Quaestio 1
Quaestio 1
Articulus 1
Utrum videlicet omnes Angeli ad extra mittantur.
ARGVO quod sic, quia minus videtur, quod personae in diuinis non deberent mitti, quam de Angelis: sed aliqua persona in diuinis missa est, puta persona verbi: ergo.
In oppositum est auctoritas Dyonisij: Respondeo, pono primo punctum quaestionis: secundo positionem intentam.
Quoad primum: quaestio ista mota est propter duas opiniones circa hanc materiam. Dicunt enim quidam, quod omnes Angeli cuiuslibet hierarchiae mittuntur, tamen differenter, quia quidam regulariter, vt sunt illi ex vltima hierarchia, & media. excepto primo ordine ipsius, ita quod tres ordines de vltima Hierarehia, & duo de media regulariter mittuntur: Alij autem mittuntur valde raro, & ex certa causa, vt sunt alij quatuor ordines, tres quidem de prima & vnus de secunda. scilicet primus. Hi autem sunt magis assistentes, quam dicantur mitti, & hoc pro- bant per hoc, quod nomina Angelorum ducunt nos in cognitionem proprietatum ipsorum. Nomina enim imponuntur a proprietatibus rerum; sed nomina quatuor ordinum praedictorum non designant proprietates pertinentes ad ministerium, sed magis ad assistentiam; reliqui vero quinque ordines habent nomina pertinentia ad ministerium: ergo. Minor patet, quia dilectio, visio, & quietatio, quae significantur per nomina trium ordinum primae Hierarchiae, similiter dominium, quod pertinet ad primum ordinem secundae Hierarchiae, non pertinet ad officium, & ministerium. Omnes autem proprietates, a quibus denominantur reliqui ordines, pertinent ad officium, & executionem, vt potestas coercendi daemones, virtutes miraculorum, principatus, & sic de alijs, vt patet in quaestione praecedenti.
Alia est opinio ad oppositum, quod illi de superiori Hierarchia non mittantur. Has autem opiniones recitat Magister in littera, inclinando magis ad primam, quam puto magis veram. Ideo pono secundo Propositionem intentam, quod illi de superiori Hierarchia non mittuntur regulariter, infimi autem Angeli mittuntur regulariter; sed medij quandoque, pro factis tamen arduis 3 illi autem de prima mittuntur pro singulari tantum, & arduo negotio, & maxime vrgenti. Vnde antem hoc probare non habeo magis, quam per sacram. Scripturam. Sunt enim auctoritates aliquae, quae hoc videntur sonare expresse, cuius est illa Isaiae; Volauit ad me vnus de Seraphim, & c. & si respondeatur, quod Angelus ille dicebatur Seraphim non ab ordine, sed sortitus est nomen ab operatione ad quam mittebatur ad Prophetam inflammandum, ideo dictus est Seraphim, idest, ardens. Sed illa responsio non valet, quoniam circumstantia Scripturae omnino est ad oppositum; nam Se raphim ille de illis erat, de quibus Isaias dicebat: Seraphim stabant subter illud, sex alae vni, &c. Isti autem Seraphim ex circumstantia Scripturae videbantur esse de primo ordine. Similiter alia est auctoritas Ezechielis cap. 3. & intelligit, inquam, quod Cherubin esset. Ad hoc etiam multum expresse facit auctoritas Dionysij de cael. hierar. cap. 8. circa principium, qui dicit, quod ille Angelus, qui missus est ad nunciandum Mariae conceptionem Verbi Dei, fuit de primo ordine: & si nunquam Gregorius diceret verum, tamen ratio haec conuineeret, quoniam hoo summam hierarchiam requirebat.
Alia auctoritas est Apostoli satis clara. Omnes, inquit, sunt administratorij spiritus in ministerium, &c. nec videtur, quod ista auctoritas, possit glosari, cum sit literalis.
Ad hoc etiam possunt adducere rationem ex opposito rationis, quam pro se adducit opinio prima: nam omnia nomina Angelorum videntur sonare proprietates pertinentes ad ministerium, & executionem, vt sic, talia nomina sortiantur ab effectibus, quos exercent ad extra, vt Seraphim dicatur ab inflammando, Cherubim ab illuminando, & docendo, & sic de caeteris.