Quaestio 1
Quaestio 1
Articulus 1
Utrum adulterium impediat matrimonium.
ARGVO quod non. Illud non impedit matrimonium quod non tollit potestatem actus, ad quem matrimonium ordinatur: sed adulterium nullum talem actum tollit: ergo.
In oppositum est verbum Christi in Euangelio Matth. 19. qui dicit, qui dimiserit vxorem suam, excepta causa fornicationis, moechatur: ergo innuit, quod propter causam fornicationis liceat homini dimittere vxorem: ergo adulterium impedit matrimonium, cum dirimit iam contractum. Respondeo hic pono tres propositiones.
Prima est. quod adulterium sequens matrimonium impedit, & dirimit matrimonium iam contractum, quo ad cohabitationem, & thorum: Ratio est quia actus ille venit contra iustitiam, & leges matrimonij iustas, & ideo est rationabile, quod puniatur in eo, in quo delinquit: sed adulter delinquit in obligat ione matrimonia li, eo quod corpus suum, quod erat alteri obligatum, sine voluntate sua dedit alteri. Similiter abstulit ei, cui obligatum erat illud, quod suum est, scilicet vsum corporis sui: ergo rationabile est, quod super corpus alterius amit tat ius suum, quod ibi in eo habet quoad vsum, & ex hoc, quod non habeat ius petendi debitum suum in vsu corporis alterius, & hoc modo separetur quo ad thorum, & cohabitationem.
Sed nunquid propter quodcunque adulterium potest innocens dimittere adulteram quo ad thorum & cohabitationem? Respondeo, quia aut est occultum, & tunc potest alter coniugum dimitte re adulterum quo ad thorum, sed non quo ad cohabitationem sine iudicio Ecclesiae.
Sed nunquid innocens saltem tenetur dimittere thorum adulterae? Respondeo aut est publicum aut est occultum. Si occultum, non tenetur dimittere; si vero sit publicum, vel est spes de correctione, vel non; si sit, non tenebitur dimittere, alias videretur praestare patrocinium in actu adulterij.
Sed quid de vxore, posito quod sciat virum incorrigibilem, & nulla sit spes de correctione, nunquid tenetur dimittere thorum. Respondent quidam, quod sic, alias videretur patrocinium exhibere. Alij dicunt quod non, propter verecundiam sexus muliebris. Mihi videtur, quod tenetur dimittere, vbi spes non est de correctione, nec verecundia sexus muliebris attenditur in hac parte ex parte sui, sed ponderatur ex alia parte.
Secunda Propositio est, quod adulterium nondirimit matrimonium quo ad vinculum: non enim ex hoc potest quicunque corum contrahere cum altero; tum quia matrimonium est de iure naturae perpetuum; tum quia hoc modo posset de peccato reportare commodum: hoc enim modo posset quilibet coniugum per actum fornicationis excutere a se pondus matrimonii. Tertia Propositio est de adulterio praecedente: Vtrum impediat matrimonium posito, quod alter coniugum, puta mulier adulterata sit cum isto tenpore, quod superuiuebat alter vir? Respondeo, vel dederunt ad inuicem iuramentum de contrahendo matrimonium post mortem viri ipsius mulieris, siue vxoris viri, & tale adulterium impedit ma trimonium, alias non, si nullum interuenit pacum tale