Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An sacerdos possit uti calve in quolibet

⁋ Distinctionis Decimae nonae Quaestio Prima. Vaeritur circa decimannonam distinctionem: An sacerdos possit vti claue in quolibet. Pro solutione quaestionis notabis: qui omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt. sicut igitur ostium materiale claui clauditur & aperitur: sic sacerdos euangelicus per potestatem sibi traditam claudit & aperit peccata in confessione detecta. & propterea dicitur habere claues: & claues dicuntur esse in ecclesia. In lege autem Mosaica non erant huiusmodi claues: quia dantur ad a per tionem regni caelorum: quod ante Christi passionem non aperiebatur: sed praecesserunt duntaxat in figura. Officium enim sacerdotum legalium in tribus erat videlicet claudendo, & aperiendo mundis & immundis materiale templum secundum ritum legis: in oblatione sacrificiorum & sacramentorum legalium: & in mundatione aliquarum irregularitatum quae incui rebantur secundum legem. In primo / videlicet templo secundum duplicem sui partem / scilicet sanctum i & sanctum sanctorum, praecessit figura ecclesiae secundum duplicem sui partem, militantem & triumpham tem. In secundo / scilicet in sacrificio / figurabantur sacramenta nouae legis respondentia. In tertio, sci licet in mundatione irregularitatum figurabatur peccatorum remissio.

⁋ Sed quae res sit clauis: dubium est inter sapientes: aliquibus dicentibus quod clauis est potestas, & character sacerdotis. Et hic dicendi modus est beati Tho. Durandi, & satis conis. Aliis ponentibus claues esse respectus, & plures esse claues. Sed difficultas est potius metaphysica quam theologica: cum omnes conueniant / in quem effectum possit sacerdos euangelicus: sicut superius diximus de baptismo, quod baptismus est aqua. aliter alii dicerent: in hoc tamen convenimus quod baptizatus vno modoi est alio modo baptizatus, nisi aliunde accidentali ter differamus. Sed quia indignum est educato in philosophia: qualis est theologus: nescire de qua re loquatur / more psittaci: propterea dicam quod in hac parte censeo dicendum. Istae claues non distinguuntur a sacerdote vel signo sensibili quo ordinatur / nec potestas ordinis. Probatur sic. vel clauis est respectus distinctus a fundamento: vt aliqui existimant: & hoc non. quia nulli tales sunt: prout supponitur: & suppositio ferme ab omnibus huius academiae admittitur. Non enim est ponenda pluralitas / vbi paucitas sufficit sine multiplicatione rerum. primo physicorum. Vel est character: & hoc non ordo enim non potest dici character: quia est sensibile signum: cum sit sacramentum. Augustinus nam quod ponit signum sensibile in definitione sacramenti. vt in capite quarti diximus. modo quaelibet species debet includi sub genere. Item si anima praesby teri cum charactere ponatur in corpore Platonis laici: forte non haberet has potestates. igitur cum non videatur quid rationabilius dici possit quam sacerdos: po namus esse sacerdotem: insinuando signum exterius.

⁋ Sed contra illud argumentor. Matthaei. xvi. Christus dixit Petro & successoribus eius. Tibi dabo claues regni caelorum: ergo sunt plures: & sacerdos est vnus. igitur.

⁋ Praeterea istae potestates realiter distinguuntur, quod patet: quia diuersis temporibus dam tur / nunc presbyteris: & primo Christus in coena ordinauit apostolos sacerdotes: & dedit eis potestatem suum corpus consecrandi. Lucae. xxii. post re surrectionem vero dedit eis potestatem absoluendisoannis. xx. Cum igitur diuersis temporibus detur: possunt abinuicem separari: ergo realiter disti guuntur.

⁋ Ad primum. etiam vnus sacerdos est plures res: sic & verba, calix, & hostia: totum enim est suae partes: & sic de virtute sermonis sunt plures. Sed haec responsio est sophistica. dico igitur quod licet clauis sit plures res: non tamen est plures claues: sed est plures: id est potest in plures effectus. sicut anima vocatur plures potentiae / quia potest intelligere & velle: & tamen intellectus est voluntas. Simi liter Sortes habet duos gradus: scilicet in theologia & in iure pontificio: sed quae res est gradus? vel quam entitatem acquirit quando est factus magister? nullam opinor: sed nunc potest praesidere publice: & praedicare in vniuersitate Parisiensi: & non antesic cum aliquis effectus est magister in artibus: potest artes docere Parisiis: & non ante. Et dicimus. iste habet duos gradus: licet gradus sit realiter homo( vt dicunt) graduatus. sed in hoc est dissimile quod vnum est constitutio humana: & oppositum potest fieri ab homine, non autem in nostro casu. Ex isto patet quod clauis fuit antequam fuit clauis: sicut rex fuit antequam fuit rex. intelligenti namque logicam & fundamentum / res est lucida. eiusmodi enim propositiones non intelligentibus logicam videbuntur extraneae

⁋ Ad aliud, non habet colorem: vt patet de duobus gradibus successiue acquisitis. licet enim theologia sit habitus vnus vel plures: tamen doctoratus in theologia est theologus. Dirige argumentum tuum contra illud magisterium in artibus: & doctoratus, quae successiue acquiruntur. hoc est homo successiue suscipit has denominationes. Sed dicis. si successiue dentur hae potestates: aliquis posset consecrare corpus Christi qui non potest audire confessiones: vt apostoli ante resurrectionem. Similiter si episcopus diceret nunc requisita ad hoc vt aliquis consecret corpus Christi verum: nullam auctoritatem dans su per corpus Christi mysticum: talis erit semisacer dos solum. Hoc argumentum aequaliter contra omnes currit: quaecumque positio teneatur. Propterea pro omnibus respondetur quod talis non est complete sacerdos: & non concludit aliud nisi quod possit esse separatio vt in gradibus exemplificauimus. & quod aliquis possii consecrare qui non potest audire confessionem. hoc autem concedo in illo casu. Sic enim fuit de luda qui accepit potestatem super corpus Christi verum in vltima coena: & non super corpus Christi mysticum quia se occidit ante illam potestatem datam.

⁋ Et promaiore intellectu potestatis: animaduerte tritam hanc distinctionem. Quaedam est potestas auctoritatiua: quaedam excellentiae: & quaeda ministerialis. Prima deo convenit. Secunda Christo homini, hoc est secundum humanitatem. Tertia praesby teris.

⁋ Potestas ecclesiastica sic definitur. est potestas a Christo collata supernaturaliter & specialiter suis apostolis & discipulis & eorum successoribus legitimis secundum leges euangelicas. Potestas est genus. quae cuilibet cui est potentia, competit. Ponitur (specialiter) propter fidem, spem, & charitatem: convenientes omnibus Christifidelibus. Si po nas nullum in mundo nisi sacerdotes: vane obniteris in istis definitionibus quae dantur per respectum ad res vt sese habent. Potestas ecclesiastica diuiditur in duas species. Quaedam enim est ordinis: & illa rursus diuiditur secundum numerum ordinum: sed de sacerdotio loqui potissimum propono. Alia es iutisdictionis: id est ferendi ius. iurisdictio enim est legis promulgatio: vel potestas dicendi ius. Et iterum potestas iurisdictionis scinditur Quaedam enim est potestas cognoscendi in foro interiore in peccatis: discernendo lepram a non lepra peccati: sicut sacerdos Mosaicus de lepra materiali cognoscebat. & haec vocatur clauis scientiae. Clauis autem scientiae non est actus vel habitus scientificus: vt magister putat inquiens. Heu illiterati hanc clauem non habent. licet ille requiratur de necessitate ministri ad hoc vt digne id est sine peccato exerceat / si se ingerat in illud officium. hoc est: requiritur vt sciat illa quae suo officio incumbunt. sed est in re ipsa potestas. Alia est potestas iurisdictionis ferendi sententiam & iudicandi in foro interiore: quae vocatur clauis potentiae quia est priore principalior. & prior ad hanc ordinatur. Ex istis tamen non sequitur distinctio illarum i uium in re, sed solum in ratione, quemadmodum vnum officium aliud praesupponit ad hoc vt digne fiat. lstae enim claues fundantur in charactere sacerdo tali non sicut relatio in fundamento / more aliorum loquendo: sed illum praesupponunt tempore vel natura de lege, sicut ars praesupponit materiam. Alia est iurisdictio in foro exteriore: quae non ita prorie vocatur clauis: cum characterem sacerdotalem non praesupponat. Non sacerdotes enim, vt pfficialis, archidiaconus & caeteri excommunicant & absoluunt & disponunt ad vsum clauium: cum mediante ecclesia militante ad triumphantem per: ueniatur. Absolutio nanque ab excommunicatione est praeuia ad hoc vt quis absoluatur a culpa. & quia ad eam disponit: non decet vt persona quae non potest promoueri ad ordines / excommunicet & absoluat. Et propterea mulier nec excommunicat nec absoluit. de ma. & obe. capi. Dilecta. & de poe. & remis. cap. Noua. licet abbatissa habeat auctoritatem corrigendi moniales. Ex his liquet quod aliqua est potestas ordinis tamtnum: vt consecrare corpus Christi verum. Aliqua iurisdictionis tamtenm. vt excommunicare. Aliqua vtriusque ponit materiam vt absoluere in confessione. Clauis autem potentiae absoluit a culpa ministerialiter, sed deus auctoritatiue. ministerialiter inquam declarando quid sit peccatum, quid non peccatum, quid restituendum, quid tenendum. & diminuit partem poenae: & cum hoc confertur gratia poenitentialis. Nam de ratio ne cuiussibet sacramenti est conferre gratiam, si non ponatur obex.

⁋ lstis praelibatis animaduerte duplicem esse positionem ad quaestionis titulum responsiuam. vna est vicini nostri domini Armacani libro vndecimo ad Armenios: quam tenet Durandus probabilem. Et pondus positionis in hoc constat. quilibet sacerdos si attentet absoluere quencum quod peccatorem poenitentem / eum absoluit licet peccet propter prohibitionem ecclesiae. vt comedens bis in die quo est ieiunandum / reuera comedit: sed peccat propter prohibitionem ecclesiae. sed alius est ab solutus supposito quod nesciebat confitens prohibitionem: nec scire tenebatur. Si vero sciat, vel sit in gnorantia vincibili: iam non est capax absolutionis cum sit in mortali. sicut degradatus peccat consecrando si sciat prohibitionem ecclesiae: sed reue ra consecrat. Vult dicere quod prohibitio non est de iure diuino: sed solo canonico.

⁋ Alia est positio rationabilior quam ferme omnes tenent alteri opposita: quam teneo cum aliis. Et probatur: quia de poeni. & re missi. ca. Omnis. & ca. Si episcopus. de poeniten. & remis. lib. vi. dicitur quod nulla eonsuetudine introduci potest vt quis possit eligere confessorem raeter licentiam superioris. sed contra quamlibet legem humanam consuetudo praescribit: ergo est de iure diuino. Item sententia a non suo iudice non tenet: & similiter si a suo, & sit vnus casus reseruatus. sed illic curatus non est sacerdos eius: nec ab illo absoluere potest. Et istud est rationabile ne sit confusio in ecclesia: nam si cuilibet daretur passim facultas alium absoluendi: multi se a confessione subtraherent. Ex isto patet quod non est idem in poenitentia & in aliis sacramentis. In baptismo namque sufficit minister, baptizandus, intentio, & aqua. item degradatus consecrat corpus Christi: & episcopus degradatus dat ordines: licet non det ordinum executionem. poenitentia autem est sacramentum iurisdictionis. Secundo patet hanc consequentiam esse nullam: quilibet panis triticeus siue possessus a sacerdore siue non / potest ab eo consecrari: ergo quilibet peccator potest ab eo absolui: semper loquendo in sensu composito. constat enim in sensu diuiso quod sim plex sacerdos potest absoluere: immo laicus potest absoluere. Tertio sequitur quod licet requiratur voluntas poenitentis ad hoc vt absoluatur: tamen illa non sufficit. nam potestas ordinis habet materiam in potentia propinqua / quencumque panem triticeum siue possideat siue non: neque extenditur neque restringitur: in poenitentia vero non sufficit peccator: sed requiritur quod sit subditus. Nec datur noua potestas sacer doti per hoc quod habet populum subiectum: sed solum datur ei vsus potestatis suae. sicut dans latomo vel fabto materiam in quam agat / facit eum vti arte sua& si auferatur sacerdoti materia per suspensionem ab officio, degradationem, vel reseruationem vnius peccati: iam non tollitur ab eo potestas: sed aufertur materia in quam agat. Sed cotra instud argumentor. quilibet in extrema necessitate potest absoluere quemlibet. sed essentia sacramentorum non mutatur propter quancumque necessitatem. Insuper confessor papae papam absoluit: & tamen non habet super eum iurisdictionem.

⁋ Ad primum concedo assumptum: quia est intentio papae vel ecclesiae in illo casu dare cuilibet praesbytero iurisdictionem in casibus reseruatis & non reseruatis & excommunicationibus. de senten. excommu. cap. Fos. libro. vi. de furtis ca. Fures. Et per glossam in cap. Pastoralis. de officio ordinarii. ita vt non oporteat amplius de illis confiteri: vel ad alium recurrere, etiam si sacerdos sit haereticus, excommunicatus: vel ab ecclesia praecisus dum modo alius haberi non possit. Et sic soluitur secundum. papa enim committit confessori suo iurisdictionem. nam cum sit homo infirmitate circundatus vt alius: eget absolutione, nemo enim ab hac excipitur. & dat facultatem se absoluendi alteri: quemadmodum facit curatus sancti Stephani qui se in confessione subiicit sacerdoti simplici.

⁋ Tertio arguitur. ex illo sequitur: si aliquis non habens titulum in beneficio / audiens confessiones toto triennio: tandem expellatur / cognitus non habere verum titulum: quod subditi teneantur terare confessionem totius triennii: quod est inconveniens. patet consequentia: quia non erat curatus eorum in rei veritate. nam in foro litigioso coram iudicibus aequis curam perdit.

⁋ Respondetur. si iste de quo est sermo sit sacerdos & in possessione& per superiorem confirmatus: licet legitime non obtinuerit beneficium: nego sequelam. ratio est: quia putabatur sacerdos, & superior dedit illi facultatem absoluendi. & si superior immediatus contradicat iniuste / modo verum ius habeat confessiones audiendi: sufficit: quia vtitur iure proprio: & sufficienter absoluit / supposito quod reputetur superior. Si vero non sit sacerdos vel intrusus: concedo quod ei confitens teneatur iterare confessiones: sed toto tempore intermedio poenitens fuit excusatus: quia erat ei ignorantia inuincibilis. Et si quis fuerit confessus sacerdoti non suo: ratihabitio proprii sacerdo tis non facit confessionem priorem valere. cuius ratio est: quia nulla ratihabitio facit sacramentum / quod fuit nullum / valere. huius autem non est simile si episcopus ordinet alienum / ponens spem in ratihabitione proprii episcopi: quia episcopus ordinans vere ordinat: & characterem ordinum vere ministeriali ter imprimit: & verum sacramentum confert: licet proprius episcopus contradicat: nec vllo pacto est postea reordinandus. nam ratihabitio illic non confert ordinem: sed ordinis exequutionem / quam prius non recepit: nec est de essentia sacramenti. ratihabitio autem retrotrahitur: & mandato comparatur quando solo mandato res a principio agi potest. si vero non episcopus ordinaret: ratihabitio papae nihil opera retur.

⁋ Quarto arguitur. Sacerdotes absoluunt se mnutuo: & tamen nullus illorum est alteri subiectus. igitur. Respondetur concedendo maiorem negata minore: quia habent facultatem praesumptam & tacitam. superiores enim sciunt & vnanimiter tolerant: & rationabiliter frequenter communicant: quia laicis sunt prudentiores.

⁋ Ecce quomodo in ecclesia sunt claues: & quomodo opinio domi ni Armacani & Durandi est minus rationabilis, quod quilibet sacerdos ex institutione Christi possit quemlibet absoluere: sed quod non possit indifferenter omnes absoluere: hoc prouenit (vt ipsi volunt) a iu re positiuo humano prohibente. Nos autem cum rulgari via ex determinatione pontificis dicimus. esse de iure diuimo quod nullus sacerdos possit absoluere quempiam peccatorem nisi sibi subiectum. & illa subiectio esse potest quando confessor est ordinatius eius: quae subiectio confessori ratione digni tatis vel beneficii conuenit: qualis est potestas episcoporum & curatorum qui facultatem aliis concedere possunt. sed sacerdotes inferiores facultatem habentes / non possunt vlteriorem facultatem aliis sacerdotibus tradere: nisi curatus daret suo vicario (vt plerumque fit) plenas vices quo ad sacramenta communicanda ac si praesens esset: tunc enim ille vicarius facultatem talem dare potest aliis sacerdotibus ad sacramenta communicanda ac si curatus praesens esset: & facultatem dare potens / aeque bene illam communicat simplici sacerdoti / ac illi qui exequutionem habet. Et ratio est peremptoria: quia in consecratione cuilibet sacerdoti traditur clauis potestatis, quae est facultas ligandi & soluendi in foro interiore. habe ergo iurisdictionem specialem si materiam haberet. iste enim facultatem dans subdito vel sacerdoti, solum ministrat ei materiam in quam agat, quam ante non habebat. Et aliter patet. Non sacerdos curatus dat vicarium in confessione audienda / tradendo materiam. Item in solutione ad quartum diximus quod quilibet sacerdos simplex quemlibet talem absoluit. & non est difficultas in isto si capiatur sacerdos non religiosus. & placet etiam via illa quod sufficit reigiosus. ita enim fit & practicatur passim ab his qui habent facultatem a Romano pontifice / qui in differenter quemlibet accipiunt. Propterea opinic glos. in ca. Omnis. de poenitem. & remis. in ver. Talie no) est relinquenda. Vagabundi autem non habentes domicilium sunt de parochia illius curati in quo sunt in pascha. & si dominus aliquis nunc in hac parochia habitet: nunc in illa: est subiectus illius in cuius ditione manet pro maiore parte temporis, quod si aequaliter in pluribus habitet: vbi eum contingat esse in pascha: illic superiorem habet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1