Quaestio 1
Quaestio 1
DISTJNCTJO XVJJJ. Circa Distinctionem Decimamoctauam quaero: Vtrum voluntas humana in Christo fuerit semper conformis voluntati diuinae.
Articulus 1
Utrum voluntas humana in Christo fuerit semper conformis voluntati diuinae
ARGVO, quod non sic: Voluntas humana in Christo non fuit semper impleta in suo desiderio: ergo. Antecedens patet per orationem, quam fecit in horto: si possibile est. Consequentia patet, quia oratio est voluntatis explica tio: voluntas humana non semper fuit exaudita: ergo. Item Christus orauit pro Judaeis, vt eis parceretur, & tamen Deus non pepercit omnibus: ergo sequitur, quod voluntas humana non semper fuit exaudita, vel impleta.
Item: Vbi nulla est distinctio, non cadit confortatio, quia si in illo supponit distinctionem: sed in Christo secundum duplicem naturam erat quasi vnum regnum: ergo ibi non erant capita: si autem fuissent duo capita, fuisset humanitas caput aliquorum, & diuinitas aliorum. Contra est: Quia voluntas beatorum semper est conformis voluntati diuinae: eroo e voiitas christi. Maior paret per illud, fiat voluntas tua: sequitur, sicut in caelo. Consequentiam probo, quia Christus fuit summe beatus. Item: voluntas fuit in Christo recta: vnumquodque autem in tantum dicitur rectum, in quantum conformatur primae mensurae & regulae per se rectae: ergo voluntas Christi fuit conformis voluntati diuinae, alias fuisset non recta, quia deuiasset a recto. Respondeo, hic duo facio. Primo distinguo de voluntate in Christo: secundo respondeo ad quaesitum.
Circa primum nota, quod voluntas in Christo primo diuiditur in diuinam, & humanam. Secundo, voluntas humana diuiditur, quia quaedam est voluntas, quae est affectio sequens apprehensionem rationis, quaedam affectio consequens apprehensionem sensus. Et tertio ista subdiuiditur. Quaedam enim affectio sequitur apprehensionem sensus exterioris; quaedam sensus interioris. Quarto, prima istarum diuiditur, quia tot sunt affectiones, quot sunt apprehensiones sensuum exteriorum, nec est aliquod inc nueniens, quod in Christo fuerint omnes isti appetitus. Voluntas autem sequens apprehensionem rationis diuiditur, quia quaedam voluntas naturalis, quaedam deliberatiua, & non sunt istae duae potentiae, nam voluntas naturalis potest accipi, ro affectione complantata, vt est affectio scientiae. Quod probatur sic.
Omnia illa sunt, quod in quocumque ponuntur, nec in sua integritate, in eodem oportet poni consequentia integritatem illam: sed in Christo sunt duae naturae integrae, vt habetur in Extrau. extra de Fide Catholica, contra haereticos, qui ponunt, quod in Christo non sunt duae naturae, nec duae voluntates.
Hic nota, quaedam realium proprietatum, quae sunt in Christo, quaedam concomitantur solum vnam naturam, quaedam vtramque, & istae sic.
Nunc secundo respondeo ad quaesitum, dico, quod si loqueris, & quaeris de appetitu exteriori, quod iste non fuit conformis in Christo voluntati diuinae semper, eo quod ille non est subiectus legi, de quo loquitur Paulus. Cum vero loqueris de appetitu interiori, vel animali, dico etiam quod non, quoniam diuina voluntas siuit contristari Christum, & mori voluit, vnde es quod in hoc fuerunt concordes, quoniam diuina voluntas volebat eos velle, & contristarentur. Si vero loqueris de voluntate, tunc aut de voluntate naturali: dico tunc, quod si quaeris de actu, sic dico, quod voluntas nulla, quae sit alicuius, in Christo fuit vnquam discors.
Est enim quidam actus voluntatis non simpliciter, & in quietitudine, & libramine, & sic non semper secundum tales actus fuit voluntas diuinae con formis, vbi velle ponit aliquid, sicut, Transeat a me calix iste, quod non erat secundum voluntatem diuinam: sed de actu quieto, vbi sistebat, non fuit vnquam talis actus, quin esset concors ordinationi diuinae.