Quaestio 1
Quaestio 1
Articulus 1
De usu huius Sacramenti, an sit congrue institutum
QVANTVM ad primam quaestionem arguo primo quod vsus istius Sacramenti congrue institutus non sit: Illud non est congrue insttitutum, quod vergit in crudelitatem bestiarum, quae est crudelitas excedens humanam crudelitatem 7. Ethic. cap. 5. Sed carnes humanas manducare cedit in bestialem crudelitatem ex eodemIn hoc autem Sacramento vere manducatur caro humana, quia Christi: ergo. Vnde magis videtur rationabile, quod conficeretur, ac postmodum seruaretur.
Respondeo hic fuit vna haeresis dicentium, quod hoc Sacramentum nullatenus debet manducari, quae quidem haeresis ponitur de consecratione dist. 2. cap. prima quidem haeresis, vnde Joannis 6. cum diceret Saluator: Caro mea vere est cibus, & sanguis meus vere est potus, abierunt discipuli multi retrorsum. Ad euidentiam huius quaestionis pono tres propositiones.
Prima est, quod rationabile est. quod hoc Sacra mentum sumatur, & comedatur, & sumo rationem ex natura Sacramenti sic: Illud rationabiliter non debet negari ab illo Sacramento, quod est de ratione aliorum sacrificiorum: hoc est enim Sacramentum verissimum omnium sacrificiorum, vt habetur de consecratione dist. 2. cap. Christus semel in altari: sed de natura sacrificij est, quod aliquod sacrificium in omni lege comedatur, vnde & Idolatrae sua comedebant sacrificia, quae idolotita dicebantur; ratio vero huius est, quia in comestione simul maxima oritur familiaritas, & ideo vt ostenderetur familiaritas eiusmodi cum Deo suo. quaelibet lex sacrificium suum comedebat.
Secunda ratio sumitur ex parte signi, sic. Illud maxime competit nobilissimo Sacramento Nouae Legis, per quod maxime habet, quod sit signum effectus sui: sed istud Sacramentum habet pro vltimo effectu vnionem membrorum fidelium capiti per charitatem, ac conglutinationem, & intimationem mentis cum Deo: ergo illud debet huic Sacramento attribui, per quod maxime hoc Sacramentum significaret effectum praedictum: sed vsus comestionis: habet istam vnionem, & intimationem summe significare. In nullo enim sensu, tanta apparet vnio, & intimatio quanta apparet in cibo cum comedente per sensum gustus.
Tertia ratio ex ratione causalitatis, quae competit Sacramentis Nouae Legis: arguo enim sic: Illud quod facit circa signum, quod maxime causet effectum, quem significat, pertinet maxime ad rationem ipsius: sed comestio maxime facit, quod Eucharistia causat in mente suscipientis effectum quem significat. Indubitanter enim dum quilibet imaginatur Christi corpus in ore suo, denti- bus suis, & stomacho, non est adeo indeuotus, cui deuotio non accrescat, & exurgat in ardorem spiritualem charitatis, ac in horrorem Domini cae passionis.
Secunda Propositio est, quod Sacramentum potest manducari in genere duobus modis, & tribus alijs modis conflatis ex ijs duobus, vt sic sint quin. que modi sumendi, & manducandi istud.
Duo enim primi modi sunt manducare Christum carnaliter, & corporaliter, & manducare ipsum spiritualiter, & mystice: spiritualiter enim Christum manducant, qui quamuis non sumunt dentibus realiter, tamen in passione, & doctrina eius, & cxemplis habent deuotionem.
Hi nimirum Christum spiritualiter manducant, dum ipsum ad intima mentis suae attrahunt per deuotionis affectum, ac in mente attractum digerunt per calorem charitatis: Sed realiter, & corporaliter comedunt, qui realiter ipsum corpus ore suscipiunt, ac ad fomnachum dirigendum trahunt.
Hoc autem secundo modo potest comedi Christus dupliciter, scilicet realiter, & sacramentaliter, vel realiter tantum: hi realiter, & non sacramentaliter suscipiunt, qui vere species quidem sumunt, sed non vtuntur eis, vt signo signante ibi corpus Christi realiter contineri: hoc modo comedit mius & bestia quaeque hoc Sacramentum, sicut patet ex 1. cap. de consecratione dist. 2.c. Qui bene non custo. diunt, vbi praecipitur corpus Christi bene, & tuto loco custodiri, ne a mure, vel alia bestia contingat comedi: hoc etiam modo comnedit infidelis corpus Chrisii, quia non credit ibi existere realiter corpus Chrilli.
Sed sacramentaliter comedit corpus Christi, quando species, quae sumuntur realiter, referuntur a comedente vere non ficte in suum signatum primum, scilicet corpus Christi, quod fit, dum sumens firmiter credit ipsum corpus ibi realiter contineri. Accipiendo autem hunc modum manducandi sacramentaliter contingit dupliciter manducari, vel sacramentaliter, & spiritualiter; vel sacramentaliter, non autem spiritualiter. Primo modo manducat corpus Christi, qui est in gratia siue actuali offensa mortali. Secundo vero modo manducat peccator: licet enim realiter sumat species, ac ipsas reserat in suum signatum credendo contineri ibi veraciter corpus Christi, tamien non recipit effectum spiritualem, gratiam scilicet, & charitatem propter obicem peccati mortalis.
Vlterius, primus duorum modorum primorum man ducandi corpus Christi, scilicet spiritualiter tantum non realiter, potest etiam subdiuidi in alios duos modos. Potest enim manducari spiritualiter res bacramenti tantum, vel res ipsa, & Sacramentum, hoc modo manducant, qui deuotam misam audiunt, & qui spirituali igne charitatis feruent ad ipsum bacramentum: iliis enim Deus gratiam spiritualem infundit, ac manducant ipsum Sacramentum spiritualiter, licet non sacramentaliter, quia manducare sacramentaliter praesupponit naturaliter n:anducare
Primo autem modo manducant rem Sacramenti non Sacramentum, qui contemplantur Christi pas nonem, acta eius, & exempla, ac doctrinam deuote: huiusmodi enim, etsi manducant Cristum spiritua liter, non tamen comedunt Sacramentum qui enim spiritualiter manducat Sacramentum, spi- ritualem habet aspecum ad ipsum Sacramentum. Sic ergo sunt in vniuersum quinque modi, scilicet manducare realiter, non sacramentaliter. Secundus manducare realiter, sacramentaliter, non tamen spiritualiter, vt peccator. Tertius manducare realiter, sacramentaliter, & spiritualiter. Quartus manducare spiritualiter rem tantum Sacramen ti. Quintus manducare spiritualiter rem, & ipsum Sacramentum. hos modos manducandi docet Augustinus.
Sufficientia autem istorum potest esse ista. Est enim considerare duos essectus, scilicet corpus Domini, & gratiae vnionem: Potest ergo suscipere Christum in generali, & sic suscipitur duobus modis pri mis, vel in speciali sumendo rem primam sine se. cunda, vel sumendo secundam sine prima; vel sumendo vtrumque. In hoc potest apparere sufficientia illorum modorum trium.
Tertia Propositio principalis est, quod istud Sacramentum est de necessitate sumendum a quolibet ficeli ad minus semel in anno, vt patet per illud praeceptum Ecclesiae. cap. 1. Omnes vtriusque sexus.
Sed dubium est: Vtrum sumptio istius Sacramēti sit necessaria absolute dato, quod non interueniret praeceptum Ecclesiae. Dicunt quidam, quod non, recipiens enim baptismum iam est in gratia, & si decedat sine receptione huius Sacramenti, decedit in gratia, & per consequens saluatur. Videtur mihi, quod sit necessitatis, non tamen semper, vel ad semper, sed loco, & tempore sicut caetera praecepta affirmatiua; vnde dato, quod non esset praeceptum Ecclesiae peccaret grauiter, qui staret toto tempore vitae suae, quod non communicaret.
Hanc conclusionem probo. Primo, quia omnia Sacramenta generalia sunt quandoque a quolibet suscipienda, non loquor modo de specialibus Sacramentis, cuiusmodi sunt Ordo, Matrimonium: sed Eucharistia est Sacramentum generale: ergo. Tamen necesarium non est vtrum semel, vel quoties moreretur sine perceptione Sacramenti, dummodo decederet in gratia, saluaretur, licet si viuat, teneretur quandoque communicare, & si neglexerit tenetur poenitere: & ad hoc aspiciunt Docores, qui dicunt hoc Sacramentum non esse necessarium absolute.