Quaestio 23
Quaestio 23
Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Vigesimatertia & vltima. lgesimotertio & vltin mo circa hanc distinctionem quaeritur. vtrum clericus teneatur restituere fructus benefiscii quos in mortali recepit. Respondet Angelus in sum quam ma in ver. Clericus. & sequitur Gabriel in xv. distinctione. iiii. u. viii. per distinctionem hanc. Aut peccatum est notorium: & sic pro indubitato dicunt quod tenetur restituere fructus. de occulto peccatore credunt quod non tenetur restituere: tutius est tamen restituere. Ratio primi secundum eos est: quia cum clericus sit sus pensus: perinde est ac si non resideret. sed omne peccatum notorium inducit suspensionem a canone ne exerceat officium suum. vt dicitur in cap. Vestra. de coha. cle. & mulie, quod licet loquatur in crimine fornicationis: tamen extenditur ad omne crimen notorium facti vel iuris. Nam constitutio poenalis etiam quo ad poenam extenditur ad casum similem ex identitate rationis / si ratio constitutionis in ea est expressa. Cum autem dictum cap. Vestra per rationem peccati notorie tatis, concubinarium notorium concludat esse suspensum: idem erit in omni peccato mortali notorioltem suspensus non iudicatur residere: sicut perinde est / non fieri / & non rite fieri.
⁋ Contra haec dicta pono duas conciusiones. quarum prior est. Certum est quod occultus peccator non tenetur fructus restituere receptos tempore peccati occulti. & per consequens nihil est dicere, tutius esse restituere, timidorum co scientias pulsando, ac si ad restitutionem teneantur. Probatur. occultus peccator potest facere illa quae suo officio incumbunt: & beneficium datur propter officium: ergo cum faciat officium: licite recipit beneficium: hoc est praebendam vel fructus Assumptum patet: quia non tenetur quolibet die celebrare missam. capiam ergo totum tempus in quo non tenetur celebrare: iste dicit horas: canit in choro: & facit caetera requisita ad suum officium. igitur. Praeterea arguitur ad idem. Si non facit fructus suos: hoc est propterea quia peccat exercendo actus sui officii: sed hoc non impedit: quod probo dupliciter. Primo, non oportet quod peccet continuo / exercendo actus sui officii. Secundo. etsi peccat: adhuc facit fructus suos. quod probo: quia celebrans in mortali pro sex paruis albis / lucratu pecuniam illam quis ignoret an sit in peccato: & tamen peccat celebrando. igitur. Insuper nisi conclusio esset vera / confunderetur vita clericorum: nec scire possent quando faciunt fructus suos: & quando non.
⁋ Secunda conclusio, notorius peccator faciens actus officii sui non tenetur restituere fructus receptos. probatur. facit illud quod pertinet ad suum officium. ergo sicut in priori conclusione peccatum eius non obstat: vt ipsi concedunt de occulto peccato: nec sola notorietas impedit. igitur. Insuper nullo iure illud potest ostendi. ergo non est asserendum illud quod illaqueat hominum conscientias. Probationes autem eorum sunt inualidae. Nam quando dicunt quod notorium peccatum inducit suspensionem ne homo exerceat officium suum: dico hoc esse falsum. & quod cap. Vestra. de cohabi. cle. & mulie, non extenditur ad si milia crimina vel grauioram per se non inclusa in pso. poenae enim restringendae sunt & non ampliandae. etiam poena huius canonis est abrogata per concilium Constantiense: quod Angelus confitetur. Alia ratio est nulla. nam idem est non residere & inutiliter residere: sed cum iste exerceat actus suo officio debitos: vtiliter residet. Ltimo dubitatur circa res ecquam clesiae. an praelatus possit res ecclesiae alie Qnare. Respondetur quod non. vt patet in cap. Nulli. de rebus eccle. alienam. vel non. vbi sic scribitur Nulli liceat alienare rem immobilem ecclesiae / siue agrum: siue rusticum mancipium: neque specialis hypothecae titulo obligare. Alienationis autem verbum continet conditionem / donationem / venditionem / permutatie nem / & emphiteoticum perpetuum contractum. Vnde omnes sacerdotes ab huiusmodi alienatione abstineant, poenas timentes quas Leonina constitutio co minatur.
⁋ In quatuor tamen casibus possunt res ecclesiae alienari. Primus est necessitatis: vt si ecclesiam debita vrgeant: nec possit de fructibus satisfacere. Secundus casus est vtilitatis. nam potest alienate rem vt habeat meliorem. per cap. Vt super. de reb. eccle, non alien. &. xii. q. ii. cap. Sine exceptione. Tertius est pietatis causa: pro redimendis captiuis. xii. q. ii. Aurum. & cap. Sanctorum. & cap. Sicut. Quartus casus incommoditatis causa: vt quia res alienanda est magis damnosa ecclesiae quam vtilis. xii. qu. ii. Terrulas.
⁋ Finem toti huic distinctioni imponendo haec in ea maxime sunt consideranda. Licet de numero septenario vel nouenario ordinum non sint rationes magnae efficaciae: placet tamen plus amplecti numerum nouenarium. & quamuis omnes sint sacri quia sacramenta: quia tamen aliqui habent castitatem annexam quae homines sacros reddere solet: illi soli sacri vulgariter appellantur. Pro illa autem contnentia sacerdotum multu insudarunt patres: eam vtilissimam politiae ecclesiasticae iudicantes: quare in ea non potest pontifex dispensare siue de iure siue de facto, ad sensum ante dictum Praeterea diximus & episcopos & curatos esse ex institutione Christi: & ex eadem institutione maximum pontificem caput ecclesiae diximus. qui ex institutione Christi non habet dominium in temporalibus. sed Constantinus & populus dederunt Syluestro & successoribus eius multas terras in ltalia quarum ecclesia habet dominium. argumentum autem est infallibile etiam praetermissis historiis. Nam primi pontifices has terras habentes non poterant violentia a potentissimis imperatoribus auferre. taceo de praescriptione in illis. quare hoc reuocare in dubium est solius imprudentis. Potest autem esse disputatio verbalis an habeat dominium in temporalibus super reges: dummodo tamen maneat eadem sententia: de verbis non est curandum.
⁋ Et ne aliqui mediocris solum intelligentiae fallantur in his quae dicere volo: adhuc paucis clare repetam. Dico reges non esse vasallos Romani pontificis: nec tenere regnum ab eo sed a populo li bero cu i praesunt: nec potest eos deponere a regno. immo si iniuste & via facti hoc attentaret: posset se ferro tam via facti quam iuris tueri. quapropter in hoc non peccauit Philippus pulcher resistendo Bonifacio octauo. Non tamen nego quin si rex abuteretur ptante iudicio pru dentum neutrorum qui iudicarent regem esse deponendum: quia ipsum regnare sit in perniciem reipu blicae christianae: multum possit pontifex facere ad eius depositionem. & hoc modo habet dominium consultiuum siue directiuum. an autem ipse tunc deponeret casualiter regem, an populus: parum refert. Sed vbi rex & populus ei subiectus pertinaciter persisteret in haeresibus: dico pontificem in illo casu habere auctoritatem exauthorandi regis. & hoc est aliquo modo habere dominium. Similem sententiam videas apud Panor. in cap. Nouit. de iudiciis. & reliquos canonistas: licet alio modo loquendi vtantur. Quaerit Panormitanus in illo cap. Quid valet pontifici habere gladium materialem super imperatorem cum non possit eum exauthorare: nec de iure: nec de facto? hoc est factum non tenet nisi fuerit rationabilis causa iudicio prudentum: vt nunc exemplum posuimus. & idem habet in sententia. Respondendo dicit valere ad multa. sed quicquid sit de multis: vnum verbum solum dicit in sententia: scilicet quod in his quae scandalizant rempublicam christianam / papa potest se intromittere ratione praeminentiae suae. hoc ego concedo. sane frustra canonistae verborum prodigalitate laborant pro hac praecellentia in temporalibus: quam prudens nullus negabit. Ergo idem est dicere, habet dominium super reges in temporalibus: & non habet dominium super eosdem: dummodo enim habeatur eadem sententia: nullo modo est contradictio: quia contradictio non est solum verbalis: sed etiam realis. Concedo itaque illud commune dictum. Papa habet vtrumque gladium. sed in sensu quo vtor. habet enim temporalem in habitu vt ante exposui in sua quaestione: vel casualiter. regulariter autem non habet: immo non potest extrahere illum gladium e vagina si velit. Non potest item legitimare spurium in temporalibus vt succedat in dominio patemo in Francia vel in Hispania: & tamen hi reges possunt illud facere pro rationabili causa: pro qua pontifex non potest: quare non habet do minium super reges regulariter. velim hoc modo loquendi vtereris ad discrimen verbale tollendum. Gladium vero spiritualem habet immediate: hoc est exercet immediate & actualiter pro rationabili can quando vult. Alterum gladium scilicet temporalem non habet nisi casualiter: vt quando vrgentissima causa iudicio sapientum occurrit. vt si a. rex esset reipublicae christianae inutilis: & niteretur pertinaciter & incorrigibiliter populum sibi subiectum deducere in perniciosas haereses: & populus nollet eum extrudere regno: sed etiam malitiose fouere: in illo casu dico maximum pontificem habere potestatem a deo collatam talem regem a regno pellendi, & vocandi reliquos christianos in suum auxilium. sed vbi populus esset paratus talem exauthorare: ad populum spectat: nec debet pontifex aliud expetere: cum rex habeat auctoritatem immediatam & radicalem a populo, quam ta em regno destituet pro suis meritis. Quid amplius debet inquirere ponufex: dicendo quod hoc faciat auctoritate sua, quod alii negabunt: sufriciat ei vt bene prouideatur ecclesiae dei quam accepit gubernandam: & nutriat pacem cum populo sibi subiecto. Sed vix hoc prodigium euenit post fidem susceptam. Non loquor de potestate pontificis in imperatorem: quia fortassis super eum maius habet dominium quo ad aliquas terras ltaliae, quam super reges. Hanc materiam tam in ter pontificem & reges quam inter imperatorem & reges, alibi prolixius deduco. propterea haec pauca nunc dixisse sufficiat.
⁋ Praeterea diximus collatorem beneficii esse obnoxium ipsum conferrae magis idoneo minus idoneo relicto. Vtinam pontifices non ita facile dispensarent cum ista beneficiorum pluralitate: sed optimas leges a prioribus pontificibus super hoc compositas seruarent. & multo magis praestaret, vt opinor, etiam cum bene meritis non dispensare quam sic promiscue cum quolibet rogante dispensare. Non tamen me fugit quin aliquis bene meritus iuste feneatur plura beneficia. Summa laude efferendus est Benedict duodecimus: qui nec minis regum: nec blanditiis prim cipum vel consanguineorum poterat vnquam a recto flecti. a quo cum quidam peteret dispensatione pro duobus episcopatibus, asserens se filium regis: respondit. & si filius dei esses: in hoc non dispensabo. Et cum consanguinei ei inculcarent quod ratione sanguinis deberet sibi prouidere, ac condescendere: cauillando egregie respondit verbum tanto pontifice dignum dicens Romanum pontificem non habere consanguineos. O virum summo sacerdotio dignum. O dec Cistertii. O virum cum beato Bernardo luctantem: vter virtutem magis insequatur. cisternas nouas exvna parte centri virtutis fodit Bernardus: quatenus cem trum virtutis per methodos intactas attingeret. at Benedictus angelico more virtutibus stipatus centrum virtutis indice monstrat: volens in seipso verificari hoc elogium, secundum nomen: ita & laus eius. Vi des hos plurales nunquam satiatos, semper sollicitos: nunc circa inanem gloriam: nunc circa auaritiam: & crebro pecuniae expertes & indigos. nam propinqui & cognati suadentes eis haec beneficia coaceruare: omnia vorant. & quod non capit Christus: hoc capit fiscus. Ediuerso aliquos vides paucissimis contentos & quidem iucundissimos: pecuniae non indigos. Vtinam etiam reges, hos inutiles curiales non promouerent: nec apud maximum pontificem intercederent pro inidoneorum promotione. plurimum certe peccant res ecclesiae labefactantes clerici commorantes in curiis: qui non vocati ad cedunt solum pro beneficiorum adeptione: quod indicium est tam auaritiae quam ambitionis.
On this page