Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 29

An omnis usura sit peccatum
1

NVnc dicendum est de vsura & eius restitutione: quia nultorum conscientias hoc vi tium pulsat. & licet maxima verborum prodigalitate rem ipsam non aggrediar: tamen propono ma teriam sic tractare vt ingeniosus circa nexus eius poterit exitum facile inuenire. Primo ab eius definitione exordiendo talem propono quaestionis titulum. An omnis vsura sit peccatum. Pro quaestionis elucidatione notabis: quod omnis quaestio debet a definitione proficisci. l. Omnis definitio. it. de re. iur. propterea in primis ponetur definitio vsurae: postea ad quaestionem more solito respondebitur.

2

⁋ Vsuram sic definio. Vsura est volitio principaliter capiendi lucri temporalis vltra sortem vi mutui. volitio ponitur loco generis: non tamen est quiditatiuum genus & praedicamentale respectu termini vsura: vt patet per connotationes in pertinentes quas habet vocabulum vsura super terminum volitio, nunquam enim terminus magis connotatiuus est species praedicamentalis termini minus connotatiui. connotationes autem termini ex eius quid nominis notae euadunt. Et licet interdum raoton sit volitio formaliter, semper est formaliter vel aequalenter: vt haec propositio: nolo dare mutuum nisi habuero lucrum vltra sortem: infert per vnam suam exponem tem, volitionem. Lucrum nihil aliud e quam res lucrata: hoc est incrementum quod quis habet ex voluntaria commuta tione vltra illa quae prius sua erant vel sibi debita. si enim debeas mihi. xx. scuta: & postea quaeras a me decen scuta mutuo: si ego dem tibi dece ea lege vt obli ges te mihi soluere. xxx. puta. xx. prius debita qui probare nequibam: non capio lucrum quia non habeo incre mentum vltra mihi debita. Fodem modo si violentidetines mea / furto / rapina vel alio modo iniuste / vel me iniuste vexas: possum dare tibi mutuo cum comditione ista vt desistas. in his enim non capio lucri quia semper quaero mihi iuste debitum. Per hoc aliqua ar gumenta soluere potes vel casus in quibus aliqui di cunt vsuram multifariam licitam esse. sed postea de illis at gumentis erit sermolatior, quaestione. iii. huius materiae Ex isto patet quod vsura non est lucrum. nam omnis vsura est peccatum vt post hac patebit. nullum lucrum est pec catum: ergo nullum lucrum est vsura. consequantia tenet ir secundo modo secundae. lucrum autem est partiale obiectum vsurae: totale autem obiectum & adaequatum vsurae est lu crum vltra sortem vi mutui. Dicitur / teporalis) quia pro quolibet bono actu ex charitate elicito de lege de betur vita aeterna, quae multo plus valet quam actus. Hino dicit Saluator. Luc. xix. Et quare non dedisti pecu niam meam ad mensam: & ego veniens cum vsuris exegi sem illud. & Matth. xxv. Oportuit ergo te commita tere pecuniam meam nummulariis. vbi Augustini Miser homo cur foeneraris homini foenerare deo: centuplum accipies & vitam aeternam possidebis. Et prouerb. xix. dicitur. Foe neratur dmino qui miseretur pauperis. Sermo est ergo de lu cro temporali: siue sit lucrum a manu / lingua / vel obsequio / de quibus in. xxv. dist. huius futurus est sermo. Sed pro enucleatione vocabuli sors in definitione po siti animaduertendum est quod sors multifariam accipitur. vno modo pro signo discretiuo. vt Actuum. i. Cecidit sors super Matthiam. & losue & Eleazar sorte diuiserunt terram Chanaan filiis Israel. Interdum capitur pro euentu fortuito vt in illo Lucani. Omiserae sortis quod non in punica nati. Interdum etiam capitur pro portione haere ditatis. vt tribus Leui non habuit sortem inter fratres suos: sed ex eorum decimis sustentabatur. hinc sors dicitur patrimonium. vnde consortes qui aliquod patrimoniu simul habent. Item sors summa est: siue caput & prima pecunia quae confertur in societatem vt lucrum fiat. Terentius in Adelphis. Hei mihi etiam de sorte nunc venio in dubium. hoc est de praecio quo empta erat fidicina. & in hac acceptione impraesentiarum vocabulo vtimur Vi mutui, hoc est ratione mutuationis. si enim fueri aliqua alia causa: vt pote vi interesse: iam non est vsura. mutui inquam veri vel interprtatiui. quia si non fuerit al quod istorum: bene potest esse contractus illicitus, sed non vsura mutuum enim est sedes vsurae & eius spelunca: quam non egreditur. sicut aedificium domus non egreditur suum funda mentum. Exemplum de mutuo vero. do tibi iam in Augu sto. xx. scuta mutuo ea lege vt in decembri des mi hi. xxii. iam capio duo scuta vltra capitale vi mu tui. Exemplum de mutuo interprtatiuo. emis a me mensuram a. tritici nunc valentis in praecio debito seu rigoro so decem: & quia non soluis in proptu sed promittis ad ca lendas decembris: capio. xii. iam hic est venditio: sed est re solubilis vnus contractus mutui: prinde ac si tu dares mihi decem quae tibi mutuo: & gratia illius mutui capiam duo scuta.

3

⁋ Sed contra hoc arguitur de isto mutud interpretatiuo. Ex isto sequitur quod omnis emptio extra totalem latitudinem iust i praecii est vsura, & quilibet alius contractus in quo contrahens acquirit lucrum vltra totalem lati tudinem iusti contractus contra coniter loquantes.

4

⁋ Respondetur omnis capiens scienter extra totalem latitudinem iusti praeci tenetur restituere acquisitum quocumque nomine vocetur, siue vsura siue non vsura dicatur. Secundo dicitur: quod vsura non constituitur nisi in rebus vsu consumptibilibus: quemadmo dum sunt illa quae consistunt in numero, pondere, & mensu ra. quo ad pecuniam enim in pondere cosistit: quemadmo dum est in aliquibus speciebus aromaticis vel metallis. & in liquidis vt vino & oleo. Sed dicis. in veste constituitur vsura. C. de vsuris. l. Pro auro. vbi sic dicitur. Pro auro & argento & veste facto chirographi licita sol ui vel permitti vsuras iussimus. Respondetur, non accipitur qur ea vsura nisi inquantum est aestimata in quantitate pe cuniae: vt te petente mutuo a me quique aureos: dico me pecuniam non harie: sed vestem quinque aureos valentem tibi concedam ac si quinque aureos tibi mutuassem: vt inde sicut de quinque aureis des mihi vsuram. Fodem modo fideiussor qui loco debitoris soluit debitum credi tori, dicitur mutuare debitori: & tamen non transfert dominium illius rei in mutuatorem sed in creditorem. Satisdans etiam implicite mutuat debitori sed non ibi sistendo: sed vltra de eius dominio transfert rem in dominium creditoris: & sic immediate in debitorem & mediate & finaliter in cre ditorem. Hac difficultate sic relicta ad prosequutionem definitionis redeo. Haec definitio convertitur cum definito: & eius naturam paucis & clare explicat: ergo est bo na quia hoc ad bonitatendefinitionis requiritur & sufficit.

5

⁋ Ex qua definitione aliquas proposi tiones corollarias infero. Prima est: aliquis est vsurari qui non tenetur lucrum vltra sortem restituere. & quia apud vulgo loquentes lucrum vocatur vsura: interdum illo modo loquendi vtar. loquendum amn est vt plures, probatio co rollarii. qui vult vi mutui habre vltra sortem es vsurarius. sed contingit quod nullus capiat ad vsuram ab eo: talis autem cum nihil recipiat nec alicui damnum afferat, non tenetur re stituere: & tamen est vsurarius. vt patet per definitionem vsurae.

6

⁋ Secundo sequitur. si quis voluerit dare mutuo gratis: sed postea mutet propositum volendo vi mutui capere lucrum siue ante dationem siue tempore dationis siue post: is est vsurarius ab actibus prima volitionem bonam sequentibus. sed illi actus sequentes actum bonum: primum non inficiunt nec in ratione obiecti nec extrinsece.

7

⁋ Tertio sequitur quod aliquis est vsurari habitualiter: qui tamen non est in peccato vsurae: puta si displiceat ei actus vsurae praeteritus: non enim oportet habitum corrumpi: quia habitus in voluntate num quam corrum pitur nisi per contrarium. & dato quod esset contrarium quod posset delere vsuram quo ad culpam, non oportet quod possii tollere habitum.

8

⁋ Quarto sequitur quod aliquis est vsurari qui non dicit se capore lucrum vltra sortem vi mutui: immo dicit se non capere vi mutui: sed aliqua alia vi: sed hoc non impedit quin sit vsurarius. Ille enim capit vt mutui qui nullam aliam rationabilem causam capiendi ha buit.

9

⁋ Quinto sequitur quod stat aliquem esse vsurarium bis vel ter circa eandem pecuniam. quotiens enim iterat actum capiendi lucri vltra capitale vi mutui: totiens pec cat peccato vsurae. Sed petis: an sortes decies eliciens actum vsurae puta habendi centum pro bis mille: cit ca eadem centum tatu peccet quantum Plato eliciens decen volitiones circa alia decies centum. Dico quod sic: caeteris paribus quo ad intensionem actus & continuationem & paupertate vel diuitias mutuatarii. sicut ille qui vult decies occidere eundem hominem: tantum peccat quantum habens decem volitiones aequales circa alio: decem. Et ratio est: quia secunda volitio est ita mala vt prima: & sic de qualibet sequenti. & prima est aequa lis cuicumque volitioni occidendi illos decem. igitur.

10

⁋ Ex isto sequitur, & est sextum corollarium: quod non sufficit. vsu ratio suum peccatum confiteri de vsura commissa: sed requiritur vt dicat numerum actuum voluntatis vsurariorum si sciat: vel si distincte nesciat, appropiquet vero nu mero secundum aestimationem suam inquantum potest: quia illa est regula vniuersalis in peccatis commissis vbi nescitur adaequatus numerus.

11

⁋ Septimo sequitur quod mu tuans superiori vt euitet collectam iuste impositam peccat labe vsurae. idem enim est remittere & dare. c. Venies. i. de testi. viii. q. iii. Talia. & ratio est quia capit lucrum vltra sortem. igitur.

12

⁋ Octauo sequitur. quatuncumque paruum lucrum quis velit habere vltra sortem vi mutui, committit vsuram: vt patet per definitionem vsurae. sed maius est peccatum volendo habere magnum lucrum quam paruum.

13

⁋ Nono sequitur cum alibi notis: quod aliquam vsura est veniale peccatum. patet: quia non probatur quod quaelibet vsu ra sit mortale peccatum per hoc quod a deo prohibetur tam per legem indicatiuam quam positiuam: quia vtraque lege furtum prohibetur: & tamen aliquod tale est veniale propter paruitatem obiecti: vt in sua materia in hac distinctione nuper rime diximus. Etiam dari potest aliqua vsura motus secundo primus: & talis circa quodcumque lucrum erit per catum veniale: igitur corollarium non ambiguum.

14

⁋ His praemissis respondetur affirmatiue ad titulum quaestionis. probatio responsionis affirmatiuae est. nihil prohibetur sub poena pecca ti vel coniungitur eadem serie inter alia quae prohiben tur sub poena peccati nisi peccatum. vsura est huius modi. igitur, probatur minor: quia Ezech. xviii. vsura inter illa magna crimina aeterna morte punienda numeratur. vbi dicitur. Ad vsuram non commodauerit & amplius non acceperit. Et psal. xliiii. Vidi iniquitatem & contradictionem in ciuitate: & non defecit de plateis eius vsura & dolus. Et psal. xiiii. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? qui pecuniam suam non dedit ad vsuram. Forte dicis: prohibitio veteris te stamenti non convincit nunc esse peccatum: quemadmodum est in multis aliis legis Mosaicae. Probo quod sic. vel est praeceptum morale, iudiciale, vel cerimo niale legis, non duo secunda. quia tunc male ecclesia probationem caperet. de vsuris. c. Quia in omnibus. vbi dicitur quod vsurarii damnantur vtriusque testamenti pagina. Notum est autem cerimonialia & iudicialia legis nunc non cbligare: ergo est morale: quia vete ris legis moralia praecepta sunt conclusiones legis naturalis: & per consequens in omni lege obligat. Sed hic dicis. sufficit maximo pontifici dicere quod pro tempore legis Mosaicae reprobabantur, & etiam in lege gratiae. Sed contra hoc arguitur: probando quod sit contra legem naturalem. Primo. ipsa est a viris in solo lumine naturali ambulantibus probata tanquam iniqua: ergo euasio nulla. assumptum patet ex philosophorum principe quarti Ethico. primo dicen te. Quidam autem in capiendo exuperat vndique & auidius capientes: quales sunt hi qui operationes illiberales exercent: vt lenones & omnes tales & foe neratores & qui dant parua pro magnis. Hoc ipsum patet apud eum dem primi Politi. vi. dicentem acqui sitionem pecuniariam hoc est vsuram de qua loqui mut esse acquisitionem contra naturam: quia pecunia est adinuenta, vt sit medium in commutatione humana. sed si pecuniam pecunia pariat: iam pecunia erit finis. lstud idem habes secundo officiorum in fine apud Marcum Tullium. & Lucanus dicit. Hinc vsura vorax: auidumque in tempore soenus. Et istud patet de aliqua mutatioue vsuraria: scilicet de vsu ra vsurarum: & de reprobo foenore in. l. Placuit. ff. de vsuris. & in. C. eodem titulo. l. At nullo. Exem plum de vsura vsurarum: vt si dedi tibi mutuo. xx vt in fine alicuius temporis mihi des tria vltra sortem: & si in fine temporis statuti non des mihi illa tria: ratione illorum trium dabis vnum. Omnis autem vsura lege reprobata est improbum foenus. & sic illud vocabulum (improbum foenus) est superius ad vsuram vsurarum. Modo omnes isti in lumine naturali loquuti sunt. Secundo probatur ratione. Nan quaedam res sunt quarum vsus est earum consumptio: vt potabilia / esibilia / & pecunia. pecuniae enim distractio de manu in manum pro rerum commutatione est eius causa finalis / ad qua est per se ordinata. vt vide re licet. v Ethicorum apud Aristotelem. haec autem distractio est pecuniae consumptio, non entitatiue, sed quo ad habentem: quia eam consumit quo ad se: & ad suum offi cium ad quod ordinatur disponit, non sic est de equo vel veste: quorum vsus distinguitur a proprietate. Et loquor de fine naturali & per se ipsius pecuniae. potest enim nterdum per accidens habere alium finem: vt aurum ad curandam lepram vel dolorem stomachi: ad opum ostentatio nem, & ad ornatum: & ad hunc finem per accidens potest loca ri retento dominio apud locantem, & vsu apud coducente sicut vasa argentea vel equus: nec est vsura: vt infi rius ampiius aperietur. Tunc sic. pecunia ex suo fine naturali & per se: est vsu consumptibilis: ergo eius pur prietas distinguitur ab eius vsu in operatione ad qua non ordinatur de per accidens. si ergo quis ceperit aliquid pro vsu vltra proprietatem: capit aliquid pro illo quod non est in rerum natura: puta pro vsu pecuniae. & raperet quan tum est de se vsum a proprietate a qua rapi non potest secundum vocabuli vim. vsura enim dicitur quasi raptus vsus a re: hoc est a proprietate. Praeterea. idem bis vendit vsurarius: quia cu dominium mutui sit penes mutuatarium: vt patet ex vi vocabuli mutuum, ex mec fit tuum: mutuator vult similem pecuniam in valore pecuniae quam mutuo dedit: & iterum vendit vsum qui non distinguitur a proprietate quo ad illum finem per se scilicet quando distrahitur. In super non habet fructum ex se pecu nia sicut alia germinantia: sed solum ex vtentis indu stria prouenit, quae non est ipsius mutuatoris: ergo qui vult habere lucrum de pecunia quaerit lucrum de re non sua sed industria alterius. Illud patet Luc. vi. in non uo testamento. Mutuum date nihil inde sperantes. vbi glos. interlinearis. vltra sortem. Et licet dare mutuo sit de consilio coniter: tamen nihil inde capere ratione mu tui est de praecepto. Dixi( coniter) quia pro regula hab dum est: quandocum quod eleemosyna est de praecepto: a fortio re mutuum erit de praecepto. ita vt mutuare vel dona re sit de praecepto, nec oportet sperare temporale commodum pecunia aestimabile siue sit vestis, ager, esca, vel do mus. Licet enim non quaelibet res sit idonea mutuari: sed solum illa cuius vsus est eius consumptio: tamen qualibet res temporalis praecio aestimabilis potest esse lucrum propter quod aliquis intentione vsuratia mutuat. vnde Hierony. super Ezech. lib. vi. & auctoritas est ca nonizata. xiiii. q. iii. vbi dicitur. Putant quidam vsu ras tamenm esse in pecunia: quod prouidens diuina scriptura omnis rei aufert superabundantia vt plus non recipias quam dedisti. Item alii pro pecunia foenerata solent munucula diuersi generis accipere: & non intelligunt scriptu ram vsuram appellare & superabundantiam quicquid est si ab eo quod dederint plus reacceperint. haec ille. E Ambrosius de Nabuthe: vt ibidem in ca. sequenti habetur, ait. Plerique refugientes praecepta legis cum dede rint pecuniam negociatoribus, non in pecunia vsuras exigunt: sed de mercibus eorum tanquam vsurarum emolumenta percipiunt. ideo audiant quid lex dicat, noque (inquit) vsuram escarum accipies neque omnium rerum. Item esca vsura est: & vestis vsura est: & quodcum quod acce dit sorti vsura est: & quod velis nomen ei imponas vsu ra est. Ex isto patet quod haec consequentia est nulla. lucrum vsurae potest esse in quacumque re temporali praecio aestimabili: ergo vsura ( hoc est volitio vsuraria, potest esse extra mutuum verum vel inte rpraetatiuum. hoc est potest constitui in rebus non consumptibilibus vsu. patet. quia hic antecedens est verum cum opposito consequentis secundum dicta.

15

⁋ Ex dictis sequitur: quod licet capti incrementum vltra sortem sit praeter naturam mutui: tamen non est contra eius substantiam. prior pars liquet suffi cienter ex dictis: cum mutuum debeat dari gratis. Se cunda pars patet: quia nunquam fit vsura sine mutuo. si cut aquam esse caliquam est praeter naturam aquae: quia tunc non est in sua bona & naturali dispositione: tamen noi est contra eius substantiam: alioquin quiprimum calefie ret, desineret esse aqua: quod liquet esse falsum. Item licet mutuatarius in casu habeat lucrum dando vl tra sortem: hoc tamen est rarum: & totum lucrum pecuniarum a mutuatore colligitur: qui solet esse magis industrius quam mutuatarius: & plerumque capit secundum extremum lucri possibilis: ita vt parum vel nihil maneat ipsi mutua tario. & cum mutuator colligit ex culpa pecuniam vltra sortem: raro pecunia proficit in ipso vel haerede non multum distante, prout vulgo circumfertur. De ma le quaesitis vix gaudet tertius haeres. quare vsura est toti reipublice inutilis.

16

⁋ Ostenso itaque in quo lu cro vsura constet: reprobationem eius prosequamur. Vnde dico quod reprobatio vsurae patet etiam iure humano pontificio in sua rubrica. ca. Quia in omnibus. vbi dicitur. ldeoque constituimus quod vsurarii manifesti nec ad communionem admittantur altaris: nec christianam si in hoc peccato decesserit accipiant sepulturam. sed nec oblationes eorum quisquam accipiat. Multa inconvenientia ex vsura in republica sequuntur: vt pote quod homo in ocio suam vitam ducat: contra illud Adamo dictum, In sudore vultus tui vesceris pane tuo, quo sententia non solum in personam Adae transiit: sed in totam naturam humana in eo contentam. & Iob. v. Homo nasci tur ad laborem sicut auis ad volatum. Sicut enim in cor pore naturali nullum membrum deputatur ad actum nisi quod vtilitatem affert reliquis membris: vt oculus pro se & aliis partibus videt: sic debet esse in corpo re mystico: quod non contingit in vsura. Sed de hac ratione ocii quaestione tertia huius materiae tangetur in quarto casu: an liceat capere vltra sortem ratio ne periculi.

17

⁋ Contra hanc conclusionem argumentor licet mihi mutuanti Sorti spare beneuolentiam eius. cu ius amicitia beneuola mihi valebit fortasse decen vel viginti scuta: ergo licet capere lucrum vltra sor tem vi mutui. si enim beneuolentiam sperare non liceat: vel paucos mutuatores: vel mutuantium congeriem labe vsurae aspersam inuenies.

18

⁋ Respondetur. mutuator principaliter mutuat mutuatario vt eius inopiae succurrat. loquor de fine principali sub fine vltimo finaliter enim & vltimate hoc propter deum facit. spat tamen beneuolentiam eius: & potest velle mutuatarium esse sibi beneuolum: quia hoc est velle mutuatarium ha bere actum virtutis. & licet mutuatarii beneuolentia mutuatori tantum valeat nonnunquam quantum tota sors: noc est de per accidens: & certe valde raro. crebro nam quod dando pecuniam mutuo, pro illa recuperanda de ami co inimicum facis: vel mutuo in parte, vel in toto de fraudaberis. Et si forte sequatur lucrum temporale: hoc non intendit mutuator: nec debet illud velle: sed si stere in hoc vt proximo succurrat, saltem non referre in lucrum. stat enim crebro velle antecedens bone consequan tiae non volendo consequens: vt hic. vir Parisiensis ibit ad Scotiam: ergo transibit mare & grande interuallum. Etiam ssta consequentia sicut iam diximus est nul la: Sortes mutuat Platoni: ergo habebit lucrum a Platone. sed si det mutuo ea intentione vt habeat lucrum: iam peccat peccato vsurae.

19

⁋ Secundo arguitur. Sortes det Plato ni centum mutuo: per solutionem datam potest velle Plato nem esse sibi beneuolum: & Plato secundum aequitatem naturalem est ei deuinctus ad vicissitudinem: ergo potest pacisci cum Platone tempore mutuationis se dare Pla toni mutuo ea lege vt Plato det sibi mutuo in simili casu indigentiae: quia ad illud in lumine natura li tenetur. nam expssio eorum quae tacite insunt, nihil opera tur. ad hoc est argumentum in capitulo Significatum. de praebendis. vbi sacerdos promisit se seruaturum illud ad quod alias obligabatur. Hic enim non capitur temporale lu crum vi mutui, sed pactio de illo ad quod de iure na turae mutuatarius est obligatus. Quod si concedas, argui tur sic. ergo licet vi mutui velle accipere vltra sor tem aliquid aestimabile precio. crebro enim homo cu it dare pecuniam bono animo vt inueniat mutuum. ltem dando mutuanti iterum mutuo, non potest dare mutuo aliis quibus forte est magis obnoxius quam nutuanti: & illud non tacite inest in contractu mutui. Praeterea obligatio naturalis in foro contradictorio non parit actionem: quam tamen obligatio ciuilis parit. sed hic facile dicetur quod excipiendo mutuatarius elidit actionem mutuatoris, dicedo contractum esse vsu ratium & inutilem.

20

⁋ Respondetur. vtraque pars est apparens: sed placet pars affirmatiua quod pacisci liceat dummodo nihil ponatur in contractu aliud nisi illud ad quod homo est aliunde obnoxius ex bono & aequo: puta mutuata rius obligabit se dare mutuo mutuanti nisi alius casus impediat de bona aequitate iudicio prudentis. rationes autem in oppositum soluentur paulo inferius de dante scholastico mutuo.

21

⁋ Tertio argumentor. Deuterono. xxiii. scribitur. Non foenerabis fratri tuo ad vsuram nec fruges nec quamlibet aliam rem: sed alieno. ergo li cet capre ad vsuram vel licuit: & per consequens non est contra ius nature.

22

⁋ Respondetur. bene defendi potest quod illud erat permissum propter maius malum euitandum: ne scilicet darent fratribus suis ad vsuram, quia popiluols Hebraeorum pronus erat ad auaritiam. Sed cotra hoc sunt aliquae obiectiones ad quas in simili respondebitur dist. xxxiii. huius: quia eadem est difficultas vtro pique. Secundo dicitur: quod foenerabis tantum valet quan tum mutuabis. & sic giossa marginalis Deuterono. xv. dicit super illo verbo. Foenerabis gentibus mul tis: & ipse a nullo accipies mutuum. Et hoc expresse constat per verba Christi Lucae sexto. Nam & pec catores foenerantur peccatoribus vt recipiant aequalia. vbi glossa interlinearis super verbo (foene rantur) dicit. commodant. & verba sunt ita ad hoc expressa vt glossa non egeant. Etiam illic poni tur consequens pro antecedente: foenus enim sequitur abundantiam: quia non potest non abundans foe nerari. ponitur ergo foenerabis pro abundabis, quod pa tet per literam in qua dicitur. a nuillo accipies mutuum. Tertio dicitur quod sermo erat de Chananeis qui iniu ste detinebant eorum terram: & ab eis acceperunt solum proprium: hoc est sibi debitum. lstud patet. xiiii. qu. iiii. Ab illo exige vsuram cui merito nocere desideras. Cui iure inferuntur arma, huic legitime auferuntur vsutae. & c. Non tamen erat vsura proprie dicta. quam defini uimus: vsura enim est contra ius naturae. Et licet pro babile sit quod libellus repudii in lege Mosaica erat li citus: & similiter vxorum pluralitas: vsura tamen est magis contra legem naturae. in signum cuius gen tiles in lumine naturali incedentes & repudiabant vxores & tenuerunt plures: & ex legibus Caesareis & aliis scriptis hoc est notum. sed tamen extendendo ius naturae: omnia tria sunt contra ius naturae. sed vsura aliqua cmni modo est contra ius naturae, nec iudaei poterant vllo modo dare ad vsuram fratribus vel vllis aliis nisi his qui suas terras iniuste detinuerunt. De ldumaeis patet: quia Deutero. xxiii. scribitur. Non abominaberis idumaeum quia frater tuus est. qui ab Esau Israelis fratre descenderunt. sed istud non concludit de aliis. Tamen sic arguitur. Vsura apud viros in lumine naturali pollentes est iudicata iniqua: ergo non fuit admittenda iudaeis sine dispensatione. Sed dicis. Deutero. xxiii. deus dispensauit quod populus intellexit, non foenerabis fratri tuo ad vsuram &c. & infra: sed alieno. & licet hoc solui possit: difficile tamen est probare quod alienis soenerari non licuit. & facile cum apparentia diceretur: quod licet prophetae. indefinite vsuram vetitam asserant: limitari hoc pos se respectu fratrum suorum. Tamdeon probabilius est quod nulli poterant dare ad vsuram nisi his qui sua de tinuerunt: & sic erat illicita. nullus enim homo pu rus potest dispensare in vsura vt sitlicita, quod patet de vsuris. ca. Super eo. vbi dicit Romanus pontifex. Respondemus quod cum vsurarum crimen vtriusque te stamenti lex detestetur: super hoc dispensationem aliquam posse fieri non videmus: quia cum scriptura sacra prohibeat pro alterius vita mentiri: multo magis pro hibendus est quis ne etiam pro redimenda vita capti ui vsurarum crimine inuoluatur. Comparat vsuram sed aufert incramenium quod de iure mutuatarius re tinere potest. Etiam ille contractus est irritatus a superio re tam a deo quam ab hominibus. & cum sit contra aequitatem naturalem & in reipublicae perniciem non recipit exce ptionem personarum sicut ieiunium & huiusmodi positi ua. Et distinguo quod Plato vult dare sorti lucrum. vel volitione pure spontanea: quae nihil habet inuoluntarii admixtum: & sic nego. vel vno actu voluntatis magis spectante ad volitionem quam ad nolitionem: & sic concedo. vt patet. iii. ethi. i. Velle enim categoricum mo uit mutuatarium domum mutuatoris adire: & impat menbris facere illa quae sunt sufficientia ad pecuniae so lutionem. Sed istud ad liberam transsationem non sufficit. Exemplum in simili. promittendo raptoribus in nemore centum vt a morte euadam: licet dem eis centum: illorum non habent dominium. nam consensus me coactus non sufficit. sic in proposito. vellem enim quod mu tuans daret mihi mutuo pecuniam gratis: sed quia non possum hac via habere: do ei pronunc. forte redibit ad cor: & restituet in pascha: vel tempore mortis: vl iuridice cogam eum restituere. & quia dulciter & caute tollit vsurarius lucrum, & non perturbat rempublicam, permittitur a iudicibus. secus est de furibus & latronibus rempublicam perturbantibus.

23

⁋ Quinto arguitur. Praeceptor regens dat scholastico pecuniam mutuo vt suam lectionem visitet: & hoc fit sine peccato: & tamen capit lucrum vltra sortem: quod patet: quia mutuat decem scuta qua in fine termini recipit: & cum hoc alius in eius classe seu regu la vt vulgo appellant moratur: a quo recipit nouem vel decem scuta in fine cursus. vel forte per illum & similes scholasticos augetur fama regentis: & crescit stipendium eius in locis in quibus moris est soluere ex repu blica: vt in ltalia & locis similibus. Sic pistori mul tor mutuo dat quatenus ad suum molendinum molitu rus veniat. sic dominus dat mutuo colono quatenus eius agros colat & econverso.

24

⁋ Respondetur. cum sit eadem diffi cultas de his hominium generibus & similibus, sufficit respondere de vno. & dico quod regens in artibus potest trifa riam se habere. Primo & principaliter vt scholasticus suam lectionem audiat. Secundo mutuat scholastico vt eius inopiae principaliter succurrat: non secludo propter deum actualiter vel virtualiter: sperat tamen beneuolentiam: sed hoc non obstante vult ei dare mutuo si ue sit beneuolus siue non. Tertio modo & principaliter propter inopiam subleuandam & minus principaliter vt intersit lectionibus: non tamen mutuaturus si non veniret ad suam lectionem. Primum memnbrum est illicitum & vsurarium. secundum licitum & securum. tertium est am biguum. & in duobus prioribus membris non reputo difficultatem. Sed circa tertium membrum sunt opiniones. Nam Ioannes Andreas in regula Peccatum. in mercurialibus. reputat casum vsurarium: & dicit quod regens debet restituere tantum so mendacio: quod non potest bene fieri: & dicit esse maius peccatum. Sed istae probationes non sunt fortes. mu ta enim prohibentur & percipiuntur in vtroque testamento in quibus deus potest dispensare: quia sunt pure posi tiua diuina. Insuper haec consequentia est nulla. hor est maius peccatum illo: sed in hoc deus non ponst dispensare: ergo neque in illo. quia homicidium est ma ius peccatum quam mendacium: & tamen in primo deus potest: dispensare vt innocens scitus esse talis iuste occidatur: & non in secundo.

25

⁋ Sed veniendo ad rem ipsam incidentem an deus de vsura dispensare possit: opor tet capere hoc totum: puta lucrum vltra capitale vi mu tui: et videre vtrum deus possit facere quod ille actus volendi in creatura sit bonus. Et in primis dico: quoi deus potest dare mihi cuiuscur quod creaturae dominiur & rerum dominia pro libito suo: aliis omnibus propinquis dominis inuitis. sicut bona aegyptiorum transtulit in he braeos, non respiciendum est ad seruitium hebraeorum: quia sine seruitio illud facere poterat. sed tamen deus non dispensauit in furto: nec dispensare potest vt homo habeat dominium in alieno. Sed forte dicis. deus non po test dispensare de vsura quia habet inuolutam malitiam: vt quod ego capiam temporale lucrum vi mutui: non potest: bene fieri: sed vi dei dantis possum habere tempora le lucrum, quemadmodum mercator capit temporale lucrum vi damni sed non vi mutui. Sed contra hoc a gumentor. deus potest facere quod ego dando dece scuta mutuo: quando nec cessat lucru, quia non eram expositurus illa scuta: nec incursurus sum incommodum ali quod: capiam quinque vltra sortem vel decem: nulla alia causa nisi vi mutui. Forte dicis. vi dei dantis mihi aucto ritatem. hoc non euitat propositum: quia deus reuocat suam legem Lucae. vi. promulgatam: & in antiquo testamin to de vsura: & ostendit mihi quod illa lex non amplius obligat: sed me obligat ad oppositum: ergo nullo alio titulo creato nisi vi mutui capio. v. vel. x. scu ta vltra sortem. quia potest mihi praecipere ita facere & prohibere ne dem mutuo vnquai nisi consequar lucri vltra sortem vi mutui. Sic ergo teneo quod deus potes dispensare cum vsura: & possibile sit vsuram bene fie ri de potentia dei absoluta. nullus tamen purus homo dispensare potest quod vsura bene fiat.

26

⁋ Quarto arouitur. Sortes habet mile scuta ociosa quibus Plato eget vt mercetur inter Turcas. mercando Plato vltra expensas lucratur cen tum: quod vtrique eorum est vtile: & scienti & volenti nor fit iniuria. v. ethi. ergo saltem in isto casu non erit comtra legem naturae ex hypothesi data: esto plerumque in reipublicae luem committatur.

27

⁋ Respondetur. si at vtrtur quod habere lucrum in arca & mutuatorem & mutuatarium: sed mutuans male capit lucrum: cum enim dominium rei mutuate transeat in mutuatarium: nihil potest capore ab eo, non ratione mutui: vt patet in probatione conclusionis: nec vl lum alium habet titulum: gratia cuius posset capere lucrum lum quantum verosimile est quod fama vel lucrum scho lastici sibi attulit ex eius praesentia, non ei: quia tantum alteri regenti dedisset: sed restitutio est facienda si cut de vsura incerta. hoc sequitur Pan. in cap. fina. huius rubricae. Licet istud sit apparenter dictum: non tamen placet. Et ratio est: quia regens nihil recipit quod iuste non reciperetur ab alio regente non dante mutuo. Nec valet dicere quod recipit pecuniam: quia illa est causa minus principalis mutui. hoc sic suadetur. sacerdos non celebraturus nisi habeat sex paruos albos minus principaliter: celebrans propter deum principaliter, non committit simoniam: nec peccat per illum actum. Similiter beneficii collator confert licite sorti bene cium principaliter quia est idoneus: & minus princi paliter quia est suus consanguineus vel famulus: ita vt famulatus vel sanguis sit causa sine qua non: & qua seclusa non conferret ei potius beneficium quam alteri aeque idoneo. & illud licite facit: vt posthac dist. xxv. huius amplius patebit. ergo eodem modo in proposito. Sed contra hoc dicis. capio lucrum praeter sortem vi mutui: quia illud non est mihi debitum. Respondetur negando quod vi mutui capiam: sed ratione improbi laboris & doctrinae qua eum erudio, inflam mando affectum eius, & illuminando intellectum. & hoc si ita vtiliter eum erudiam vt alter: & ita parum capiam vt vicini mei: puta solum capiam debitum: hoc est nihil indebite capio. Sed fateor quod mutuum est causa sine qua non, quare iste moratur in cursu meo: sed ratione illius nihil accipio: sed ratione laboris. mu tuum enim est causa per accidens quare propter eum laborem. & non sequitur: mutuum est causa per accidens laboris: & labor causa propinqua decem scutorum: er go mutuum est causa decem scutorum. Nam regula illa, quicquid est causa causae est causa causati: non tenet in causis per accidens: & vix in causis per se. Priamus enim non erat causa occisionis Patrocli: licet Hector eius filius illius mortis causa fuerit. Si dicas, non minus laborarem isto absente. Dico si huic medio innitaris, concludens quod a nullo debeam accipere turonum: & sic propriis militare stipendiis cogar: quia quocunque oblato, ob eius absentiam non ninus legerem. Dico secundo: quod tantum lego ei quantum omnibus aliis: quia potest audire omnia qua dico in lectione. Nec iterum valet dicere quod capiam aliquid aestimabile pecunia: quia tollo ab eo libertatem alium adeundi: modo auro non est aestimanda libertas. prout vulgo iactatur. Non bene pro fuluo libertas venditur auro. Dico me non tollere ab eo libertatem: quia non est mecum maior seruitus quam cum alio. vel si sit: soluat & eat quo velit. Quamuis etiam alius regens legat in geniosius quam ego: immo & vtilius, quod maius est: non pecco: quia sufficit quod ei satisfaciam & multitudini scholasticorum: alioquin regentes idonei & sufficien tes, propter aduentum excellentioris peccarent legen do: quod non est dicendum. Et vlterius dico me posse ei mutuare pecuniam quamdiu lectionem meam visitaue rit: & praefinire terminum quo recipiam pecuniam si forte abierit. Non oportet respondere ad argumentum stipendii (cum non egeat alia responsione) vltra decem scuta quae regens capit pro toto cursu Parisiis. & licet aliquis alius regens promittat ei se minus accepturum: non grauo eum quia non capio plusquam debea. vel soluat alter regens pro eo: & abducat eum.

28

⁋ Sed contra summa solutionis arguitur. si non veniret ad lectio nem: non darem ei mutuo: ergo aduentus ad lectio nem est causa principalis: quia ea seclusa remoue tur effectus.

29

⁋ Respondetur. remota causa minus prin cipali saepe remouetur effectus: quando sunt duae causae si mul requisitae ad positionem effectus: scilicet praecipua & minus principalis: neutra enim istarum causarum sola sufficit ponere effectum. modo deus est causa princi palis. Hoc sic declaro, quando sunt duo fines quorum vnus est in alium resolubilis: ille in quem alter resolui tur est praecipuus deus autem est finis generalis & remo tus omnium actuum quos prudens facit: & caeteri actus in amorem illius finis & tandem in illum finem reducuntur. secundum illud Apostoli primae ad Co rinth. x. Omnia in gloriam dei facite. Hoc modo isti scho lastico decem scuta mutuo vt visitet lectionem meam: volens vt adsit lectioni & proficiat in doctrinis & moribus: vt eo modo seruiam deo & merear, non tamen quasi homo istos actus referat actualiter in deum: quia non requiritur semper relatio actualis in vltimum finem ad hoc vt actus noster sit bonus moraliter: vel bonus meritorie: sed sufficit virtua lis. Non capio relationem virtualem more docto ris Seraphici & Conterranei: sed virtualem relationem voco quando homo, licet in teneris annis, ha bet hoc propositum se velle totam vitam suam & omnes actus laudabiles facere propter deum: & post ea non habet oppositum formale. licet enim mul tis modis peccet mortaliter: non tamen habet oppositum forinale: & refert actualiter quando tenetur. Et ne tibi videatur istud nimis largum, pronunc vni ca ratione fulcitur. Doctor Seraphicus in suo secundo dicit quod actus alicuius religiosi sunt omes sufficienter relati in deum postquam dedit se & sua deo: & intendebat omnia facere propter deum. & si hoc sufficiat in iuuene religioso: quare non sufficiet in iuuene laico? specialis namque datio facta deo more religiosorum non requiritur ad relationem actualem, quod probatur: quia alioquin nullo modo laicus posset referre: quod est falsum. Si dicas. Doctor iste dicit oppo situm de laico. scimus eum dicere: oppositum tamen ratio persuadet contra eum & pro hoc quod dicimus. & post istud propositum generale nullus est actus indifferens in homine si intellectus iudicium affuerit: aliorum more loquendo deliberatus. Haec obi ter dixerim: alias enucleatius materiam, quia est vtilis, & explicatione eget, examinaturus. Eodem modo dico quod Sortes multor licite dat pisto ri mutuo, sperans per hoc eum venturum ad suum molen dinum, & se lucrum consecuturum, non enim fit iniuria per hoc pistori: cum iste multor est ita propinquus pistori vt alter: & aeque bene molit: nec plus capit pro labo re quam alter. secus est vbi notabiliter plus distaret a pistore vel vbi plus caperet. Sic de domino dante mutuo colono vel econuerso dicatur: dummodo seruetur latitudo iusti precii hincinde.

30

⁋ Sexto arguitur. Mercator Parisien sis vendit sorti quinque vlnas panni pro tunica facienda, quinque scutis in prompta pecunia: Platoni autem bona fide seu (vt vulgo dicunt) ad credo vendit quin quod vlnas eiusdem panni quinque scutis cum. xv. duodenis. tunc sic. vendendo Platoni capit lucrum vltra sortem vi mutui interpraetatiui: quia idem est ac si dedisset xv. scuta mutuo Platoni ad certam diem vsque, peten do. xv. duodenos cum capitali. & quod hoc ei liceat pa tet: quia mauult habere quinque scuta in promptu quam sic expectare dilationem solutionis.

31

⁋ Respondetur. licet beatus Tho. prima secundae. q. lx. ar. ii. &. q. Ixiiii. ar. ii. dicat medium iustitiae consistere in medio rei: & medium in aliis consistere in medio rationis: dico il lud esse vtrobique verum. propterea ad argumen tum dico posse non esse vsuram. non loquor de ratio ne damni: quia de ipso hactenus mentionem non fe ci. latitudo enim precii non est indiuisibilis: nec est me dium mathematicum: & prudentes mercatores iudi cabunt quod egregie vlna praefata valet. xxxv. duode nos: & in praecio extremo & summo valet. xxxviii. & non amplius: quia est status: & dabilia sunt duo extrema extrinseca tam supra quae infra: iudicio pruden tum mercatorum. lste igitur mercator suam mercem vendens non peccat cuicunque vendat dummodo ma neat in hoc praecio: & per consequens non committit vsu ram: licet vendat carius Platoni quam Sorti. & non est quaerenda causa nisi voluntas mercatoris qui est do-. minus & arbiter rei suae: qui facit gratiam vni & ri gorem rationabilem alteri

32

⁋ Septimo arguitur. supponendo quod Sortes capiat ad vsuram centum scuta pro quibus de bet soluere decem in termino praefixo vltra sortem accedit Platonem amicum suum: & mutuat ei eadem centum scuta ea conditione vt Plato haec soluat: sci licet decem vltra centum creditori suo. Hoc casu sup posito arguitur sic. Sortes capit a Platone decem vltra sortem vi mutui: ergo comittit vsuram: sed tamen non peccat, quod probatur: quia hoc facit vt se indemnem prae seruet: & vt satisfaciat vsurario: & hoc est licitum: vt patet. xiiii. qu. iiii. ca. Si quis oblitus. quia non tenetur cum suo damno alteri subuenire. ff. de praescrip. ver. l. Qui seruandarum.

33

⁋ Respondetur. si faciat pcise illo respectu vt se indemnem seruet: non est vsura. si aliquo alio respe ctu: concedo quod est vsura & peccatum. multum enim fa cit intentio. Cuius simile est. habeo triticum quod mu tuo sorti: qui statim est illud consumptutus: si mouear principaliter vt recipiam tempore futuro aliud quod est tantummodo aequalis praecii tempore redditionis quod est diuti us mansurum: in hoc casu est mutuatio vsuraria si non fuissem illud diutius conseruaturus. si vero id faciam vt principaliter euitem damnum dato quod aliquod fru mentum sit aptum diutius conseruari: & per consequens maiorem vtilitatem afferre mihi: non reputo vsuram: si non curem etiamsi diutius non conseruetur: quia tempore redditionis intendo statim consumere. Nam sicut possum velle euitare interesse damni emergentis ex mutuo: ita possum euitare interesse damni emergentis ex natu ra rei.

34

⁋ Octauo. Sortes dans Platoni centum mutuo nunc in Augusto / soluenda in calendis decembris, apponit conditionem, quod si non soluerit in ter mino praefixo dabit decem scuta: & ponatur quod Plato non soluat. hoc supposito: Sortes licite capit decem vltra sortem vi mutui: ergo vsura est licita.

35

⁋ Respon detur distinguendo quod Sortes capit licite. vel Sortes mauult vel ita libenter vellet habere suum capitale solutum in termino praefixo vt decem vltra. & sic dico quod non est vsura: quia potest recipere ratione interesse: de quo amplius loquemur in quaestione sequen te. Si vero adhibeat poenam malens debitore non soluere quam soluere: & intendens hac via consequi lucrum: sic concedo quod sit vsura: & latibulum eius: & quae dam vsurae palliatio. & stat quod recipiat aliquid ratione poenae licite: licet non ratione damni quod incurrit: nec ratione lucri cessantis. sed quia multum afficitur ad possi denda sua centum scuta in termino praefixo (semper supponimus mutuationem & ante calendas Decembris & post, esse consilii) Sortes non peccat in hac affectio ne. modo quando quis afficitur ad aliquam rem habendam amat eam. etiam odit oppositum illius habitionis scilicet carentiam illius rei: & per consequens si non teneatur ad oppositum scilicet ad carendum pecunia sua: alius non habebit ius ei infligendi illud exosum. & per consequens qui timet se incursurum oppositum exosum: potest obligare alium ad poenam aliquam quam timet procuraturum sibi illud poenale malum: qua puniatur mutuator in recompensationem illius caren tiae pecuniariae quam sustinere non tenebatur. Haec autem poena includitur in interesse: quia mutuantis interest ne pro suo benefacto scilicet beneuola mutua tione torqueatur in termino statuto. Sortes enim quia videt passim infinitas tricas & dolos in mundo ad retinedum alienum: & quod pecunia sit sibi ne cessaria pro sua arte exercenda: propterea ad pecuniam habendam magis afficitur. Similis poena potest inponi a iudice ad puniendam contumaciam debitoris non soluentis in termino cum soluere posset. Ad hoc est ar. xxiii. distin. ca. Quamquam. &. ff. de iudi. l. Qui auctoritate. Alia autem est poena quae dicitur legalis vel canonica. de quam. xii. quaest. ii. In legibus. vbi sii scribitur. In legibus saeculi cautum habetur: qui rem sui ripit alienam: illi cui res direpta est in decuplum quae sublata sunt restituat. Etia interdum est poena municipalis. verbi gratia. in aliquibus ciuitatibus sta tutu est quod tutor de pecuniis pupilli quam perueniunt ad manus suas teneatur emere possessiones vel tampon dere ei ad rationem quinque pro centum. tunc si tutor pecuniam pupilli exponat pro se: vel faciat nego ciationes pro se: tenebitur pro centum dare pupillo quinque: etiam si nihil cum illis centum lucrat sit: quod nomine suo & non pupilli cum illa pecunia negociatus est: quia de hoc conqueri non potest tu tor. Nam potuit emere possessiones de pecuniis pu pilli: vel exponere in iustis & licitis mercaturis nomine pupilli: & tunc fideliter agendo, lucrum & damnum fuisset pupillorum. Et haec quinque pro centum capit pupillus ratione veri interesse. Haec enim lex est rationa bilis: ne innocentes pupilli quibus commiserendum est a maleuolis tutoribus & dolosis circunueniantur.

36

⁋ Et per haec soluitur quaestio sexta quarti ethi. Ioannis Bu ridani: circa qua Ioannes prolixe & dissute laborat: uaerens quid dicendum sit de quibusdam ciuitatibus qua consueuerunt accipere sibi pecuniam orphanorum ad certos annos vsque: & illam totam eis restituere: & imterim quolibet anno aliquam eis certam summam pe cuniae ministrare. Dicit quod communitas dat eis: cum enim parentibus careant: cosonum est iure naturali quod viuant de communi. Sed contra hoc replicat: quia plus ministrat communitas illi a quo plures pecunias ad cepit: & nihil pauperibus a quibus nihil capit. Respondet. distributiones non fiunt secundum arithmeti cam proportionem: sed geometricam: ita vt distri butio proportionetur statibus & excellentiis personarum, pr pter quod rationabiliter maiorem habenti pecuniam magis datur. Sed contra hoc arguitur. orphanis nobilium pauperum & proborum virorum comunitas ni hil dat si nihil ponat in rempublicam: & solis ponentibus etiam si ignobiles sint dat: & tamen excellentia status non fit in diuitiis. igitur. Dico ergo quod communitas nihil dat illis orphanis: sed capit mille francos vnius orphani: quos ponit in vtilitatem reipublice. & stat quod respublica qutoannis ex illis lucretur. lx. francos: foi te quinquaginta dans orphano: quia prudens vii poterat emisse vnam possessionem pro orphanc quotannis valentem quinquaginta. lstud patebit amplius ex variis quaestionibus huius materiae cum earum solutionibus.

37

⁋ Nono: ponendo quod Sortes det Pla toni mutuo centum scuta ea conditione vt suas merces emat: alioquin mutuo non daturus: sic a gumentor. Sortes capit aliquid aestimabile praecio vl tra sortem vi mutui: ergo vsuram committit conse quentia est nota. & antecedens patet: quia merca tor libenter daret duo scuta immo interdum decem vel viginti vt vendat merces suas, non alia ratione dat viliori praecio vendendo in grosso (vt dicunt) nisi vt suas merces vendat. sed quod non peccet ostenditur: quia dat merces valentes pecuniam quam alter da turus est pro mercibus: ergo in hoc non peccat: & capiendo solutionem pro mutuo non peccat: ergo hic nullo modo peccat.

38

⁋ Ad nonum respondetur casu ad misso: vel sortes dat merces non valentes praecium datum a Platone: & iam est manifesta vsura: & tene tur restituere Platoni illd quod capit vltra valorem mercium. vel dat Platoni merces valentes praecium quod dat Plato, sic scilicet vt Plato nihil perdat si pru denter vendat: & tamen adhuc Sortes capit aliquid aesti mabile pecunia: hic non ita clare constat an sit vsura & probabilis est pars affirmatiua quod est vsura: cum aliquid aestimabile pecunia capiat: & potissimum quando non constat quod Plato non habebit lucrum vendendo pro suis laboribus.

39

⁋ Decimo arguitur. habeo mille fran cos quos ad aliqua negociationem applicare intendo. accedis ad me petens quingentos mutuo. permittens tantum quantum lucrabor ex aliis quingen tis si illos tibi tradam mutuo. hoc supposito arguitur sic. ego lucror. lx. francos vltra sortem: ergo tantundem ex hypothesi a te capere possum ratione interesse. sed probo quod non. Primo. ego possum plus lu crari quingentis francis meis quam erat vero simile quod lu crarer a principio: & euasi pericula: & res in princi pio minus valuit ratione periculi verisimilis. Secundo. habeo labores in quingentis francis quos pe nes me teneo: & nullos in quingentis francis tibi mutuo traditis: ergo non est rationabile tantundem abs te capere quantum ex meis quingentis lucror.

40

⁋ Respondetur. stat quod non plus laborem emendo mer ces pro mille quam quingentis: & si fuerit magnus labor oportet illum subtrahere: non enim est lucrum nisi expensae fuerint abstractae. & si plus lucratus sum & euasi pericula casu: ab initio tamen erat dubium. nam pote ram incidere in latrones & amittere lucrum omne. & sic virtute casus non teneberis dare aliquid vltra sortem. & licet plus quam alii iam lucratus sim: hoc erat intertum ab initio: quia etiam amittere poteram. Et ex toto isto patet quod casus non est vsurarius. Fodem non si habeam bis mille francos quos negociationi applicare intendo ad emendas aliquas possessiones fructiferas: te rogante do tibi altera partem mutuo ea lege: vt tantum lucri mihi quotannis des quantum lucrabor ex possessionibus meis annuis: deductis laboribus & impensis.

41

⁋ Vndecimo arguitur. ome peccatum est contra aliquod praeceptum decalogi: vsura non est contra aliquod peaeceptum decalogi: ergo non est peccatum. consequentia tenet in Baroco.

42

⁋ Respondetur. argu mentum peccat in materia: quia tam maior quam mi nor est falsa. nam volo male agere, est peccatum, & contra nullum praeceptum decalogi. similiter trans gressiones humanatum legum. quartum enim praeceptum de parentum honore non ponitur pro superioribus. Secundo minor est falsa: quia est furtu: quod capitur bifariam: vt superius patuit.

43

⁋ Duodecimo arguitur. lex Caesarea vsuram admittit non solu admissione simplicis to lerantiae: sed quarto modo recitato dist. xxxii. q. ii huius. patet: in. C. de vsuris. l. i. ii. iii. centesima: dimi dia centesimae: tertia pars centesimae cum multis aliis ad mittebantur. Centesima autem fuit illa quae per annum sut toti aequiualebat: vt si darem tibi. xx. mutuo nunc in Augusto: vt in Augusto sequenti mihi dares xl. Dimidia centesimae, quando in fine termini dares me dietatem sortis: vt si mutuem tibi. xx. dabis in fine anni. xxx. & lex ciuilis fundatur in lumine naturali ergo accipere ad vsuram non est contra legem na turae: & per consequens probatio conclusionis nulla.

44

⁋ Respondetur. argumentum bene probat quod vsu ra vniuersaliter non est contra legem naturalem proprie dictam, nec est valde euidens quod omnis vsura sit contra legem naturalem: licet apud clarum ingenium quaelibet sit contra legem naturalem aliquo modo. Lex autem diuina a posteriore ostendit nobis ali qua esse contra legem naturalem in hac acceptione: sicut lex euangelica multorum locorum legis Mosaicae veram intelligentiam aperit: licet non secundum iudaeorum existimationem. & ex tali sensu contra eos non adducitur apparens argumentum. Sed dicis Iustinianus pro tempore compositionis codicis erai christianus: ergo concedens vsuras contra legem euange licam in haeresim labitur & est haereticus. Respondeo. Imperator de summa tri. & fi. catho. l. Cunctos populos. praecipit viuere & versari in religione tradi ta a beato Petro, quod intelligit non modo de summa trinitate: sed de tota fide catholica. Et in libro postremo iuris ciuilis: authentica de ecclesiasticis. man dans seruare decreta. iiii conciliorum, sic ait: Sancimus vicem legum obtinere sanctas ecclesiasticas regu las quae a sanctis quatuor conciliis expositae sunt aui firmatae. de concilio Niceno: Constatitinopolitano: Ephesino: & Chalcedonensi (vt illic dicit) intelligit. sed in concilio Niceno: vt patet. xlvii. dist. c. Quoniam vsura reprobata est: & Canon ad hoc scripturam allegat per quam quaelibet vsura respectu cuiuslibet reprobata est. Sed contra. In authenticis collatione nona vsuram nauticam admittit: ergo imperator non reuocat dicta de vsuris. Aliqui propter ista imperato rem dicunt non posse excusari. sed dico quod imperator non peccat vllo modo in hoc: sed bono animo labo rauit pro legibus dandis vt populus sibi subiectus viueret in tranquillitate: quia ipse in propria has leges non composuit: nec eas in particuiari vidit vel recognouit: sed auctoritatem solum addidit: vt ipsemet dicit. Omnia merita nostra facimus: quia ex non bis omnis impartietur eis auctoritas. C. de veter. iu. enu. Imperator dicitur habere leges in pectore suo in pru dentibus sibi assistentibus: qui sunt eius pectus: vt Plutarchus de corpore mystico & eius partibus ex ponit, nec illas leges componentes etsi christiani erant peccarunt licet haeresim tenuerit: quia possibile est interdum vtramque partem contradictionis ha bere a lege naturae fulcimentum ob varias circun stantias & causas: & tunc tenendo hanc partem vel illam non est peccatum: vbi non constat de veritate per aliam legem quam homum. fenetur scire. Cuius simile frequenter contingit inter theologos: vt vtrum deus sine causa praedestinet, nec ne. vbi sapientes con traria probabiliter tenent. & hi & illi suas opiniones a iuris diuini fontibus deducere moliuntur: & quod suae assertiones cum eisdem quadrant. Secundo. stat. aliquid vocari vsuram: & tamen non nisi verbali ter: vt quaestione. iii. huius materiae dicetur. leges nanque illas componentes habuerunt oculum ad intereise: & illud non nominabant: sed omnia sub vsurae nomine admiserunt. & sic in authen. de nauti. foe nore, excusatur imperator. Per imperatorem autem intelligo leges componentes. viderunt enim. illi prudentes viri se posse falli vel aliquid statuere con tra dei legem: & propterea dicebant in variis locis se velle illam legem & sanctorum determinationes amplecti: qui magis versabantur in lege dei quam ipsi: & sic indirecte omnia contra legem dei statuta reuocarunt, quemadmodum si Francorum rex aliquas leges cum suis aulicis prudentibus statueret: & sta tuendo aliquid contra ius diuinum vel pontificium, diceret in vna suarum constitutionum. quicquid statuero: quia ego & mei errare possumus: volumus vt siquid contra legem dei vel pontificum ex ignorantia statuamus, robur non habeat.

45

⁋ Sed cotra hoc arguunt aliqui tam impatorem quam leges reprobantes. si excusarentur, maxime hoc esset: quia leges datas de vsuris reuocarunt: sed hoc non excusat eos, quod probatur dupliciter: primo quia saltem ante illam reuocationem essent inexcusabiles: quod ante reuocationem scirent vsuram esse contra le gem euangelicam vel nescirent. si primum, multum peccarunt. si secundum: ius diuinum nullo ca tholico licet ignorare. Secundo. post reuocationem redierunt ad vomitum.

46

⁋ Respondeo. omnia sufficienter & prudentissime indirecte & mediate reuocarunt: sicut in analogia iam diximus. Et ad argumentum dico quod ante reuocationem & post erant excusati: quod patebit ex solutione ar gumenti. & dico quod nesciebant vsuram quam admi serunt, esse contra legem diuinam. Et quando di- cis. nulli catholico licet ignorare legem diuinam. certe miror taliter arguentes. quis enim diceret quod ma ter mea catholica teneatur scire in particulari quodli bet ius diuinum: quia autem crebro super hoc loquutus sum: relinquo argumentum tanquam inutile. & dico quod illi periti viri qui leges Caesareas componebant, no tenebantur scire explicite illam dei legem Lucae sexto. saltem in sensu in quo ipsa est intelligenda, nec est verosimile si fuisset eis ostensa quod suis legibus ad haesissent: aut saltem eas ratione interesse vel aliter, sicut nos, exposuissent. Quo fit vt licet tenuerint haeri sim: quia non tenuerunt cum pertinacia, non sint haereti ci, nec quod amplius est, constat quod peccarunt.

47

⁋ Ex his patet quid sit vsura: quia vo litio capiendi temporalis lucri principaliter vi mu tui. Ille autem capit vi mutui qui nullo alio iusto titu lo capit lucrum: cum sit ditior in fine quam erat in principio, saltem ratione istius contractus. hoc dixerim: quia si nauis eius interea submergatur: vel aliunde perdat: ni hil ad a. sed si habeatur aliquis titulus alius a mutuc quare habeat lucrum vel sit ditior in fine quam est in primcipio: oportet dicere quicquid ipse dicat, hoc esse vi mutui. Lucrum autem est incrementum quod ex voluntaria commutatione habet vltra illa quae prius erant sua vel sibi debita. Praeterea diximus quod licet vxc rum pluralitas & libellus repudii in lege Mosaica esset licitus: tamen probabile est quod vsura erat illicita He braeis pro tempore illius legis, quod ostenditur per Psalmo graphum & alios posteriores prophetas qui pro illius legis tempore erant: qui vsuram illicitam reputabant, & grande nefas nolle ab ea abstinere: siue inter su os: siue inter alios gentiles, qui res a deo aliis concessas non detinebant. Insuper diximus deum posse de vsura dispensare: & quod possibile sit vsuram be ne fieri in sensu composito. Vlterius dictum est non posse deduci euidenter in lumine naturali quod omnis vsura sit reprobanda: quod patet per illos prudentes & vigilantes scriptores legum Caesarearum qui aliquas vsuras admiserunt. tamen multo probabilius potest deduci in lumine naturali quam oppositum, quod omnis vsura sit reprobanda. cui parti Aristoteles & Marcus Tullius adhaeserunt. Amplius diximus quod capiendo aliquid quod est mihi alioquin debitum: sicet vlra Sortem capiam, non est vsura: quia non capitur lu crum. & propterea consequens est: si dedi Sorti mu tuo. xx. & non habeam securitatem vel testimonium: me posse dare ei. xx. mutuo vt det mihi. xl. & securitatem: hoc est: det mihi. xx. & det acceptilatio nem vel securitatem aliam soluendi alia. xx. Sed de de bito congruitatis hoc est de illo quod est licitum cape re sine mutuo: non est ita certum me posse cum illo pacisci: vt quando do colono mutuo. xl. vt co lat meos agros soluendo ei rationabiliter tantum quantum potest ab aliis lucrari similiter colendo. Simile erat de scholastico cui do mutuo, dando ei principaliter vt vicino in necessitate succurram: & minus principaliter vt meam lectionem visitet: non amen daturus ei mutuo nisi lectionem meam visi tet: quia est mihi honori: fortasse alliciendo notos sibi ad maeam regulam: ex quibus lucrum in fine caio: sed hoc est ratione laborum quos circa eum ap lico tam vtiliter quam alter applicaret. & si vsura sit: non teneor ei restituere quicquam: quia capio sortem pro sorte mutuo data: vt capio nouem scuta ratione totius cursus: quemadmodum ab alio commensali ma gno caperem. Sed tanquam probabilius teneo quod in talibus nullo pacto committitur vsura. Vltimo multiplicem recitauimus poenam: scilicet damni: quod gratia mutui incurritur, ratione lucri cessantis: quia vtrum quod illorum est mutuatori poenale. Tertia est poena conuentionalis quam appono vt vigilet in soluendo: uam debet esse moderata: non nimis tenuis: nec nimis excessiua. primum vt illius poenae timore studeat in termino praefixo soluere. secundum ne de vsu ra sit mala praesumptio. hanc autem poenam vltra sortem accipere possum si in termino praefixo negligen ter soluat. hoc est sua incuria non soluat: & hoc si malo vel ita libenter volo meam sortem in termino signato mihi solui, quam eum illam poenam incurrere. sed si partem sortis soluerit ante terminum praefixum vel in termino: non debeo totam poe nam recipere. Affectio autem ad pecuniam haben dam sub interesse includi potest. & si addatur haec poena, quod in quolibet mense post terminum praefi xum si non soluat, dabit scutum: potest fieri vt nul lo pacto sit vsura: semper stante hac maxima quod in rei veritate malo vel tam libenter volo solutionem sortis sine suo scuto vel sua poena quam ipsum poe nam incurrere. semper enim est virtuale mutuu de mense in mensem. Alia est poena legalis vel statuti municipalis. In quaestione autem sequente addemus liquas circumstantias requisitas non solum in quaestio ne sequenti sed in hac: & in qualibet alia: & illas circunstantias semper pro repetitis habebimus: licet propter breuitatem eas in singulis locis non resumpsero.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 29