Quaestio 1
Quaestio 1
Quo ad primam quaestionem arguo primo, quod non bene definiatur Baptismus a Ma gistro sic: Illa definitio non est bona, nec propria, quae non indicat, siue in qua non ponitur formalis ratio definiti. Probo, quia definitio est sermo indicans quid est esse: sed in definitione Magistri non ponitur formalis ratio Baptismi. Probo, quia Baptismus est formaliter Sacramentum, nunc autem ratio formalis Sacramenti con sistit in ratione signi & causae, in definitione vero Magisri nulla fit mentio de relatione signi, vel animae: ergo.
In oppositum est auctoritas Magisri in littera, & auctoritas Augustini, ex cuius dictis Magister format definitionem illam. Respondeo: Hic primo videndum est de insttitutione, & secundo de definitione. De institutione secundum dicta Sanctorum, & determinationem Ecclesiae, certum est quod Baptismus fuerit a Christo institutus, sed de tempore, quando fuerit institutus, est dubium.
Articulus 1
Baptismus quando fuerit institutus
AD hoc autem dicitur diuersimode a diuersis Docttoribus, tamen potest vna definitio poni, quae mediabit, & concordabit diuersas opiniones circa conclusionem istam. Institutio enim Baptismi po test accipi Innuitiue, Consultiue, Exhibitiue, Causatiue, Meritorie, & vltimo Perceptiue.
Baptismus ergo innuitiue fuit institutus in diequa Christus baptizatus est a Joanne: nam tunc Christus primo innuit se instituere velle Baptismum, & tunc tactu suae carnis mundissimae sanctificauit aquas, & eis praebuit regeneratiuam vim, secundum Bedam: non est intelligendum, quod infuderit eis virtutem aliquam actiuam, vt putant quidam, sed quia innuit, quod futura erat aqua in posterum regeneratiua animae in gratia, propter q apparuit in Christi baptismo Spiritus sanctus in co lumba specie, vt notaretur, quod in virtute Baptismi aquae erant gratiae, & caetera dona Spiritus infundenda.
Consultiue vero Baptismus est institutus, quando Christus dicit Nicodemo: Nisi quis renatus fue rit ex aqua, & Spiritu sancto, &c. vbi patet, quod de Baptismo praeceptum non indidit, sed effectum Baptismi consulendo potius intimauit.
Exhibitiue vero primo institutus est Baptismus, quando venit Jesus, & discipuli eius in ludaeam, vbi baptizabat, non quidem quod ipsemet baptizaret, sed discipuli eius, vt dicitur in princip. 4. cap. Joan. 3. cap. Similiter quando misit discipulos ad praedicandum binos, qui non solum praedicabant, sed baptizabant, vt Magister allegat in littera. Illis enim temporibus Sacramentum Baptismi, quod prius insinuauerat consulendo, postea exhibendo credentibus explicauit.
Causatiue vero, & meritorie institutus est Baptismus tempore passionis. Fuit enim passio Cristi meritoria causa, a qua efficaciam traxerunt singula Sacramenta, vnde ibi effuxit de crucisixi latere sanguis & aqua, per quod signatur, secundum August. quod a Christi vulnere laterali Sacramenta manarunt, quibus credentes innituntur. & habetur extra de celebratione Missarum in illis duobus, aqua scilicet & sanguine, maxime duo Sacramenta redenptionis, & regenerationis relucent; Intelligunt de Baptismo, & Eucharistia, quae sunt duo principalia Sacramenta. Similiter in fine passionis exclamauit voce magna, Consummatum est, in quo significabatur, quod Sacramenta tunc efficaciam causaliter acceperunt ad conserendum gratiam, quae est finis, & conseruatio spiritualis vitae.
Articulus 2
De definitione Baptismi quid sit
QVantum ad secundum de definitione MagiQstri, sciendum primo, quod de finitiones Baptisii variae a diuersis Docttoribus allegantur. Vnam desinitionem dat Magister, quae est Baptismus est intinctio, idest ablutio corporis exterior facta sub forma verborum praescripta.
Alia est definitio Hugonis: Baptismus est aqua diluendis criminibus per verbum Dei sanctificata. Alia est definitio Dionysij: Baptismus est primum mandatorum, & sacrae actionis, ac sacrae regenerationis, & ad aliorum mandatorum, ac sacrarum actionum formans nostras potentias animales incaelestium anagoge.
Alia est definitio Damasc. lib. 4. c. 1o. Baptisinus est, per quem accepimus primitias Spiritus, & prin cipium alterius vitae, sigillum, regeneratio, custodia, ac illuminatio.
Ad euidentiam harum definitionum sciendum est, quod proprie tres definitiones incidunt in idem. Vbi considerandum, quod definitiones illae aspiciunt rationem formalem Baptismi, Baptismus enim quantum ad formale suum importat rationem signi, & causae.
De ratione autem cuiuslibet relatiui, est, quod explicetur & definiatur per suum formale, & per duo addita, scilicet per fundamentum & terminum. Tres ergo definitiones primae vno modo exprimunt Baptismum, & hoc quidem patet primo dedefinitione Magistri, exprimit enim primo additum in ratione fundamenti, in hoc, quod dicit tinctio, siue ablutio, est enim ablutio immediatum sundamentum relationis quam importat signum, aqua vero non est fundamentum nisi remotum, mediante ablutione. Exprimit similiter aliud fundamentum, quod est magis formale, scilicet verba ipsa, & hoc cum dicit, sub praescripta forma verborum.
Sed exprimit tertium formale, quod est ipsa relatio signi, & aliud formale, scilicet relationem cau salitatis. In hoc quod dicit facta, exprimit enim ly, facta, tam causam efficientem principalem, quam instrumentalem. Dictum est enim supra, quod quodlibet Sacramentum dicit in generali duplicem formalem habitudinem, signi scilicet & causae, quam in proposito exprimit nomen vnicum, cum dicitur facta, idest ad significandum & efficiendum instituta: & quia non tantum est simpliciter faca in se, sed in ordine ad aliquid aliud, idcirco per hoc quod dicit, facta, posset intelligi aliud additum per modum termini.
Hoc idem secundo pater de definitione Hugonis: Cum enim, ait, Baptismus est aqua, ecce additum in ratione fundamenti. Cum vero subdit, diluendis criminibus, ecce additum in ratione termini, lotio enim criminum fit per gratiam. Cum vero dicit, sanctificata, ecce formale, quia nihil confertur aquae, per hoc quod sanctificatur, nisi quod datur ei quaedam habitudo, quae est duplex, & signi, & cauiae respectu effectus Sacramenti, quae est gratia.
Similiter idem potest patere de definitione Magistri. Cum enim ait Baptismus, est tinctio corporis & aquae. Ecce vnum additum in ratione fundamen ti, & hoc tam propinqui, cum dicit tinctio; quam remoti, cum dicit aqua. Cum vero dicit, verbo vitae, ecce aliud additum in ratione alterius fundamenti. Cum vero dicit, sanctificata, eece suum formale.
Aliae vero duae definitiones, scilicet Dionys. & Damasceni non sunt ita propriae, non enim definiunt Baptismum per illa, per quae habet naturaliter cuiuslibet definitio explicari, sed definitiones illae duae exprimunt Baptismum quo ad eius tantum proprietates.
Propter quod sciendum, quod vno modo potest Baptisinus comparari ad praecepta, ad quae obligat; & ad Sacramenta alia ad quae disponit, & potestetiam comparari ad contemplationem diuinorum, ad quam adducit. Potest etiam comparari ad quandam nobilitatem, quam inducit in susceptiuo, scilicet quia facit filios Dei.
Propter secundam autem dicit, Et aliorum man datorum, sacrarumq. actionum formans nostras potentias susceptiuas animales. Sed propter tertiam dicit, in caelestium anagogen.
Propter quartum vero dicit, & sacrae regenerationis, licet quidam dicant, quod per hoc exprimit formale ipsius Ba ptismi.
Secundo sciendum est, quod Baptismus habet sex proprietates, quas exprimit per ordinem definitio Dam isceni. Potest enim comparari Baptismus ad gloriam, respectu cuius habemus arrhas per Ba ptismum. Propter quod praemittit: Baptisinus est per quem habemus primitias Spiritus.
Secundo, potest comparari ad gratiam, quae est principium vitae spiritualis, ad quam Baptismus or dinat, ideo dicit, principium alterius vitae.
Quarto, ad nobilitatem quandam, quam accipimus per Baptismum in ordine ad Deum, quae est filiatio pe culiaris, ideo dicit regenerationem.
Quinto, ad tutelam, & defensionem quandam quam nobis contra mundum, ac tentationes largitur, ideo subdit, custodiam.