Quaestio 1
Quaestio 1
Articulus 1
Utrum alter coniugum teneatur semper reddere debitum alteri, vel pecces aliquando mortaliter.
ARTICVLVS VNJCVS. Vtrum alter coniugum teneatur semper reddere debitum alteri, vel pecces aliquando mortaliter.
QVO ad primam quaestionem arguo primo, quod nō, quia quilibet tenetur vitare magnum periculum personae suae: sed si alter coniugum petens debitum sit leprosus, ex redditione debiti imminet periculum magnum reddenti, quia periculum leprae: ergo iste potesc, imo videtur, quod teneatur non reddere debitum in tali casu petenti. In contrarium est Magister in litera & illud vult, quod non licet viro dimitere vxorem suam excepta causa fornicationis.
Respondeo in ista quaestione ponam aliquas propositiones. Prima est, quod stantibus debitis circumstantijs tenetur vir reddere debitum vxori, & e conuerso, & hoc ex necessitate praecepti, alias peccarent mortaliter. Dico autem occurrentibus debitis circumstantijs, vt non sint oppositae circunstantiae, quarum vna est Ecclesiae scatutum. Secunda periculum corporis.
Primam partem huius propositionis videlicet, quod alter coniugum debet alteri reddere debitum positis debitis circumstantijs ex necessitate praece pti. Probo sic: Reddere vnicuique, quod suum ese cadit sub praecepto iustitiae: sed reddere debitum occurrentibus alijs circumstantiis, est reddere, quod suum est: ergo. Probo minorem, quia vsus corporis vnius coniugum est in potestate alterius conin gum virtute contractus matrimonialis, vt dictum est supra: ergo.
Secundam partem Propositionis probo, sic. Primo, quod non teneatur debitum reddere, nisi immineret periculum personale; tamen quia quilibet secundum rectam rationem obligatur per prius ad soluendum bonum proprium, quam bonum speciei: obligatio enim ad saluandum bonum speciei supponit bonum proprium. Quod specialiter confirmo, per hoc, quod videmus in natura: natura enim sumit primo necessaria indiuiduo, quam necessaria continuationi speciei: prius enim sumit, quod necesarium est ad nutritionem, quam quod ipsum semen conuertatur, & transeat ad vim generatiuam eo, quia semen est de superfluo alimenti: ergo.
Sed dubium est: Vtrum omne periculum personae excuset, puta infirmitas leprae. Dicunt quidam quod non, quia coniux propter infirmitatem non videtur amittere ius suum, quod habet in corpus alterius.
Alii distinguunt, quod infirmitas illa, vel fuit ante contractum, vel euenit contractu facto, si fuit ante, & contrahens sciuit, tenetur debitum reddere exigenti. Si vero fuit postt contractum Matrimonium, non tenetur reddere debitum, eo quod conditio eius, cum quo contraxit est deteriorata. Alij dicunt, quod non tenetur, quia plus tenetur sibi, quam conseruationi speciei. Sed quid ergo dicendum est, omnibus pensatis.
Dico, quod talis posset esse lepra, & sic infectiua, quod medici iudicarent periculum in commistione, & in casu isto puto, quod non tenetur.
Pro regula dico, quod vbi periculum esset de vltimata infirmitate, nullus coniugum tenetur alteri reddere debitum.
Secundo dico: contra statutum Ecclesiae: si enim tempore communionis, vel ieiuniorum alter debitum exigat, peccat, ratio est, quia ex actu illo redditur mens impedita a spirituali deuotione, & indigna ad Sacramenti receptionem.
Sed dubium est: vtrum etsi non liceat peteresaltem teneatur debitum petenti reddere. Dicitur communiter, quod tenetur. Sed videtur mihi distinguendum, quod si potest, debet persuadere ad non petendum, quod si appareret in non reddendo periculum de fornicatione petentis, teneretur reddere debitum petenti, & absque peccato.
Vltima propositio est, quod alter coniugum non potest vouere continentiam, altero renitente, & dico hoc post carnalem copulam, ante enim carnalem copulam potest vouere per religionis ingressum, sed post carnalem copulam nullo modo potest vouere absqu? licentia alterius.
Vbi sciendum est, quod aliud est debitum petere, & aliud debitum reddere: Dene ergo potest alter vouere non petere debitum, sec non potest vouere non reddere sine alterius assensu.
Sed contra hoc videtur, quod sicut votum non debet esse de re illicita, sic non debet esse de re periculosa, & ad transgressionem alterum inducente. Sed vouere non petere debitum est hu iusmodi, quia cohabitare simul, & non posse petere debitum, videtur res valde periculosa. Et confirm: o, quia sic vouens forte venit contra bonum Matrimonii, quia impossibile est, quod alicui coniugum semper habere petere, quod vltimo verecundatus cleliberaret nunquam petere debitum, & neutro pe tente bonum Matrimonii frustraretur. Ideo teneo, q uod tanta est obligatio coniugii, quod alter coniuguim non potest carnalem copulam vouere altero renitente. Sed vtrum possit vouere altero non renitente. Dicitur, quod remanente altero in saeculo, vel vbi esset periculum de fornicatione eius, non posset vouere continentiam: si vero non appareat periculum, posset alter vouere, & religionem ingredi altero in saeculo remanente.