Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

SEcundo circa eandem materiam quaeritur. An baptismus pro tempore quo erat licitus & institu tus, circuncisionem tollebat de praecepto. Respondetur quod circuncisio solum ante passione Christ erat necessaria iudaeo. Probatur si non erat de praecepto ante passionem Christi: hoc erat quia baptismus de consilio fecit circumcisionem esse de cosilio: & desinere esse de praecepto: sed hoc non concludit. Quando enim Christus in cruce dixit Consumma tum est. Ioannis. xix. actum erat de legalibus quo ad praeceptum. sicut doctores exponunt. & glossa inter linearis Ioannis. iii. super illo verbo. Et veniebant & baptizabantur. dicit. Post passionem Christi circuncisio erat mortua pro aliquo tempore, non tamen mortifera. vt patet ex quaestione praecedente. Hoc ipsum patet per glo. mar ginalem ad Hebraeos. x. super illo verbo, Hostiam & oblationem noluisti. Item si circuncisio desinebat esse de praecepto ante passionem Christi: hoc erat quia baptizati erant purgati a peccato originali ante passionem: & sic non tenebantur ad circuncisionem. Sed haec ratio non concludit. Si enim aliquis sit baptizatus baptismo flaminis vel sanguinis, si resuscitaretur adhuc ille est baptizam dus baptismo fiuminis: licet a peccato originali sit purgatus: propter praeceptum dei vniuersaliter obligans. sed circuncisio erat de praecepto iudaeo. & licet opinarentur quod baptismus abstulisset ab eis culpam originalem: adhuc tenebantur ad praeceptum de circuncisione quousque: constitisset eis de eius reuocatione. paruuli autem circuncisi tempore illo intermedio morientes erant salui in fide parentu more illius positionis: vel tenendo aliam: cum fide parem tum & aliquo signo exteriori: sicut viuentes in lege naturae fecerunt. modo illud signum exterius supplebat: vel erat circuncisio.

⁋ Et ex his sequuntur aliqui. Primum est. circuncisio interdum tantum gratiae conferebat quatum baptismus: & aperuit ianuam sicut baptismus. patet post passionem Christi: sed hoc non erat virtute operis ope rati inquantum erat sacramentum legis mosaicae. Secundo patet quod citius instituebatur baptismus quo ad consilium quam desinebat circuncisio quo ad praeceptum. illud autem loan. iii. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto &c. intelligitur pro tempore sufficientis promulgationis euangelii.

⁋ Sed contra ista obiicitur. Lex euangelica de baptismo vel quo ad aliquam alia eius praecepta non obligat quousque sit sufficienter promulgata. sed ista non est adhuc sufficienter omnibus adultis promulgata. igitur probatio minoris: tum primo de surdis ratione vtetibus quibus euangelium non est sufficienter promulgatum: cum enim sint nati surdi vel surditatem ante annos discretionis incurrant non potest eis lex promulgari: quia omnes surdi sunt muti, nec possunt alios audire. & si linguam imponerent sibi solis, hoc esset superfluum cum seipsos mentaliter intelligant: nec ab aliis intelligerentur, nec mediantibus aliis sensibus possunt legem euangelicam accipere. Patet est minor. quia multi sunt insulares in mundo viuentes, ad quos verbum Christi non peruenit: nec de vlla lege vnquam audiuerunt. ita recitant isti qui nouas insulas adinueniut tam in mari atlantico quam Aethiopico. quia si ita fuisset, quod orbis esset multo maior quam sit, illi ad quos primo verbum dei venisset fuissent prius obligati ad credendum & posterius alii, secundum quod fuisset promulgatio eis facta.

⁋ Ad primum respondetur deus neminem obligat ad impossibile: si surdus non potest capere per nutus illa quae legis sunt, non obligatur sub poena noui peccati ad legem sibi impossibilem plusquam natus demens: sicut non habens medicinam per qua purgari potest: sicut infectus peste, vel alio morbo cui per medicinam remedium applicari non potest: si non applicetur, moritur: sic in proposito. Secuns est vbi potest per nutus edoceri. Et alii ad quos spectat peccant eum non baptizantes & erudientes in lege si sit capax. Nati autem muti & non surdi hanc difficultatem no patiuntur: quia tales per auditum omnia capiunt.

⁋ Ad aliud argumentum quod tangit difficultatem: An verbum Christi peruenit ad omnes tempore apostolorum: non est sufficienter exploratum. ad parte negatiuam descendere videtur Augustinus ad Esitheum: & Origenes super Matthaeum nec illa auctoritas In omnem terram exiuit sonus eorum. ad Roma. x. prima fronte videtur vincere oppositum. Illa enim auctoritas est psalmistae. psal. xviii. diu ante apstolos pronunciata. glossa illic dicit quod praeteritum pro futuro ponitur. exiuit pro exibit: per voscilicet & successores vestros. cui quadrat illud Lucae Actuum. i. Et eritis mi hi testes in Hierusalem, & in omni ludaea, & Samaria, & vsque ad vltimum terrae. quia Augustinus dicit quosdam barbaros ad se in Aphricam delatos qui de nulla lege loqui audierant. Potest dici & forte apparentius sic: rumor apostolorum, & ab eis missorum antequam palmam martyrii adepti sunt, non modo venit ad Asiam. Europa& Aphricam omnem: sed etiam apud insulas gentium. tot enim portentis & stupendis miraculis claruerunt sancti cquod pro plantatione ecclesiae necessarium erat) vt non potuerit latere vniuersos. Nonne vides plerosque nego ciatores & penitus toto diuisos ab orbe Britannos tres orbis partes pro mercibus emendis quotannis visereverbum de i praedicatum in aliis partibus non poterat istos fugere: & per eos Hiberni, & reliqua insulae vicinae verbum dei audiuissent. Sic in oriente secundum illud Horatianum: per mare per terras currit mercator ad Indos. & sic mediate vel immediate per apstolos, & eorum discipulos, & eos audientes verbum dei peruenit ad omnes: imo probabile est, & sic assentior, quod est fortius: quod verbum dei tempore aptlorum quorum multi diu vixerunt post passione, per eos & per eorum disciplos & discipusorum discipulos: est cum insularibus continentem visitantibus: peruenit ad omnes. Et patet istud. vnus Paulus in bona parte Assae verbum dei seminauit. postea Europam ingrediens in tota graecia seminaria fidei iecit verbo, cocionando & disputando, & scripto. vt patet ex epostolis eius variis ad eos quos converterat scriptis. diu etiam manserat Romae: promisit visitare Hispanos in occidente extremos: vt patet in epistola ad Roma. ca. xv. Beatus Tho mas, Parthos, Persas, Hircanos, Bragmanos, & Aethiones omnes in propria visitans, verbum dei apuc eos latissime diuulgauit. Matthaeus apud Indos mi ranculis fidem confirmauit. & ita verbum dei Taproba nenses & insulares vltra tropicum capricorni fugere non poterat. per domestica exempla hoc tibi aperietur. viuente sancto Petro sanctus Sauinianus Christi discipulus condidit ecclesiam in honorem sancti Petri Senonis galliarum tunc metropoli quae est in vltimo climate: quaetuor enim condidit basilicas: vnam in honorem diuae virginis: secundam loanni baptistae: tertiam beato Stephano: quartam Petro: quem intellexit viuentem: quae vocabatur ecclesia Petri viui. Ecclesia sancti Bespondicti in vni- uersitate Parisiana fundabatur in honorem sanctae trinitatis Anno. xli. post passionem, vt in marmore duro in eius facie insculptum intueri potes. Sanctus lulianus, & sctus Martialis Christi in propria discipuli, Magdalena, & Martha eius hospites sanctissimae, cum plerisque aliis Gallias visitarut, & in eis eorum corpora requiescunt. sic de Iacobo aebedeo in Hispania, & in aliis locis totius orbis inuenies. immo ante Hio rosolymam euersam omnia impleta sunt per quod litera Christi videtur clarissima Matth. xxiiii. vbi loquitur de destructione templi secundi inquiens. & praedicabitur hoc euangelium regni in vniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus. & tunc veniet consummatio. & litera actuum. i. ad hoc est multum expressa, praecipiens apostolis ne discederent ab Hierosolymis, sed expectarent promissionem patris: quam audistis ( inquit) per os meum. signanter meum, paulo post subiungens: accipietis vir tutem spriussancti: & eritis mihi testes in omni ludaea, & Samaria, & vsque ad vltimum terrae. apostolis enim & discipulis locutus est in persona. Stat est multas insulas tempore apostolorum non fuisse habitatas quae nunc hominibus abum dant. Alio modo etiam dicitur: cum apostoli & septuaginta duo discipuli Christi totu continentem visitarunt & multas insulas gentium: licet aliquas insulas non visitarunt: in omnem terram exiuit sonus eorum: quia paucitas talium illam vniuersalem vulgariter loquedo etiam more scripturae non impedit: sicut scriptura dicit quod omnes qui exierunt de aegypto ob rebellionem morerentur in deserto, & nullus eorum terram promissionis ingrederetur: & tamen constat ex variis locis scripturae quod Iosue, & Caleph, viri principes terram promissionis caelitus datam ingressi sunt. quid autem sit de his insularibus qui de fide nihil audiuerunt, epilogando dicetur.

⁋ Dubitatur. quia in quaestione prae cedenti diximus ex positione Augustini quod synagoga erat deducenda ad tumulum cum honore: & gentilium idololatria ocyssime exterminanda: nec gentiles legalia obseruarunt tempore illo intermedio: sed habebant aliqua praecepta ab apostolis, & colunnis ecclesiae sibi tradita: dubitatur inquam quae sint illa. Pro ista dubitatione intelligenda supponatur historia quam recitat btuns Lucas Actuum. xv. de schismate quod erat inter quosdam descendentes de iudaea pro vna parte: & inter Paulum, & Barnabam ex altera. lsti descendentes de ludaea docebant fratres: quia nisi circuncidimini secundum legem Moysi non potestis salui fieri. facta autem seditione non minima, itum est Hierosolymam ab vtrisque quaestionem grauissimam proposituris coram senioribus: an gentes protunc tenerentur seruare legalia. Et cum quidam pharisaeorum qui crediderunt in Christum: ita asseruissent: ab apostolis, & senioribus magna conquisitio facta est. & cum Petrus allegauit pro se quomodo per os suum deus voluit gentes credere. & de Cornelio, vt patet Actuum. x. Et cum Paulus & Barnabas tacente multitudine (vt inquit Lucas quanta deus fecisset signa & prodigia in gentibus per eos, natrarent: ecce verba epistolae missae a bas bus ecclesiae, sicut Lucas recitat, ad fratres. Apo stoli & seniores fratres his qui sunt Antiochiae & Syriae & Ciliciae fratribus ex gentibus, salutem. Quoniam audiuimus, quia quidam ex nobis exeuntes turbauerunt vos verbis, euertentes animas vetrtias quibus non mandauimus: placuit nobis collectis in vnum eligere viros: & mittere ad vos cum charissi mis notris Barnaba & Paulo: hominibus qui tradiderumt animas suas pro nomine domini nostri Iesu Christi. Misimus ergo luda & Syllam: qui & ipsi vobis verbis referet eadem. Visum est enim spiritui sancto & nobis nihil vltra imponere vobis oneris quam haec necessaria: vi abstineatis vos ab immolatis simulacrorum & sanguine & suffocato & fornicatione, a quibus custodientes vos bene agetis. valete. Omnia ista post impositionem concilii erant gentilibus pro tempore necessaria ad salutem quousque tolleretur schisma imter ludaeos & Gentiles. sed bona pace habita in ter eos, aliqua istorum erant ablata: licet locus in scriptuta non legatur. Gentiles enim putabant fornicationem licitam: illa fuit eis prohibita in perpetuum. ludaei autem maxime abhorrebant a comestio ne de ldolothitis: & facile potuissent iudicare quod Gentiles ad idololatriam reuerti voluissent si comedissent de cibis illis. Et licet comedere animalia suffocata & sanguinem esset licitum: tamen per longam dissuetudinem Hebraeorum reputabatur illicitum: sicut multi extranei reputant Parisienses male agere, comedentes carnes inter festum natiuitatis & purificationis inclusiue in die sabbati. Pro tali itaque concordi vita transigenda, haec cerimoni alia pro tempore imposita sunt gentilibus ad fidem conversis. sed familiaritate & amicitia inter ludaeos & Gentiles conversos habita istud e medio sublatum est. vt patet ex Paulo primae ad Timotheum. iiii. Nihil est re ijciendum quod cu gratiarum actione recipitur. secundum verbum Christi Matthaei. xv. Nihil quod per os intra coinquinat hominem.

⁋ Concludendo dico quod lex Mosaica qua erat paedagogus, est sublata: non tamen in hoc quod figurabat: sed consummatissime impleta est, quia vetus te stamentum in potioribus partibus erat circa Messiam docens de qua tribu & qua familia & domo descensurus erat: & quomodo aliquam legis reuocauit ad bonum sensum vt ex Hieremiae. xxxi. cap. allegauimus. & quod ei credendum erat in nouo testameto in singulis quae diceret sicut Moysi in veteri. secund illd Deuteronomii. xviii Prophetam de gente tua & de fribus tuis sicut me sus citabit tibi dominus deus tuus, ips audies. Et cum omnia legis Mosaicae orancula in Christo Iesu impleta sint: erat legis consummatio: & in ipso ostensa est lex impleta. Amplius dicitur quod nec Paulus nec apstlorum aliquis poterat legen Mo saicam de medio tollere. ratio: erat a deo lata ler mediam te angelo & Moyse: modo lex non potest tolli ab inferiore. sed a deo sublata est: & auctoritatiue auctoritate humana ab indubitato concilio & infallibili apstolorum & seniorum declarata. Et ad hoc declarandum magni illi arietes actuum. xv. intronduxerunt passus scripturae sacrae, & miraculosas operationes dei ad osteden dum quod auctoritate dei hoc fecerunt: le etiam hoc fecerint ob aliud, dantes formam reliquis conciliis, in rebus ambiguis & arduis a scriptura & miraculis dei rimari testimonia oportere inquantum patert cum libramine: reliquam spiritus sancti vnctioni reliquendo. Vlterius dicitur quod verisimilius est quod apostoli & discipuli in propriis pe sonis legem gratiae ad vltima terrae deduxerunt. na celerrimi cursus eorum vita celeberrima (quam crebro plusquam verba mouet) caerat: & profundissimus sensus scripturae caelitus infusus: sic quod nec Hebraeorum doctores nec gentilium flamines resistere poterant spiritu qui loquabatur: & vnctio docuit eos omnia. & in bona huili. tate & simplicitate dei gloriam & non suam quaerentes prof ciebant: sicut in historia tripartita legimus de Gentili illo philosopho qui tamquam anguilla lubrica ab eruditorum manibus in publico cocilio euasit: qui tamen cuidam simplicissimo christiano respondere nequibat: sed per eum ad fidem ductus est inquiens, dum rationes hominium in medium allatae sunt, pro verbis verba obieci: sed dum spiius dei in hoc simplici locutus est, clausa est mihi responsio. Mortuos resuscitauerunt, & innumera indubitata & claris sima miracula in veritatis testimonium quibus rationabiliter contradicere nequibant, exhibuerunt. Cum hoc tame stat quod verum est dictum Augustini de barbaris ad eum andlatis, asserentibus se nuqui de aliquam lege audiuisse: quia eorum progenitores hoc audiuert vel apostolis Chriti & discipulis more aliorum reproborum non acquiesce tes, vel verbum dei apud eos ex eorum culpa extinctum est: quorum paruuli non baptizati morientes ntrorum more danantur: quia no curat a morbo spirituali in quo nati sunt / medicorum defectu ex culpa parentum.

⁋ De ad ultis est quaestio huic materiae non aliena, sed rapti transeundo dici potest: si bene suis naturalibus vtantur mediate. vel imediate, in necessariis ad salutem deus eos illuminabit, sicut Cornelium illuminauit: cuius illustrationi si no acquieuerit / sed naturalibus a deo datis abutantur, dam nabut / quia ignoras ignorabitur: vbi ignorantia est vinci bilis. De lege tamen non admitto quod faciant quod in se est: & non illuminabuntur in fide. malo noc dicere qui quod stat illos bene vti naturalibus, & non illuminari / sed danabum tur more paruulorum: quia no purgantur a morbo in quo concepti sut: sicut nesciens iuicibiliter medicinam sui corporis curatiuam moritur sine sua culpa: quia paruulus nullum actum voluntatis habet: nec bene naturalibus vtitur. de lege semper loquor. si autem rationem attigerit, & moritur tempore induciarum anqui actum bonum voluntatis habuerit, more paruuli damnabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2