Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXXXI DE ACTJBVS JNFJDELJVM.

In ista xx xxj. distinctione Magister quaerit specialiter de actibus infidelium: Vtrum possint esse indifferente s ad malum. Jdeo quaero conformiter: Vtrum omnis actus infidelium sit in eis peccatum. Sine argumentis respondeo, quod actus ille, qui procedit ex infidelitate, est in eis peccatum, non alij. Primum patet, secundum probo, quia cum possint elicere actum moralem bonum ex virtute, sequeretur, quod actus virtutis nullo alio addito posset esse deiformis. Dices, quod dubium supponitur hic, scilicet, quod actus infidelis possit esse virtuosus. Respondeo circa hoc est altercatio inter Doctores. Quidam enim dicunt quod in infidelibus nullus actus potest esse virtuosus, quia non agunt propter finem debitum, qui est finis vltimus, & ideo deficit in actibus eorum circunstantia principalis. haec videtur esse intentio Augustini, vbi dicit, quod nulli datur bene viuere, nisi detur semper viuere: ergo nullus secundum eum bene viuit, nisi faciat actum, cui debeatur vita aeterna.

Sed in oppositum videtur, quia liber Ethicorum tractat de veris virtutibus, & tamen non ponit faelicitatem in vita aeterna. Secundo, quia Romani exponebant se morti pro republica, non propter aliam vitam, & tamen videtur, quod agerent actum fortitudinis, qui est virtus. Confirmatur, quia Aristoteles 3. Ethicorum dicit, quod fortis exponit se morti, propter liberandum ciuitatem. Respondeo: Aliud est actum esse virtuosum virtuositate perfecta primo modo, aliud secundo modo: Dico quod infidelis potest habere actum virtuosum, quia circunstantijs omnibus debitis inesse actui secundum dictamen rectae rationis, quod sufficiebat Philosopho ad hoc, quod actus esset virtuosus; sicut potest infidelis elicere actum talem, quando oportet, sicut oportet, & praefigere finem debitum, puta liberationem ciuitatis, sicut dicit Aristoteles 3. & 9 Ethicorum, nec in tali actu videtur esse malitia, nec defectus bonitatis alicuius moralis. Sed accipiendo bonitatem moralem secundo modo, sic dico, quod nullus actus est perfecte bonus, nisi sit ordinatus ad finem vltimum; nec infidelis hoc modo potest actus suos referre debite ad Deum: ergo actus sic perfecte bonus non potest esse inter infideles, & hoc modo loquitur Augustinus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum