Text List

Quaestio 21

Quaestio 21

An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

IN superioribus duabus quaestionibus de homicidio ritum & bello loquuti sumus: & di AaAximus aliquod homicidium esse llicitum & meritorium. Siciter ali Gaquod bellum iustum esse: aliquod iniustum: & bellum num quam suscipiendum e esse diximus: vbi pace violata iustitia potest instaurari seu reordiari: & hoc propter abusus qui passim in bello contigunt: vt virginum & caeterarum mulierum violatio seu defloratio: insontes plerumque laesi: innocentum bona crebro ablata: ex diuitibus factiinopes, vitam aerumnosam coacti duce re: homicidia & caetera id genus exercentes. Pax autem quae est finis belli iusti, omni ratione est quaerenda: & inquisita per sequenda secundum illud Psalmographi. Inquire pacem & persequere eam. Psalmo. xxxiii. et Veriras de caelo prospexit: iustitia & pax oscultatae sunt. Psalmo. lxxxiiii. Et Hester. xiii. Vt absque vllo tei rore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. Sine pace enim non est iustitia. Propterea Saluator noster Ioannis. xiiii. nobis hanc in testamento reliquit, inquens. Pacem relinquo vobis: pacem meam do vobis. Vt itaque simus eius haeredes, pacem in qua auctor pacis colitur ineamus: non horrida bella, nisi vt pax habeatur, suscipiamus. Sed cum nobis inuitis occurrit materia bellandi: pugnare non est illicitum. Adhuc pro huius materiae deductione Tertio quaeritur. an lici tum sit Christiano viro vocare in suum auxilium infide les contra Christianos.

⁋ Pro solutione quaestionis pono hanc conclusionem affirmatiuam. Christianis licet in casu accersere infideles in suam opem. Probatur. ludaei fideles inierunt pacem cum infidelibus: ergo christiano fideli licet inire pacem cum infideli quitenus infidelis sit sibi auxilio, consequentia est non ta: quia eadem est ratio de Christiano nunc qui solus fidelis est: & de ludaeis in lege Mosaica. Antecedens patet sic. Machabaei viri boni & timentes deum audientes magnas Romanorum laudes & virtutes miserunt ad eos: & cum eis percusserunt foedus: vt essent auxilio populo dei contra reges Syriae & vicinos. vt dicitur primi Macha. viii. vbi sic scribitur. Et elegit ludas Eupolemium filium loannis filii Iacob: & lasonem filium Eleazari: & misit eos Romam constituere cum illis amicitiam & societatem: & vt auferrent ab eis iugum Graecorum: quia viderunt quod in seruitutem premerent regnum Israel. Et sequitur in litera. Et hoc re- scriptum quod rescripserunt Roman) in tabu lis aereis: & miserunt in Hierusalem: vt esset apud eos ibi memoriale pacis & societatis. Bamin sit Romanis & genti ludaeorum in mati & in terra in aeternum / gladiusque & hostis procul sit ab eis. & quae sequuntur. Et iterum cum Simone renouatae sunt illae amicitiae. primi Macha. xiiii. Et losue iniit foedus cum Gabaonitis. vt patet losue. ix. &. x. Quia forte dicere posses ad primum adductum de Machabaeis quod ipsi inierunt pacem cum infidelibus: vt infidelibus resisterent a quibus opprimebantur probatur etiam contra fideles. nam primi Regum xxviii. Dauid iniit pacem cum Philisteis: & cum eorum rege scilicet Achis: vbi dicitur. Dixitque Da uid ad Achis: nunc scies quae facturus est seruus tuus. vbi glossa interli. Pro te contra hostes tuos. Sed dicis. illic Dauid intendebat cum sexcentis viris suis opem ferre infideli viro contra popuum dei: & ita non est ad propositum. Sed hoc non excludit argumentum: quia Dauid habebat ius in regno Israel caelitus collatum a deo: & poterat illud acquirere virtute armorum nacta opportunitate: & in tali bello iusto poterat vti licite ope Philistinorum. Nata erat ei probabile si Philistei haperent victoriam, quod Achis sibi amicissimus se iuuaret ad possidendum regnum: quia habita victoria Philistei illud regnum non possederunt: sed in terram suam reuersi sunt. lstud patet ex Ambrosio: & recitatur. xi. q. iii. cap. lulianus. vbi dicitur. sulianus Imperator quamuis esset apostata: habuit tamen sub se christianos milites: quibus cum dice bat: producite aciem cum defensione reipublicae obediebant ei. Item arguitur ratione. si sortes habeat verum ius ad a. regnum quod detiuetur a Tyranno / habet iustam causam bellandi contra tyran num pro sui regni recuperatione: ergo quoruncuque ope vti potest pro recuperatione illius regni. Prae terea si viginti fideles viri inuadant sortem fideem eum occisuri: sortes potest implorare opem infidelium propinquorum: vt sibi ferant suppetias pro defensione sui corporis. Sufficit enim quod teneant ei fidelitatem in illo. Fodem modo pos accersere infideles: vt sint sibi auxilio pro rebus suis niuste ablatis incontinenti: quia hoc est vim vi repellere cum moderamine inculpatae tutelae, ex quaestione praecedente. ergo eodem modo potest vocare infideles pro recuperando suo regno. In hoc enim nulla lex positiua humana potest ei praeiudicare.

⁋ Sed contra hanc conclusionem arguitur sic. fideles adducti a luliano imperatore no lebant pugnare contra christianos sub infideli imeratore: ergo non licet fideli capere auxilium ab in fidelibus. Antecedens patet: quia in dicto cap. lulianus, statim sequitur. cum autem diceret eis: producite ar- ma in Christianos: tunc cognoscebant imperato rem caeli. hoc est prodire nolebant ad bellum contra christi anos.

⁋ Respondetur. illud bellum erat iniustum ex parte impatoris: qui volebat tollere christianos de rerum natura eo quod Christum colerent. sed tamen illi christiani pugna. re poterant contra alios christianos, si peccassent in impatorem. sicut notr christiani pugnant iuste contra alios christianos: vt patet ex quaestione praecedente.

⁋ Secundo arguitur. Clemens quintus in concilio Viennensi, prout habetur in Clementina vnica in. S. Porro. de iureiuran. dans formam regi Romanorum iurandi: dicit sic iurandum esse: quod num quam cum Sarraceno / Pagano, schismatico seu alio quodolibus conionem catholicae fidei non habente: aut cum aliquo alio prae fatae ecclesiae inimico vel rebelli seu eidem manifeste suspecto vnionem quamlibet seu parentelam aut comfoederationem iniret.

⁋ Respondeo dupliciter. Primo. licet Romanus pontifex sit super imperatorem in terris ecclesiae quas tenet pro defensione ecclesiae: non tamen est indem de aliis regibus: nec de ducatu Austriae quem non tenet ab ecclesia. Secundo di co quod illa est lex positiua pontificis: & potest impera torem in casu ab illo iuramento absoluere.

⁋ Tertio arguitur. secundae ad Corin. vi. scribitur. Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras: quae autem conuentio Christi ad Belials aut quae pars fidelis cum infideli ergo si non licet fideli cohabitare cum infideli, non licet cuiquam eos secum assumere in bello.

⁋ Respondetur, non est ex se malum versari cum infideli. sed glossa interlinearis super illo verbo (nolite iugum ducere) exponit. nolite esse socii malorum. hoc es nolite communicare cum eis in malitia: cum fideles lucem Christum colant & salutiferam doctrinam habeant: alii autem tenebras.

⁋ Epilogando dico quod fidelis potest quaerere opem ab infideli contra infidelem: quemadmodum Machabaei, & nostri Christiani implorarunt opem Tamberlanis Persarum regis pugnacissimi contra Pazaiten Turcarum principem. possunt etiam fideles in aliquo euentu implora re opem infidelium contra fideles, cauendo ne id cedat in iacturam reipu. christianae. hoc est vocando eos in pauco numero: sic vt possemus eos opprimere si forte contra christianos insurgerent: & prouidendo ne eorum aduentus fieret perniciosus quo ad sequelam: ita vt aperiretur eis via in limitibus nos inuadendi: & cogendo eos ne contra fi dem blasphemarent: vt ludaeos nobiscum cohabitantes cogimus. Vbitatur circa ista: an liceat vti insidiis in bello. Secundo dubitai an homo teneatur restituere sua quae furto cquam vel rapina abstulit abiniusto possesso re. Tertio dubitatur de his quaerecuperantur ab hostibus per milites an sint restituenda primis dominis: & quomodo bona in bello sint partienda.

⁋ Ad primum dicitur quod insidiae sunt licitae in bello iusto. nam losue tetendit insidias contra vrbem Hai, edoctus ab ora culo. losue. viii. Homo etiam potest occultare verum quod non tenetur dicere. quam materiam quia alibi latius de duxi, non insisto. sed tamen homo tenet seruare promis sum verbale hosti. Propterea Sedechias. ii. Para lipo. xxxvi. arguitur, eo quod fregit iuramentum quod fecerat regi Nabuchodonosor. Sic enim illic scribitur Arege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiurauerat eum per deum.

⁋ Ad secundam dubitationem respodetur. supposito quod sortes a me abs tulit duos boues vel vestem: si sine interpolatione temporis, hoc est incontinenti vt in quaestione praecedente loquuti sumus, argumento quarto: abstulero violentia equum sortis: non teneor restituete ei suum equum nisi ipse mihi meos duos boues restituerit: nisi equus plus valeat: quia si equus eius valeat duo scuta vltra quinque boues: teneor dare ei quinque scuta, non tamen est idem incontinenti & cum interpoiatione. patet per simile ex Deuteronomio. in cuius. xix. capi. scribitur: quod si aliquis non de indu stria interfecerit aliquem: propinquus occisi impune poterit incontinenti occidere occisorem dummodo do lore stimuletur: etiam dato quod prior occisor non fuerit reus mortis: multa enim perpetrata instante dolore remanent impunita: quae si cessante dolore fierent, essent punienda. Sed si tempore interpolato conetur rem suam recuperare per violentiam: improbe agit. Non enim oportet perturbare politiam & remp. & sibiipsi ministrare iustitiam. Tamen non tenetur rem suam restituere illi qui nihil iuris habuit in re sua: quia in casu talis non aufert rem alienam sed suam vel sibi debitam: & per consequens talis ablatio nec est furtum / nec rapina: cum non auferat illud animo lucrandi: nec noceat proximo. & ratio est. quia nullus tenetur ad restitutionem rei sibi debitae illi cui non debetur: quia frustra restitueret quod iterato sibi restitui debet. Et loquor de foro conscientie. Aliter enim fieret in foro exteriore. tamen si fuerit condemnatus in foro contradictorio, perdet per modum poenae: quam tunc soluenda est cum est damnatus.

⁋ Ad primam partem tertiae dubitationis re spondetur quod debent restitui eis quorum primo erant.litetr. de captiuis. l. i. &. ii. hoc est verum in rebus quam habent postliminium: quod est ius quod debetur captiuis postquam a captiuitate liberati sunt: vt sunt equi: naues oneratae, currus, & boues: & hoc nisi lex municipalis prae iudicet. Ad secundam partem dubii dicitur quod inmultis locis captus in bello fit solius capientis. alia autem bona vt boues / oues / & equi diuiduntur a praefecto militum. Et quia leges consuetudinariae in istis sufficiunt: propterea circatales leges humanas non est insistendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 21