Praeambulum
Praeambulum
Praeterea quaeri solet: In ista Vigesimatertia Distinctione quaero de quodam, quod Magister pertractat in littera, scilicet, Vtrum impeccabilitas possit esse conditio voluntatis creatae, & in hoc omnes concordant, sed de medio. vnde haec conclusio probatur non est tanta concordia. Dicunt quidam, quod ideo voluntas creata est peccabilis, quia est de nihilo. Alij dicunt, quia hoc est ratione liberi arbitrij. Sed contra, quia liberum arbitrium manet in confirmatis, & fuit perfectissime in Apostolis. Adduco igitur in hac Quaestione duas Propositiones, Prima est, quod impeccabilitas potest esse in voluntate per habitum aliquem a Deo datum: ratio est, quia habitus qui facit difficultatem in voluntate ad peccandum, potest tantum intendi a Deo, quod causabit impossibilitatem, sed habitus aliquis existens in voluntate nostra reddit eam difficilem ad peccandum, patet per experientiam: ergo. Adduco ergo ad istam Quaestiouem, sicut dixi supra in Quaestione de materia Angelorum, de immobilitate eorum in bonum, & malorum in malum. Secunda est Conclusio, quod non po test fieri voluntas impeccabilis per naturam: ratio est, quia illud, quod per natu ram propriam est impeccabile oportet, quod per naturam sit regula inobligabilis sui ipsius, vel sit annexa naturaliter regulae inobliguabili, sed nulla voluntas creata est huiusmodi, sed huiusmodi est sola voluntas diuina. Vnde non ideo, quia voluntas creata vult bonum, ideo est illud bonum, sed e contrario, de vo luntate autem diuina est e contrario, ideo enim res est bona, quia est volita a diuina vo luntate, & non e contrario.
Similiter nulla voluntas creata est naturaliter annexa regulae inobliguabili, hoc enim tantummodo habet ex gratia, quae non oritur ex principijs suis.
Notandum autem, quod voluntatem per gratiam esse impeccabilem per naturam potest dupliciter intelligi, vel elicitiue, vt sit per naturam causa gratiae, vel passiue, ita quod per naturam possit immediate recipere gratiam, primum nego, secundum vero concedo, sed nunquid docuit, quod homo esset impeccabilis in prima sui creatione, dico quod non, decuit enim, quod in principio fieret peccabilis, vnumquodque enim agitur, vt aptum natum est agi. Primum autem aptum natum est pro merito non sine merito: ergo debuit fieri homo in principio in statu meriti, & demeriti, quod non fuisset, si fuisset impeccabilis. Sed quare permisit eum Deus peccare, dico quod hoc fuit rationabile propter hoc, vt quod si bene ageret, perfectius praemiaretur, si male, appareret magis Dei misericordia indulgendo, & redimendo.
On this page