Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

DISTINCTIO XII. Quaestio Vnica.

Articulus 1

Utrum Christus potuerit peccare in quantum homo.

ARTJCVLVS VNJCVS. Vtrum Christus potuerit peccare in quantum homo.

ET QVOD sic probo: Christus habuit libe-- rum arbitrium: ergo potuit peccare. Antecedens patet, consequentia probatur, quia rationeliberi arbitrii peccatum imputatur. Item Christus fuit viator: ergo potuit peccare. Item Christus potuit mereri: ergo potuit peccare: antecedens patet, quod fuit viator: consequentia probatur, quia opposita nata sunt fieri circa idem, & ratio confirmatur, quia ex hoc beati non peccant.

Contra: Christus potuit peccare: ergo & Deus, quia Christus est Deus. Item, Beati non possunt peccare, quia sunt confirmati per gratiam: ergopari ratione nec Christus, quia comprehensor.

Respondeo dico, quod de facto Christus non potuit peccare, per eandem rationem, per quam concedo hoc de beatis, quia Christus fuit comprehensor: de ista autem immobilitate quo formaliter, dixi in secundo. Sed de possibili, An Verbum potuit assumere naturam peccabilem, ista est eadem quaestio cum illa, Vtrum potuit assumere naturam non fruentem: ergo de tertio de ratione impeccabilitatis videndum est.

Dicunt de hoc quidam, quod formaliter ista impeccabilitas in Christo fuit ex vi vnionis. Qua probo, quod non formaliter, nam vnio hypostatica formaliter non est, nisi esse alterius intrinsece, hoc autem formaliter non ponit effectum suum in intellectu, vel voluntate, quare non est principium formaliter actiuum voluntatis, vel intellectus: igitur non dabit voluntati formaliter, quod esset impeccabilis.

Si vero dicas concomitanter, vt quod talis vnio exigat naturam impeccabilem, sic dicunt quidam, quod potuit assumere naturam non fruentem, sed teneo oppositum, scilicet, quod concomitanter exigit naturam impeccabilem: sed hic concomitari potest dupliciter accipi, vno modo, quod illud non possit esse sine isto, sed praesupponat illud, & sic manifestum est, quod vnio non praesupponit gloriam.

Alio modo non praesupponendo, sed comitanter, vt vnio sit impossibilis stante natura indigna, quia scilicet non se compatiuntur, vt sic exigatur fundamentaliter, quod fundamentum sit dignum: & sic dico, quod impossibile est vnionem fundari super naturam, quam statim gratia non sequatur, vt hoc etiam sit impossibile respectu Dei, quia non solum, quod implicat contradictionemest impossibile apud Deum: sed etiam quodcumque, quod opponitur, & repugnat ad suam decentiam; tunc manifestum est, quod hoc fuisset vnioni indecens, quia sic Deus potuisset dici peccator, quare dico, quod Deus nec de potestate absoluta, nec ordinata hoc potest, quod fuisset summe inordinatum

Tunc ad propositum dico, quod confirmatio Christi fuit per gratiam, & tunc cum gratia quaelibet praesupponat gratiam simpliciter, sic ista vnio.

Ad argumenta in oppositum dico, quod licet ha buit liberum arbitrium, fuit tamen confirmatum, & immobilitatum, immobilitari autem in bono, non repugnat libertati.

Ad aliud dico, quod fuit simpliciter comprehensor: nam viator dicitur per respectum ad terminum, in quo mundus est, & ideo per istum respectum impossibile est, quod fuerit viator, quia erat in termino, quia beatus, sed per alium respectum potuit dici viator.

Ad aliud dico, quod antecedens est falsum, nam beata Virgo potuit mereri alicui gratiam, & tamen non potuit peccare. Jdem dico de aliis Sanctis, qui merentur, & possunt mereri nobis gratiam, igitur ratio, quare quilibet beatus sibi non potest mereri, est, quia ipse est iam in fine, & termino, & actus ille nunquam est ad finem, sed in fine: licet ergo sibi non possint, possunt tamen nobis mereri.

PrevBack to TopNext