Quaestio 1
Quaestio 1
Articulus 1
Utrum cognatio, et consanguinitas impedias matrimonium.
VIDETVR, quod non quia non est nunc maior consanguinitas, quam erat antiquitus: sed antiquitus consanguinitas non impediebat matrimonium: ergo nec modo. Minor patet, quoniam inter fratres, & sorores contrahebatur antiquitus matrimonium.
Respondeo, primo videndum est in generali, quid sit consanguinitas, postea dicendum erit aliquid de linea parentali, & postmodum ad propositum.
De primo communiter dicitur, quod consanguinitas est vinculum aliquorum ab eodem stipite descendentium per naturalem propagationem tractum: sed quid sit formaliter vinculum istud, ansit amicitia? dicunt quidam, quod non est aliud, quam specialis quaedam amicitia, & hoc videtur Aristoteles dicere 9. Ethic.
Alij dicunt, quod istud vinculum debet formaliter attendi secundum conditiones indiuiduantes, puta quantum ad accidentia similia, & ideo qui sunt de eadem parentela, frequenter assimilantur inhuiusmodi conditionibus, & complexionibus, quae sequuntur complexiones, sicut in lubricitate, pertinacitate, & huiusmodi. Vnde s. Ethic. narrat Aristoteles de quodam trahente patrem suum, turbatus aduersus eum per domum, quod cum traxisset vsque ad limen domus, dixit pater filio trahenti ipsum, non deberes me plus trahere vlterius, & quaerente filio quare? respondit, quia non plus traxi ego patrem meum, quasi iste deberet patrem imitari in huiusinodi conditionibus, & addunt, quod secundum, quod durant huiusmodi asimilationes, durat consanguincitas, & deficiente deficit.
Sed positio ista deficit, quia licet accidat, vt plurimum talis assimilatio inter consanguineos, tamen haec assimilatio non est ratio talis consanguineitatis, quia inter extraneos a consanguineitate est quandoque assimilatio, imo contingit frequenter filium in nullo assimilari patri.
Dico ergo, quod istud vinculum non est aliud quam habitudo consisens in esse morali, & apprehensione naturae intellectualis, inquantum intellectus imaginatur, & apprehendit quoddam, quasi ligamentum inter duos, vel plures descendentes ab vno stipite: cuius quidem ligamenti sunt triafundamenta vnum est communicatio in naturalibus, secundum est propagatio ab eodem stipite; & tertium est quaedam specialis amicitia: Et vlterius potest ibi interuenire quaedam vnitas, quia duo consanguinei, etsi realiter non sint vnum tamen in apprehensione apprehenduntur, vt vnum, scilicet in tertio stipite a quo descendunt.
Secundo videndum est de linea consanguinitatis, quae quidem est triplex, descendentium, ascendentium, & transuersalis.
Ascendens vero e conuerso propagatarum ad propagantem. Transuersalis vero est a propagata ad propagatam alteram absque hoc, quod vnapropagetur ab alia: gradus autem consanguinitatis est secundum istas lineas, magis autem secundum ascendentem, & descendentem, quam secundum transuersalem.
De tertio ad propositum dico, quod antiquitus cognatio impediebat matrimonium vsque ad septem gradus secundum talem lineam, nunc vero non, vsque ad quatuor gradus; & ratio est, quia non videtur se plus extendere consanguinitas, vltram quartam enim generationem iam est vinculum illud in obliuione hominum.
Dico tunc, quod quaedam est cognatio, quae impedit de iure naturae, sicut ista, quae impedit secundum lineam ascendentem, & descendentem, vt filius cum matre, vel auia, & deinceps, vel pater cum filia, vel nepote, quapropter tantũmodo potest contrahi matrimonium inter personas in linea transuersali, & hinc est, quod non posset hodie Adam contrahere cum aliqua, si viueret.
Aliqua autem cognatio impedit de iure diuino, qualis est inter personas, quae habitant simul, cuiusmodi sunt frater & soror, & hoc quia propter continuam cohabitationem fuisset excessus inter tales, & deordinatio magna, nisi prohibitio interueniret; quaedam autem cognatio impedit solum de iure positiuo, qualis est inter personas in linea laterali vsque ad quatuor gradus, & hoc est tantum ex satuto Ecclesiae.