argumento: dico vtrumque istorum tenuisse conclusionem quam insequimur. hoc sic de claro. Dicit beatus Tho. in loco praeallegato, quod dupliciter aliquis damnificatur. Vno modo quia aufertur ei id quod actu habebat: & tale damnum semper restituendum est secundum recompensationem aequalem: vt diruens domum alicuius tenetur ad tantum quantum valet domus. Alio modo quis damnificat aliquem impediendo ne adipiscatur quod proxime erat habiturus. & tale damnum non oportet recompensare ex aequo: quia minus est habere aliquid in virtute qui habere actu. qui autem est in via adipiscendi aliquid: habet illud solum secundum virtutem & potentiam. & ideo si redderetur ei vt haberet hoc in actu, restitueretur ei quod est ablatum non simplum sed multiplicatum: quod non est de necessitate restitutionis. teneln tamen aliquam recompensationem facere secundum conditionem personarum & negociorum. Ex quibus vult quod damnificans aliquem tenetur ad recompensationem damni, quod verum est tam de damno emergenti quae de lucro cessante: sed non aequaliter in lucro cessante & in actuali damno. Nec oportet restituere omne llud quod erat in potentia: quia multa possunt pro uenire impedimenta ne ad actum completum illa potem tia reducatur. declaro in terminis. Sortes destruat in agro fertili tuum triticum seminatum in quo inter dum collegisti in autumno ex vno grano septem: totum semen destruens non tenetur ad restitutionem septem granorum, quia in anno granis propitio tantam copiam alias collegisti: sed oportet habere respectum ad aspectum caeli felicem vel infelicem: difformi- tatem ad aliquod temperamentum reducendo: periculalabores / & impensas: & secundum hoc restitutionem face re. & hoc idem in hac quaestione volumus. De docto re subtili palam est quod hanc partem expresse teneat: dicit enim. Si habeam triticum in festo natiuitatis venale: & ipsum eram conseruaturus ad festum natiuitatis Ioannis Baptistae in quo frumentum solet esse carius: possum in hyeme tanti ipsum vendere quanti in festo Ioannis Baptistae: & hoc non nisi ratione lucri cessantis. Item de poena dicit: si aliquis mutuatus est abs te certam per cuniae molem ad a. festum vsque, potes poenam convetio nalem capere si terminum signatu negligenter praetereas, hac conditione adiecta quod malis solutionem habere pecuniae tuae quam poenam: & hoc non est nisi ratione lucri cessantis. Hoc idem Gregorium Ariminensem tenuisse asserunt in quodam tractatu quem nusquam vidimus de mote Florentiae. Conferendo cum bene exercitatis pau cos ingeniosos viros viuentes habebis (quibus non minor fides habenda est quam mortuis) qui hanc conclusionem tamquam rationabiliorem non admittant.
⁋ Tertio arguitur. ex insta conclusione sequitur quod Scotus mercator Rothomagi possit cape. xx. libras parisienses dando studenti Parisiis mutuo. xx. francos dummodo iudicio prudentum possit tantum lucrari in. xx. francorum expositione: quia capit ratione interesse per te quinque pro franco: quod si concedas: pono quod nauis inter Calesiam & Douerum sit submet sa: iam non lucratur quatuor solidos pro franco: igitur nihil capere potest.
⁋ Respondetur. si iudicent mercatores periti quod res emptae centum francis Rothomagi non valebunt centum libras vltra periculum & impensas Edinburgi: inique tantum capit a scholastico: quia non debet capere vltra latitudinem totalem quam prudentes mercatores iudicant eum verisimiliter lucraturum vltra impensas & periculum: sed tantum capere potest, nec refert si nauis pereat in vndis: aut capiatur a piratis: quia sufficit quod prudens mercator tantum dedisset ei Rothomagi respiciendo ad periculum, etiam faciendo expensas illarum rerum centum francis emptarum. Nunquam oculum convertas ad reale lucrum sed ad vero simile futurum iudicio prudentum. & si plus illo capias: vsuran committis: vt si vendas mihi dolium vini vno scuto expectando solutionem: quod iudicio prudentum non erit ita carum: sed solum valebit ad summum triginta duodenos: licet ob destructionem vitium doliu valeat duo scuta: teneris totum acceptum vltra triginta duodenos refundere propter vsuram quam commisisti.
⁋ Et ex hac solutione infero propositiones. quarum Prima est. Mercator plus potest capere vltra capitale in regione in qua plus lucratur quam in alia in qua minus lucratur. Secundo sequitur quod tepore hostili vel in hyeme minus potest capere vltra sortem quam temnpore sereno & pacifico. patet: quia res minus valet cum periculo quam sine periculo: & cu maiori peri culo minus valet quam cum paruo. Tertio sequitur. si Sortes det Platoni mille scuta vno mense vel. xiiii. solum diebus: capit iuste in fine illorum. lxx. vel. lxxx. vltra capitale. patet: quia Sortes Lugduni dat Platoni mille qui vadit Landetum ad emendas merces in quibus lucratur supra centum etiam deductis expensis: quam pecuniam Sortes lucratus fuisset & lucrari proposuit Lugduni & alibi interim. Quarto sequitur, quod industrius mercator & gnarus in contractibus plus iuste recipit quam parum tritus in ea arte. probatur: quia secundum iudiciu prudentum plus lucraturus erat. Quinto sequitur: si Sortes mittat mille scuta cum suo famulo ad Callicutum ad mercandum, & det Platoni mutuo totidem: tantum capit iuste a Platone cum pacto vel sine pacto vltra sortem quantum lucralis de aliis mille expositis ad mercatura. secmper intelligo deducto labore, impensis, & periculo. & proprie no oportet excipe expensas quia lucrum hoc praesuppo nit. Sexto sequitur: si homo lucretur. xx pro centum: & tantum exponat in itinere: proprie non habet iucrum. patet. si non dedisset Platoni mutuo exposuisset ad mercaturam illa scuta: immo forte nihil lucratur de propriis mille scutis, & nauis perit.
On this page