Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

DISTINCTIO XVJJ. DE ANJMA CHRSTJ JN MORTE. Circa Distinctionem Decimamseptimam quaero: Vtrum anima Christi sibi derelicta fuerit subiecta potestati moriendi.

Quaestio Vnica.

Articulus 1

Utrum anima Christi sibi derelicta fuerit subiecta potestati moriendi

ARTJCVLVS VNJCVS. Vtrum anima Christi sibi derelicta fuerit subiecta potestati moriendi.

ARGVO, quod non sic: Primum, quod est in potestate, non necessitatur: sed mors fuit in potestate Christi, vt pa tet per illud Ioannis cap. 10. Potestatem habeo ponendi animam, hoc dicit super naturam humanam, quia alias secundum naturam diuinam non esset verum, quia Verbum nunquam deposuit humanitatem: ergo intelligitur de vita, quam deponit secundum naturam humanam. Item illud eod. cap. Hoc mandatum habeo a Patre: sed mandatum habuit inquantum homo.

Item, clamores attesabantur, quod voluntarie moriebatur, quia praeueniebat mortem. hoc idem attestatur inclamatio, antequam moreretur, Heli, Heli, lamazabactani: tunc sequitur: ergo non fuit anima Christi subiecta necessario potestati morien di. Item secundo sic: Jllud non est de necessitate, quod est mirabile, vel miraculum: sed si anima gloriosa fuisset sibi relicta, redundasset dos in toto corpore: ergo. Item: Christo mori non fuit impossibile, imo fuit conseruari: fuit ergo Christo mori non necessarium. Probo maiorem sic: Corpus temperatum per summe temperata potest conseruari, vt patet deMoyse per dies vndecim: ergo & omnia talia: cum ergo in Christo fuerit summa contemperatio complexionis, sic & conformitas potentiarum.

Item, corpus Adae potuit proprie non mori, nec fuit in eo necessitas moriendi: ergo pari rationeChristus, & magis, quia aequa & maior erat innocē tia in Christo, quam in Adamo. Item, remota causa, remouetur effectus; sed peccatum est causa mortis ad Rom. 5. Per peccatum mors, & ita in omnes homi nes mors pertransijt. ibid. 7. Corpus mortuum propter peccatum. Item alibi c. 5. Inuidia diaboli introiuit mors. Item Genes. c. 2. Quocumque die comederis, &c. Item alibi ad Rom. 6. Finis peccati mors est, vel poena peccati mors.

Contra: Corpus Christi fuit secundum aliquam partem corruptibile: ergo secundum totum. An- recedens patet, quia alias non indiguisset cibo. Consequentia patet, quia eadem est natura totius, & partis in mixto: ergo necessario corrumpitur. Si sic, necessario corpus Christi fuit, subditum potestati moriendi. Et Arist. 1. coeli & mundi tex. 126. & infra: Impossibile est aliquid corporale perpetuari. Respondeo, hic communiter dicitur, quod Christo secundum humanitatem in eo non fuit necessitas moriendi: sed quod moreretur, fuit dispensatio, quia virtute animae redundasset dos in corpus, ita quod maius miraculum fuit de morte, quam si non fuisset mortuus. Sed ego non capio hoc, scilicet quod ista sint ab anima, sed dico esse a Deo, quod probo, quia nulla forma, quae immutat ordinem naturalem, est in potestate agentis naturalis: sed dos immutat ordinem naturalem, vt quod facit de corruptibile incorruptibile: ergo non est in potestate animae.

Item, aut substantia animae imprimit, vel influit in totum corpus Christi, ita vt miraculose moreretur, aut se diffundit; non vltimo modo, vt quod anima influat in corpus, nec per impressionem quia intellectio, & huiusmodi non sunt formae actiuae imprimentes, & ideo non fuit miraculum, quod moreretur, imo fuit necessitas moriendi, & potuit non mori, nisi miraculose, & istam communiter teneo.

Pro conclusione autem ista multae rationes adducuntur.

Prima est talis: Omne compositum ex contrarijs est corruptibile: sed corpus Christi est huiusmodi: ergo. Ista ratio non concludit, quia dicam idem de corpore glorificato, & tamen non est corruptibile. Secundo sic: Omne corpus habens partes oppositas complexionatas est corruptibile: corpus Christi erat huiusmodi: ergo. Tertio sic: Habens materiam subiectam priuationi est corruptibile: corpus Christi est huiusmodi: ergo.

Istae rationes non concludunt, quia idem per omnia potest dici de corpore glorioso, & ideo debet adiungi omnibus maioribus propositionibus, nisi sit prohibens, vt dos, vel in anima, vel voluntas diuina, non autem voluntas humana: sed tunc ista non fuerunt in Christo: ergo. Dico ergo, quod corpus Christi non manutentum, tandem senio defecisset, istud miraculum potuit fieri per diuinam voluntatem, vel per impressionem dotis, & ideo dicitur, quod Christus meruit omnes dotes, sed si quam ab anima habuisset, non meruisset, non ergo habuit eam ab anima, sed a Deo, vt dictum est. Tunc ad argumenta in oppositum.

Ad primum dico in minori, quod ibi loquebatur inquantum Deus, non inquantum homo, quia eadem potestate posuit, qua resumpsit. & ad formam argumenti, dico, quod Verbum deponit corpus ab anima, non a se, vt patet ex verbo illo ponendi, idest exponendi.

Ad aliud est difficultas: Vtrum virtute passionum fuerit anima separata, vel voluntarie, & videtur quod voluntarie, non ex violentia, vt patet per allegata ex Euangelijs.

Contra, non videtur dignum, quod fuerit violentata, & praeterea non fuisset tam meritoria, & ideo dicerem, quod anima separata fuit violentia passionum, ita quod ex parte vsque ad vltimum quo sensit necessitatem moriendi ex violentia passionum, & quod tunc in vltimo instanti sic expectato clamauit, & fecit quaedam, quae viden- tur arguere, quod voluntarie spiritum deposuerit. Ex hoc patet ad omnes alias auctoritates; ideo autem clamauit, vt non praeueniens, sed vt testaretur abesse in eo, quod se confortauerit in illo instanti.

Ad aliud dico, quod non est virtute naturae, vnde nec corpus Adae fuisset incorruptibile sine dote. Ad illud de Moyse dico, quod ibi fuit aliud mira culum, quam complexio. Idem de Adam habuit enim Adam, vnde potuit perpetuari, scilicet innocentiam. Ad aliud dico, quod verum est, vbi dispensatiue non assumitur effectus sine causa: in proposito autem dispensatiue Christus assumpsit posse mori sine peccato.

PrevBack to TopNext